De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(b) De primo, etc. In isto primo articulo intendit principaliter declarare quatuor terminos, videlicet, essentiam, essentiale, notionale et immediatius. De primo, in divinis necessario est aliqua entitas ex natura rei, et in existentia reali actuali Hoc et probatum in primo d. 2. part. 1. q. 1. ubi probatum est quod si est aliquod effectum actu existens, prima causa erit actu existens, idem de primo fruitivo, primo in eminentia. Vide quae ibi exposui.
(c) Illa entitas realis actualis, etc. Et quod dicit de distinctione ex natura rei vel rationis, vide quae dicit t" primo dist. 2. part. 2. q. 1. et dist. 8 . q. penul. Hic enim non habet disputare quomodo relationes distinguantur ab essentia, vel quomodo attributa ab invicem, vel ab essentia distent. Sed quomodocumque distinguantur, dicit quod est necesse ponere in divinis unicam entitatem primam, etc. quia si nulla esset prima, nulla esset posterior: patet per Philosophum Metaph. text. 5. comm. 10. Illud, inquit, cujus primum non est, quod consequitur illud primum non est. Vide Commentatorem.
(d) Illam etiam primam entitatem oportet esse absolutam, quia 7. de Trinit. Hanc auctoritatem supra exposui in primo d. 1.
q. 2. art. 1. vide ibi. Cum enim dicit, omnis essentia, quae relative dicitur, etc. non debet intelligi, quod essentia relative dicatur, quia essentia divina non dicitur relative, ut supra patuit in primo dist. 5. q. 1. sed sic intelligitur, quod omnis essentia, quae est ratio fundamentalis, secundum quam aliquid relative dicatur, est aliquid excepto relativo, id est, excepta relatione, secundum quam aliquid dicitur formaliter referri, et non fundamentaliter. Sic in proposito, essentia divina cum sit proximum et immediatum fundamentum relationis divinae, est ratio fundamentalis, secundum quam, puta, pater fundamentaliter refertur ad filium, et paternitas in patre est ratio formalis secundum quam pater formaliter refertur ad filium. Similiter auctoritas sequens, scilicet, si non est aliquid ad se, etc. sic exponitur, id est, si non est aliquid ut proximum fundamentum relationis, quod sit ens ad se, quod est ratio fundamentalis, ut supra, non est omnino, quod relative dicatur, quia relatio secundum quam aliquid formaliter refertur ad aliud, fundatur in aliquo absoluto existente in illo quod refertur.
(e) Ista realis entitas vocatur a Sanctis essentia. Hic probat perauctoritales Augustini 7. dc Trin. c. in fine, etc. 5. circa finem ubi vult, quod sapientia dicitur a sapere, sive sapere a sapientia, parum est curandum, sive ista denominatio accipiatur Grammatice, sive logice, non curo: sufficit quod esse propriissime convenit essentiae, sive essentia dicatur ab esse, sive e contra; nihil enim immediatius competit essentiae, quam esse existentiae, et praecipue primae essentiae, convenit prima existentia: imo ipsa existentia convenit essentiae divinae in primo modo dicendi per se, ut supra patuit in primo dist. 2. part. 1. q. 2. et in ista q. Omne enim illud potest dici essentia, cui potest competere existentia, ut patet a Doctore in pluribus locis, et essentia, et existentia etiam in creaturis, non differunt realiter, ut patet a Doctore in 2. dist. 1. et in 3. d. 2. et cui repugnat esse existentiae, repugnat sibi essentia, loquendo de essentia proprie. Non credo tamen generaliter esse verum quod cui convenit esse existentiae, quod sibi conveniat esse essentiae. Multa enim dicunt propriam existentiam, quae forte non dicunt propriam essentiam. De hoc alias; forte enim ratio individualis ut haecceitas, puta Francisci, dicit propriam existentiam, cum dicat propriam entitatem superadditam naturae specificae, ut patet a Doctore in primo dist. 5. q. 2. et dist. 26. et in 2. dist. 3. Hoc idem posset dici de entitatibus hyposlaticis, sustinendo quod dicant aliquid positivum, ut exposui super primo Doctoris, d. 28. et super tertio d. 1. et tamen istae entitates tam individuales quam suppositales non sunt essentia, nec pertinent ad essentiam, nec ad quidditatem, ut patet a Doctore in primo d. 5. q. 2. d. 26. et alibi. Sequitur : Manifestum est Deum abusive vocari substantiam, etc. quomodo hoc intelligatur, vide Doctorem in primo d. 18. q. 2. et ea quae ibi exposui. Loquendo enim de substantia transcendenter, Deus dicitur proprie et non abusive substantia.
(f) De ista essentia, sive minus proprie substantia. Hic Doctor probat per auctoritates, quod essentia divina est ratio simpliciter. essendi in divinis cuicumque. Adverte bene hanc litteram. Vult Doctor quod quidquid habet esse in divinis suo modo est originatum ab essentia divina, nam perfectiones attribulales pullulant ab essentia divina, et in essentia divina. Similiter, prima proprietas personalis immediate est ab essentia divina, aliae vero proprietates sunt ab essentia ut a ratione formali producendi personas. Similiter est verum quod omnis perfectio divina posterior suo modo essentia divina suo modo oritur ab essentia divina, et hoc mediate, vel immediate, quod dico propter operationes intellectus et voluntatis, quae sunt in essentia, mediantibus potentiis. Intelligendo ergo originative, vel pullulative, sola essentia divina est ratio simpliciter essendi, etc. formaliter autem non est simpliciter ratio essendi, quia bonitas infinita est formaliter existens, licet realiter sit essentia divina. De hoc vide quae exposui super primo Doctoris d. 8. q. penult. His praemissis patent auctoritates : Prima, quae habetur 7. de Trin. 6. vel 14. scilicet, substantia Patris ipse Pater est, non quo Pater est Pater, sed quo est, id est, quod essentia, quae est in Patre, est id quo simpliciter Pater habet esse, sive essentiae, sive existentiae, id est, quod totum esse essentiae et existentiae in Patre est ipsa essentia divina.
Si quaeratur, nonne etiam Pater habet esse existentiae a paternitate? Et videtur quod sic, quia Pater constituitur in esse personali per paternitatem, sustinendo communem opinionem, scilicet quod personae constituantur in esse personali per relationes ; tum etiam, quia per Paternitatem realiter distinguitur a Filio, et per consequens videtur, quod paternitas dicat propriam existentiam, cum ipsa formaliter distinguatur ab essentia, ut patet a Doctore in 1. d. 8. q. penul. Quod enim est ratio distinguendi realiter actualiter, actu existit, quia si actu non existeret, non esset ratio realiter distinguendi actualiter.
Respondeo, quod paternitas dicit propriam existentiam, et aliam ab existentia Deitatis, non aliam realiter, sed aliam vel ex natura rei, vel formaliter, ut supra exposui in primo d. 1. part. 2. et sic Pater dicitur existere paternitate, quia tamen paternitas non dicit entitatem perfeclam, sed tantum entitatem hypostaticam. Illa Pater non dicitur simpliciter habere esse, sed sola essentia divina, quae est ratio perfectissime essendi, dicit perfectionem essentialem et quidditativam ; et sic debent exponi auctoritates Augustini et aliorum Sanctorum.