1. Hymnus amatorias de s. Trinitate.
3. De s. Trinitate Abcdarius II.
4. De s. Trinitate Abcdarius III.
9. Oratio pro se Ipso de corpore Christi.
11. Oratio poenitentiae ad Christum et pro hono fine.
17. Acrostichon super Ave Maria.
20. Acrostichon super Maria, mater gratiae.
1. Amor meus, Jesu pie,
Fili Dei et Mariae,
Meae ductor esto viae,
Qua Incedam hac In die
Tua providentia.
Ecce furor leoninus
Saevit, dolus sed vulpinus
Latet atque draconinus,
Unde cadam nunc supinus,
Ni adsis cum gratia.
2. Ergo, Jesu, lux divina,
Moesti cordis medicina,
Donum mihi nunc propina,
Quod me servet a ruina,
Donum sapientiae.
Tuam per benignitatem
Praesta mihi caritatem,
Fidem, spem et mititatem,
Vincam qua malignitatem
Auctoris malitiae.
3. O tu summa pulchritudo,
Omnis veri certitudo,
Esto mea fortitudo,
Ne pecati gravitudo
Mentem meam deprimat.
Mater tua, maris stella,
Pietatis rorans mella,
Me conservet In procella,
Hostis quoque dira bella
Sua prece reprimat.
4. Alma virgo mater Dei,
Clemens reparatrix rei,
Esto defensatrix mei,
Ne me vincat Jebusaei
Hostisve fallacia.
Fac me fortem, blandum, rectum
Et In cunctis circumspectum,
Meum, quaeso, Imperfectum
Tollens duc me per directum
Ad coeli palatia.