1. Hymnus amatorias de s. Trinitate.
3. De s. Trinitate Abcdarius II.
4. De s. Trinitate Abcdarius III.
9. Oratio pro se Ipso de corpore Christi.
11. Oratio poenitentiae ad Christum et pro hono fine.
17. Acrostichon super Ave Maria.
20. Acrostichon super Maria, mater gratiae.
1. Admiranda femina
Omnibus post Deum,
Quam Ista per carmina
Satagit cor meum
Venerari, crimina
Sive Jebusaeum
Pelle per precamina
Tua mundans eum.
2. Bona mater, excita
Mentem te colentem,
Propter sua debita
Turpiter torpentem.
Reboet ut merita
Tua per praesentem
Stilum. tua Inclita
Prece Indigentem.
3. Causam tibi primitus
Populi credentis
Commendo medullitus
Atque nisu mentis,
Gentis aufer penitus
Bella persequentis
Nec non hostis Impetus
In nos Insurgentis.
4. Deinde humiliter
Tibi recommendo,
Hos quos specialiter
Amare Intendo,
Maxime carnaliter
A quibus descendo,
Ad quos Integraliter
Affectum extendo.
5. Eja modo singulae
Vires cordis mei.
Personate sedule
Laudes matris Dei,
Omne vos turbabile
Committatis ei,
Nam resistit facile
Hostis rabiei.
6. Florescens. o virgula.
Florem admirandum.
Omnia per saecula
Cunctis venerandum
Membra mea singula
Flecto ad laudandum
Te, ut prece sedula
Natum reddas blandum.
7. Gaude, virgo florida.
Mater hujus floris.
Excitantis tepida
Corda VI odoris.
Nostra culpis frigida
Fraude deceptoris
Virtute consolida
Divini amoris.
8. Hinc te venerabilem
Deprecor reginam,
Tuam per laudabilem
Prolem ac divinam
Abige horribilem
Larvam sataninam.
Ne me trahat flebilem
Mortis In ruinam.
9. In te carnem Induit
Universitatis
Rex. cum per te transiit
Portam puritatis,
Ezechiel Innuit
Ut per modum vatis.
Qua et nostris subiit
Poenam pro peccatis.
10. Karior prae omnibus
Es mihi post Deum,
Unde te devotius
Salutat cor meum,
Expellas a finibus
Ejus Jebusaeum,
Jam qui multis vicibus
Statuit me reum.
11. Ligatis In tenebris
Purgatoriorum
Gratiam de superis
Da suffragiorum,
Fletui compateris
Tu nam turbatorum,
Tuorum prae ceteris
Devotariorum.
12. Movsina mystica
Diceris fiscella,
Nam tuos mirifice
Servas In procella,
Adversantes dejice,
Dulcis o puella,
Excitant barbariae
Qui In nobis bella.
13. Nunc, stella mirifica,
Stella claritatis,
Refulgens In coelica
Aula prae beatis,
Tu me recalifica
Algidum peccatis,
Induens me tunica
Omnis probitatis.
14. Omnis nam justitiae
Atque honestatis
Et benevolentiae
Seu benignitatis
Forma es, dans gratiae
Dona praeparatis
Et omnis malitiae
Faece expurgatis.
15. Ponifex mirifica,
Qua panis paratur,
Per quem plebs catholica
Jugiter cibatur,
Mea mens famelica
En fame gravatur,
A te, o spes unica
Stipem praestolatur.
16. Quies laborantium
In mundi labore,
Christo adhaerentium
Mentis cum fervore,
In nos Insurgentium
Nimio furore
Auferas obsidium
Tuo pro amore.
17. Redolens o lilium
In coeli paradiso,
Dans menti solatium
Auro prae obrizo,
Da mihi remedium
Peccatis eliso,
Carnis post excidium
Ne tradar Inviso.
18. Stella serenifica,
Lucem dans micantem,
Infima et coelica
Mire Illustrantem,
Meam scientifica
Mentem Ignorantem
Atque VI satanica
Nimis oberrantem.
19. Tribulamen auferas
Nunc catholicorum,
Illatum per efferas
Gentes paganorum,
Animasque deferas
Per hos occisorum
Precibus ad superas
Sedes beatorum.
20. Vellus o virgineum,
Gratia complutum,
Dans amictum carneum,
Domino virtutum,
Perducas erroneum
Me per Iter tutum,
Casum Instantaneum
Pellens et versutum.
21. Xenodochiaria
Es verbi divini
In hujus miseria
Mundi peregrini,
Accipe donaria
Cultus vespertini,
Dicta ex Industria
Tui Inquilini.
22. Ysaiae veritas
Hoc praenuntiavit,
Quod carne divinitas
In te habitavit,
Qua nostras praeteritas
Culpas expiavit,
Sic coronas perditas
Nobis reparavit.
23. Zeli venerabilis
Dux sive ducamen,
Per quam omnis flebitis
Recipit solamen,
Mortis In periculis
Mihi des juvamen,
Fidei In articulis
Ne vacillem. Amen.