1. Hymnus amatorias de s. Trinitate.
3. De s. Trinitate Abcdarius II.
4. De s. Trinitate Abcdarius III.
9. Oratio pro se Ipso de corpore Christi.
11. Oratio poenitentiae ad Christum et pro hono fine.
17. Acrostichon super Ave Maria.
20. Acrostichon super Maria, mater gratiae.
1. Inhaerere tibi, Christe,
Fac nos totis nisibus,
Et tu nobis nunc assiste
Gratiae muneribus,
Quibus perfidi sophistae
Ejusque complicibus
Resistamus fortiter.
Equitatis ratione
Nobis tuis famulis
Es absque cessatione
Corde diligibilis,
Quia tua passione
Solvisti a vinculis
Nos et liberaliter.
2. Sanguis tuus copiose
Fusus In patibulo
Stringit nos deliciose
Caritatis vinculo,
Tibi, Jesu speciose,
Deservire sedulo
Nunc et In perpetuum.
Unde cum jucunditate
Mentis et Industria
Recolentes nobis a te
Data beneficia,
Collaudamus te cum patre,
O summa sapientia,
Hymnum per continuum.
3. Sanctitatis tuae nomen
Quod explanat titulus,
Supra crucis cancellamen
Quem conscripsit Pontius,
Inimicos atque fulmen
Pellat a credentibus
Cunctaque pericula.
Nomen Jesus, nomen suave,
Nomen admirabile,
Tibi repugnanti grave
Vel Intolerabile,
Sed amantes dicunt: Ave,
Nomen venerabile,
Per aeterna saecula.
4.
Amor tuus, Jesu bone,
Nate summi principis,
Quo nos tua passione
A peccatis eripis,
Hoc ab Infestatione
Infernalis aucupis
Festinanter erue.
Zelatorem animarum
Nostrorum te colimus,
Moreque symphonistarum
Hymnos tibi promimus,
Quamvis hoc sit nil vel parum
Ad Id quod debuimus
Te laudare strenue.
5. Ad amorem nos hortamur
Tuum ardentissime,
Donis quibus consolamur
A te benignissime,
Ac praecepto, quo ligamur,
Quo jubes justissime
Deum tuum diliges.
Recreamen hoc mandatum
Dat se observantibus
Et felicitatis statum
In regnis coelestibus,
Fulgebunt per Dei datum
Cum supernis civibus
Veluti meridies.
6. Excellenter diligamus
Deum atque fortiter,
Et ejus obediamus
Legibus hilariter,
Ut aeternae sic fiamus
Ipsius finaliter
Possessores gloriae.
Nazarenum te nunc florem,
Florem vere coelicum,
Qui largiris tuis rorem
Gratiae dulcificum,
Rogitamus, ut terrorem
Abigas tyrannicum
A filiis ecclesiae.
7. Uirtuosum tuum nomen
Exstans in miraculis
Hostile pellat gravamen
Cunctis cum periculis
Conferatque consolamen
Nobis tuis famulis
In mundi miseria.
Salvativum nomen quidem
Jesus est credentibus,
Verbis, factis qui sunt Idem
Et affectionibus,
Veramque, quam tenent, fidem
Qui probant operibus
Cum perseverantia.
8. Redde nobis, Jesu bone,
Per tuam clementiam
Laesa ex transgressione
Protoplasti gratiam
Et sanatos passione
Tua nos ad gloriam
Duc coelestis patriae.
Es amicus cordialis,
Jesu, te sequentibus
Quos et amor specialis
Tibi stringit arctius
Protegisque hos a malis
Et a persequentibus
Fervore malitiae.
9. Xristianos a te dictos,
Jesu benignissime,
Ab hoste redde invictos
Ac a malis redime,
Et a nobis maledictos
Saracenos dirime
Tuam per potentiam.
Innovari per amorem
Tuum, Jesu, petimus,
Qui peccati per horrorem
Turpiter cecidimus,
Hostium ob hoc terrorem
Merito accipimus,
Sed fac nobis gratiam.
10. Uerte maledictionem
Illatam justissime
Nunc In benedictionem,
Jesu clementissime,
Et nostram rebellionem
Ita plene deprime,
Ne crescat ulterius.
Decoremnr, Jesu bone,
Tua amicitia
Sic ut nulla passione
Ruamus In vitia,
Ut cum jubilatione
Nostra conscientia
Te laudet liberius.
11. Extende manum inunctis
Tuis charismatibus,
Vivis atque jam defunctis
In te quiescentibus,
Maxime naturae junctis
Nobis ligaminibus
Absolvens a crucio.
Opressorum pravitate
Satanae satellitum
Tua pro benignitate
Intuere gemitum,
Praestanspro quo clamant ad te
Consolamen solitum
Salvans ob exitio.
12. Rorem dona gratiarum
Jam multis conflictibus
Constitutis nunc non parum
Pro te laborantibus,
Gentium ut barbarorum
Resistant conatibus
Tuo fulti gladio.
Ut sic per te liberati
A nos persequentibus,
Serviamus tibi grati
Cum devotis mentibus,
Jubilantes majestati
Tuae cum concentibus
Cordisque tripudio.
Majestati sit divinae
Decus et Imperium,
Quae per stellae det marinae
Devotum suffragium,
Ut peracto mundi fine
Sanctorum consortium
Sumat nos cum gaudio.