IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Dicit igitur :
" Fuge. "
Et mirabile videtur, qualiter dicit debere fugere eum, qui de Spiritu sancto natus est, qui Deus est, qui Salvator et praesidium est omnium et refugium. Proverb. XVIII, 10 : Turris fortissima, nomen Domini : act ipsum cumi justus, ei exaltabitur.
Si dicas, quod humana voluit ostendere. Contra, Luc, IV, 29 et 30, ubi etiam humana ostendit in hoc quod permisit se duci ad praecipitium montis, et tamen postea transiens per medium eorum ibat invisibilis. Et ita videtur hic debuisse facere : quia si inventus fuisset ab Herode, omnibus fuisset partitum infantibus : et tamen sicut vellet, posset se subducere, ne occideretur. Ad hoc dicunt tam Chrysostomus, quam. alii Sancti, quod. " dispensativa est fuga " ista, ne divinitatem auto tempus os-" tenderet : et sic humanitas phantastica
" et non vera putaretur, sicut Manes " haereticus dicebat : et ut suos, quando " soli quaeruntur ad mortem, fugere " doceat per exemplum, Matth.x, 23 :
" Cum autem persequentur vos in civi- " tate ista, fugite in aliam. "
Ad hoc, quod objicitur de Luca, quod. transiens per medium illorum ibat, Dicendum, quod hoc fuit tempore praedicationis, quando sermo confirmandus erat per miracula : nunc autem fuit tempus, quando nuper humanitatem assumpserat, cujus veritas erat comprobanda per infirmitates humanas. Ad Hebr. II, :17 : Debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret." In aegyptum. "
Ecce quo fugiendum.
Et sunt duae causae assignandae, quare potius in aegyptum dicit fugiendum, quam in aliam terram : quarum una est, quia ibi magis vigebat idololatria, (raam ipse destruere venerat. Isa. XIX, i : Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur aegyptum, ei commovebuntur simulacra aegypti. Unde dicitur, quod in ingresso in aegyptum non fuit templum, in quo non corrueret idolum : sicut in. egressu liliorum Israel non fuit domus, in qua non jaceret primogenitus mortuus, Nubes autem levis est caro non onerata peccatis, solo caelesti calore formata, sicut nubes. Habacuc, III, 13 : Percussisti caput de domo impii, etc.
Secunda causa est, quia multis plagis purgaverat aegyptum : ingreditur ergo, ut tot plagas una suae praesentiae visitatione sanaret. Isa. XIX, 22 : Percutiet Dominus aegyptum plaga, ei sanabit eam : ei revertentur ad Dominum, et placabitur eis, ei sanabit eos. Unde dicitur, quod aegyptii aedificaverunt altare Deo qui prostravit idola, et sanavit eos a plagis. Isa. XIX, 19 : In die illa erit altare Domini in medio terrae aegypti, et titulus Domini juxta terminum ejus. Dicitur etiam, quod habitavit Dominus in civitate aegypti, quae Heliopolis, hoc est, civitas solis vocabatur. Isa. XIX, 18 : In die illa erunt quinque civitates in terra aegypti, loquentes lingua Chanaan, et jurantes per Dominum exercituum. Civitas solis vocabitur una. Et in hac eadem civitate vidit beatus Dionysius et Apollophanes eclypsim solis in die passionis dominicae
.
" Et esto ibi, etc. "
Hic tangitur mora Domini in aegypto. Nec tangitur determinatum tempus secundum propriam temporis quantitatem, sed indeterminate praecipitur, quod maneat usquequo redire praecipiat. Nec hujus causa est quod Angelus nesciat quamdiu morari in aegypto debeat, sed ideo est, quia jam Joseph devotum et paratum ad omnia fecerat. Et ideo quantumcumque temporis in exsilio et in. labore esse debeat, jucundum sit ei et devotum : et videantur ei dies pauci, prae amoris magnitudine. Nec quaerit ab Angelo quamdiu : quia paratus est in omne tempus omnem puero et m]atri so.llicitudinem impendere.
Et hoc est :
" Usque dum dicam tibi. "
Psal. lxxxix, 4 : Mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit. Non enim causatur pondus diei et aestus, qui totum obsequium vix unius horae esse reputat . Sapient, viii, 9-: Proposui hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam mecum communicabit de bonis, scilicet suis, ei erit allocutio cogitationis ei taedii mei.
" Futurum enim est ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. "
Hic assignat fugas inductae rationem.
Et tangit tria : quorum primum dicit praescientiam : secundum, Herodis fraudulentiam : tertium autem, malitiam,
Providentia tangitur per hoc quod dicitur, quod
" Futurum est. "
Et objicitur, quod si futurum est, de necessitate eveniet :i et sic providentia rebus imponit necessitatem. Ad hoc dicendum est secundum supra dicta, quod haec praedictio non est nisi signum futuri, et non causa. Et si dicas, quod non ex dicto, sed ex providentia arguitur necessitas futuri, Dico, quod providentia de inquisitione futura, est sicut causa prima, quae non tollit causalitatem a causa proxima. Et quia illa est voluntas Herodis : ideo non sequitur, quod sit futurum ex necessitate, sed ex voluntate : quia necessitas, et possibilitas attribuuntur rebus ex. causis proximis, et non ex primis : quia primo primae causae non sunt in rebus, nec aliquid ponunt in eis, licet aliquem poliunt ordinem respectu rerum futurarum. Si autem dicas, quod ille ordo est necessarius, et sic redit idem quod prius, Dico, quod ille ordo est voluntarius, non necessarius : quia Deus nulli subjicitur necessitati. Scilicet voluntas illa ordinata per providentiam est immobilis, sed illa immobilitas est suppositionis, et non necessitatis. Isa. xliv, 8 :i Ex tunc audire te feci, ei annuntiavi. Joan. XVI , 13 : Quae ventura sunt annuntiabit vobis." Ut Herodes quaerat puerum. "
Ecce Fraudulentia. Sed quare dicit,
" Quaerat,"
Et non. quaesiturus sit puerum, ex quo est futurum ? Responsio. Herod.es quaesivit a Magis, et adhuc corde tractat inquisitionem : sed futura est inquisitio illa sola, quae fuit per necem puerorum. Ut ergo notet et praesentiam et futuritionem, dicit futurum esse, ut quaerat puerum, E contra dicitur, Sapient. x, 11 et 12 : In fraude circumvementium illum affuit illi, et honestum fecit illum. Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum.
" Ad perdendum eum. "
Ecce malitia Herodis. lsa. x, 7 : Adconterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum. Exod. xv, 9 : Evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.
" Qui consurgens, accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in aegyptum. "
Hic incipit pars illa, quae est de obedientia Joseph.
Et dicuntur quinque. Primum est obedientiae celeritas. Secundum est cura pueri et matris imperata per Angelum. Tertium, tempus fugae ex qualitate aeris. Quartum, fuga. Quintum, mora. Et haec omnia patent in serie litterae.
De primo dicit :
" Qui consurgens. "
Hoc est, simul corpore et mente surgens, tota velocitate et devotione. Proverb. XXII, 29 : Vidisti virum velocem in opere suo ? coram regibus stabit. Proverb. VI, 3 et 4 : Discurre, festina, suscita amicum tuum : ne dederis somnum oculis tuis. Psal. cxxxi, 4 et 5 : Si dedero somnum oculis meis, et palpebrismeis dormitationem : et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino.
" Accepit puerum et matrem ejus. "
Expone sicut supra . Genes. xliii, 9 : Ego suscipio puerum : de manu mea require illum. Nisi reduxero, et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore.
" Nocte, "
Hoc non dixerat Angelus. Quare ergo fecit illud ? Responsio. Angelus dixerat implicite, quando dixit, quod fugeret: quia de die fugiens latere non posset. Adhuc, significat noctem infidelitatis esse in cordibus Judaeorum, ablato ab eis vero lumine. Joan. I, 5 : Lux in tenebris lucet, ei tenebrae eam non comprehenderunt. Ezechiel. xii, 12 : Et dux qui est in medio eorum, scilicet filiorum Israel, in humeris portabitur, in caligine egredietur.
" Et secessit in aegyptum. "
Ecce quartum, fuga in aegyptum. Et hoc est supra expositum .
" Et erat ibi usque ad obitum Herodis. "
Hoc est quintum, de mora. Et videtur non convenire superioribus : quia dixerat Angelus, quod maneret ibi usque dum diceret ei : hic autem non facit mentionem de hoc usque ad. obitum Herodis. Responsio. Idem est : quia Angeli dictum et obitus Herodis in uno tempore fuerunt, sicut in sequentibus patebit. Dicitur autem, quod septem anni (luxerunt ab ingressu Domini in aegypturn usque ad exitum de aegypto, Et quid interim fecerit Dominus, vel quid passus sit, ignoratur. I Machab. II, 62 et 63 : A verbis viri peccatoris ne timueritis,
quia gloria ejus stercus et vermis est : hodie extollitur, ei cras non invenietur, quia conversus est in terram suam. Psal. cxlv, 4 : Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam : in illa die peribunt omnes cogitationes eorum,
" Ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem : Ex aegypto vocavi Filium meum. "
Haec est pars, in qua ponitur confirmatio praeinductorum per Scripturam.
Dicuntur autem duo : modus impletionis, et Scriptura quae impletur.
" Ut. "
Conjunctio autem, quae hic ponitur, non dicit causam, sed potius terminationem signi ad signatum infuturo, sicut superius diximus .
" Adimpleretur. "
Impletur, quando verificatur : sed adimpletur, quando in gratia plus datur quam in Scriptura promittatur. Luc. VI, 38 : Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, ei supereffluentem dabunt in sinum vestrum.
" Quod dictum est a Domino. "
Cujus est prima auctoritas veritatis. Exod. IV, 12 : Ego ero in ore tuo. Isa. xxxiv, 16 : Quod ex ore meo procedit, ille mandavit, ei spiritus ejus ipse congregavit ea.
" Per Prophetam, " Osee, XI, 1.
" Dicentem. : " Quia puer Israel, et dilexi eum : et
" Ex aegypto vocavi filium meum. "
Numer. XXIV, 8, per sensum, non per verba : Dominus ex aegypto vocavit eum, cujus fortitudo similis est sicut rhinocerotis .
" Tunc Herodes, videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde. "
Hic incipit pars illa, in qua apertam malitiam Herodis prosequitur ad perdendum.
Habet autem tres paragraphos, quorum primus est de Herodis exacerbatione. Secundus, de puerorum interfectione. Tertius, de facti hujus per Scripturam confirmatione. Quae patent cuilibet in serie litterae.
Circa primum horum dicit tria : tempus historiae, causam exacerbationis, et ipsam exacerbationem.
Tempus dicit quando dicit :
" Tunc. "
Et attende, quod non fuit tempus immediatum : sed potius primo cum Magi non redirent ad eum, et nihil de fama pueri perciperet, putavit Magos visione fallaci esse deceptos, et ex verecundia non rediisse ad eum : et ideo tunc quievit ab inquisitione pueri, sed postea audiens famam (alias, per famam) de prophetia Simeonis et Annae, et multa quae- dicebantur de puero, iterum incepit quaerere. Negotiosus fuit diligenter investi- gare, quia a filiis citatus fuit Romam ad
Imperatorem, ab Alexandro scilicet et Aristobulo (quibus in regem volebat praeficere puerum ex ignobili conjuge susceptum, eis a regno abjectis) oportuit ire Romam. Sed ibi cum filiis praevaluisset, et licentiam haberet instituere quem vellet, eo quod excepisset contra filios, quod volebant eum interficere, consilium quaesivit ab imperatore, quid ageretur de fama pueri Jesu : non enim ausus fuit tantam stragem puerorum committere sine auctoritate Imperatoris. Habens autem licentiam, et rediens victor super filios, fluxit annus a Nativitate Christi et tres dies, quarta die interfecit eos : secundum quod etiam celebratur solemnitas eorum. Et ideo praeponitur festum testis Christi, qui actu et voluntate martyr, hoc est testis est, hoc est, Stephani: et conjungitur illi festum Joannis, qui voluntate, non actu martyr fuit : et tertio ponitur festum puerorum, qui actu, non voluntate testes sunt: quia praeconium Christi non. loquendo, sed moriendo confessi sunt. Gratia igitur illius totius temporis dicit:
" Tunc Herodes. "
Et subjungit causam perturbationis, cum dicit:
" Videns quoniam illusus esset a Magis. "
Quia rediens in Judaeam multa fama pueri venit ad eum. Unde etiam transiens in via per Tharsum Ciliciae invenit naves quae. asportaverant Magos in terram suam revertentes, et combussit eas in ira furoris sui. Ut impleretur, quod dixit Psalmus xlvii, 8 : In spiritu vehementi conteres naves Tharsis.
Attende autem, quod dicit:
cc Illusus. "
Non enim bonorum virorum est alicui illudere, Sed dicendum, quod Magi sibi non illuserunt, sed potius profuerunt: sed ipse hoc, quod non redierunt, illusionem reputavit, Proverb. III, 34 : Ipse deludet illusores, ei mansuetis dabit gratiam, Isa. XXIX, 19 et 20 : Addent mites in Domino laetitiam, et pauperes homines in sancto Israel exsultabunt : quoniam defecit qui praevalebat, consummatus est illusor. Proverb. xiii, i : Filius sapiens, doctrina patris : qui autem illusor est, non audit cum arguitur. Proverb. IX, 12: Si sapiens fueris, tibimetipsi eris : si antem illusor, solus portabis malum. Quia hic Herodes illusor fuit, ideo omne quod ad votum malitiae suae non obtemperauit, illusionem reputavit.
Deinde subjungit ipsam suam exacerbationem, dicens :
cc Iratus est valde. "
Similis est daemoni Herodes, cujus malum est furor irrationabilis, demens concupiscentia, phantasia proterva. Nam quia dementer terrenum regnum concupivit, ideo caeli Rege nato, irrationabiliter iratus fuit : et contra ordinationem Dei, quam prophetia et stellae indicio audierat, non ex ratione, sed ex phantasia frustra proteviebat. Genes. xlix, 7 : Maledictus furor eorum, quia pertinax: et indignatio eorum, quia dura. Judith, iii, 11 : Nec ferocitatem ejus pectoris mitigare potuerunt. Fit autem iratus de opinata malorum (alias, Magorum) illusione. Valde autem iratus fuit de crescente puero Jesu bona opinione. Job, v, 2 : Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. Pravi enim animi est tristari de bono statu, et opinione bonorum.
" Et mittens, occidit omnes pueros qui erant in Bethleem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a Magis."
Ecce secundus paragraphus de puerorum interfectione.
Et dicuntur sex : Videlicet Herodis timiditas, atrocitas, malitiae generalitas, crudelitas, locus occisorum, et aetas. Et ista per ordinem dicuntur in littera.
Per hoc enim, quod dicit,
" Mittens, "
Notatur timiditas, quia per seipsum libentius ivisset : sed timuit, quod aliquis parentum irrueret in eum, cogitans quod cum. sit odiosus, non sequetur vindicta. Cum autem alios misit, et se praeservavit, timebant parentes puerorum vindictam sequentem, si in ministros sceleris irruerent. Dicunt etiam quidam, quod regiae dignitatis est, non per se, sed per alium punire. Isa. XVI, 6 : Superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus, plus quam fortitudo ejus.
" Occidit. "
Ecce atrocitas. Sapient. xii, 5 : Necatores sine misericordia, et comesiores viscerum hominum, ei devoratores sanguinis. Pueri enim innocentes propter teneritudinem dicuntur viscera hominum.
" Omnes. "
Ecce malitiae generalitas, quia nulli omnino pepercit. Exod. I, 16 : Si masculus fuerit, interficite eum. Et ibidem, f. 22, praecepit omni populo dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite. Similis enim crudelitas et malitia fuit Pharaonis et Herodis : Herodes tamen vicit Pharaonem in hoc, quod quaesivit interficere Deum caeli natum Regem : Pharao autem diminuere Dei populum.
" Pueros, "
Ecce crudelitas, Jerem. VI, 23 : Crude lis est, et non miserebitur : quia nec etiam innocentia aetatis movet ad par- cendum. Cum tamen dicat Apostolus, ad Romam v, 7: Pro bono, hoc est, innocente, forsitan quis audeat mori, supple, ut liberet eum. Iste autem interfecit innocentes omnes. Proverb. XI, 17 : Qui crudelis est, eliam propinquos abjicit.
" In Bethleem. "
Ecce locus. Et dicit duo, locum scilicet nativitatis, et ioca conjuncta nativitatis.
Locum tangit, cum dicit:
" In Bethleem, et in omnibus fini bus ejus. "
Ne forte sit portatus ad villas adjacentes, ut lateat.
Bethleem fecit occidi. Thren. I, 20 : Foris interficit gladius, et domi mors similis est.
" A bimatu et infra. "
Hic determinat tempus aetatis occisorum. Est autem bimatus aetas duorum annorum. Et dicit hic tria, scilicet quod bimos occidit, et eos qui infra erant, occidit. Et dicit rationem. Infra bimos autem esse dicitur dupliciter, quoad numerum, et quoad tempus. Si quoad numerum annorum, tunc major numerus fit infra minorem in ordine numerandi: tunc illi qui erant infra bimos, erant majoris aetatis. Et ita dicit Chrysostomus, quod bimos occidit, et majores usque ad lustrum, quod est spatium quinque annorum. Cujus signum est, quia quaedam ossa Innocentium inveniuntur, quae praetendunt aetatem quinque annorum per quantitatem suam. Hujus autem causa potuit esse, quia timebat, cum tot mirabilia dicerentur de puero, quod aetatis majoris assumeret sibi formam. Si autem infra bimos esse dicantur, qui sunt infra spatium continuum temporis, tunc infra bimos sunt hi qui minoris sunt aetatis quam duorum annorum. Et ita dicit
Glossa, quod ab aetate unius noctis occidit pueros usque ad aetatem duorum annorum. Puto, quod utrumque fecit. Quia sicut timuit quod assumeret sibi formam majoris aetatis, ita timuit quod assumeret sibi formam aetatis minoris.
" Secundum tempus quod exquisierat a Magis. "
Ecce ratio. Tempus autem quod exquisierat a Magis, fuit jam quasi duorum annorum secundum Chrysostomum : quia " uno anno ante nativitatem stella appa-" ruerat, et unum annum occupatus si-" luerat, et in secundo anno fuit. Et ideo " sub illo tempore, et secundum tempus " et supra occidit crudelis, et impius : quia " magis voluit quod multi Innocentes per-" irent ad hoc, quod solus non evaderet, " quem quaerebat: quod est impietatis. " Pietas enim magis eligit quod multi Fi" berentur nocentes, quam quod unus " moriatur innocens : quia nocentes libe-" rati paenitere possunt, sed innocens " mortuus revocari non potest. " Et haec sunt verba Chrysostomi.
" Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam Prophetam dicentem:
Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus : Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt. "
Ecce confirmatio per Scripturam, Et dicit duo, scilicet impletionem., et Scripturam quae impleta est.
De primo dicit:
" Impletum. "
Simpliciter, non adimpletum : quia crudele factum fuit : et in illo Dominus non. addit.
" Per Jeremiam Prophetam dicentem : "
Jerem. III, 21: Vox in viis audita est, ploratus ei ululatus filiorum Israel, Et, XXXI, 15 : Vox in excelso audita est lamentationis, lucius ei fletus Rachel plorantis filios suos, ei nolentis consolari super eis, quia non sunt.
Et hoc praenuntiantem : ut sciretur, quam cito Christi persecutiones inceperunt in hoc mundo.
Ecce Scriptura impleta.
Et tangit quatuor, quorum primum est exaggeratio facti per magnitudinem lamenti. Secundum est, quod determinatur quorum fuit lamentum. Tertium, inconsolati itas plorantium. Quartum, inconsolabilitatis causa.
Circa primum dicit duo : magnitudinem enim lamenti determinat per clamorem, et per modum.
Per clamorem : quia clamor lamentantium, sive
" Vox in Rama, "
Et attende, quod Rama est civitas Saul in sorte Benjamin, sicut dicitur, Josue, XVIII, 25. Quae quia metropolis fuit, ibi maximus fuit ploratus. Verius tamen est, quod Rama hic sit nomen appellativum, et non loci proprium, hoc est, In excelso : quia in excelsum caelum clamor ascendit. Jacob. V, 4 : Clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit. Eccli.XXXV , 19 : A maxilla lacrymae ascendunt usque ad caelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis.
" Ploratus et ululatus multus. "
Exaggeratio est a modo ploratus. Est autem ploratus ipsa lacrymatio : ululatus autem sonus ejulantium prae multitudine doloris. Ululatus proprie est luporum : quia ex nimietate doloris bestialiter cla- maverunt, rationis obliti penitus. Nec sic miserabatur Herodes. Threnorum, I, 2 :
Plorans ploravit in nocte, et lacrymae ejus in maxillis ejus. Jerem. IX, 1 : Quis dabit capiti meo aquam, ei oculis meis fontem lacrymarum ? ei plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei.
" Rachel plorans filios suos. "
Ecce qui ploraverunt.
Et videtur loqui incongrue : quia Bethleem non erat in finibus Benjamin, sed Judae, qui fuit Liae. Praeterea, Rachel jam fuit mortua : quomodo ergo ploravit ?
Dicunt quidam, quod loquitur Propheta de filiis Benjamin, qui occisi fuerunt pro uxore Levitae, quam libidine interfecerunt, sicut dicitur, Judicum, XIX, 25 et seqq. Sed hoc ridiculum est: quia Propheta hoc dicente pro futuro diu hoc praeterierat: et consolatio reddita fuerat: et Rachel diu mortua. Unde dicendum, quod juxta Bethleem Rachel sepulta fuerat, sicut dicitur, Genes. XXXV, 19. Et a corpusculo ibi sepulto et materno affectu dicitur plorare. Et est sensus : tanta fuit crudelitas, quod etiam mortui, si fieri posset, plorassent. Praeterea,sortes Benjamin et Judae erant conjunctae. Et quia in finibus adiacentibus occidi praecepit, multi de Benjamin pueri fuerunt interfecti: et ideo ad. Rachel istis duabus de causis pertinet ploratus.
" Et noluit consolari. "
Nihil enim consolationis habebat tam enormis crudelitas. Threnor, I, 2 : Non est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus. Isa. XXII, 4 et 5 : Nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei: dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum, .
" Quia non sunt. "
Ecce causa inconsolabilitatis : quia in- terfecti sunt antequam essent. Infantes enim perfectum esse naturae nondum acceperant, quando sunt interfecti. Vel,
" Quia non sunt, "
Hoc est, quia ad. non esse secundum vitam naturae deducti sunt. Et istae duae expositiones sunt litterales. Genes. xxxvii, 35 : Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum.
Quidam exponunt, quod Rachel sciens gloriam Innocentium occidendorum pro Christo, flevit : non quia filii sui ibi fuerunt occisi, sed pro stupro uxoris Levitae, quod erat ei inconsolabile : quia turpem causam mortis acceperunt, et infantes honestam.
" Defuncto autem Herode, ecce Angelus Domini apparuit in somnis Joseph in aegypto,
Dicens : Surge, et accipe puerum et matrem ejus, et vade in terram Israel : defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri. "
Hic incipit tertia pars capituli istius, in qua agitur de relatione pueri Jesu de aegypto.
Et dividitur in tres partes. In quarum prima ponitur revelatio de efferendo puero. In secunda, obedientia Joseph. Et in tertia, confirmatio per prophetiam, Et haec patent in serie lit
In prima harum dicuntur sex per ordinem : tempus videlicet revelationis, dispositio revelantis, dispositio revelationem accipientis, locus, ipsa revelatio, et causa revelationis. Quae consequuntur in serie litterae.
De tempore dicit :
" Defuncto autem Herode. "
Qui fuit causa fugae. Isa. XVI, 4 : Finitus est pulvis, consummatus est miser, defecit qui conculcabat terram. Isa. XIV, 5 et 6 : Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium, caedentem populos in indignatione plaga insanabili, subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter.
" Ecce Angelus. "
Descriptio est revelantis ab evidentia, ab officio, ab auctoritate, a modo revelationis mittentis.
Ab evidentia, quia se ipsum demonstrat. Isa. xlv, 19: Non in abscondito locutus sum, in loco terrae tenebroso.
" Angelus. "
Id est, nuntius. Proverbior. XXV, 25 : Aqua frigida animae sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.
" Domini. "
Psal. xc, 11 : Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te, etc.
" Apparuit. "
Potestas apparentis, sicut supra diximus .Osee, XII, 10 : Ego visionem multiplicavi, scilicet eis. Psal. lxxxviii, 20 : Tunc locutus es in visione sanctis tuis.''
" In somnis. "
Dispositio est ejus, qui accipit revelationem : per modum, et per nomen. Per modum, quia in somnis. Genes.
xv, 17 : Cum occubuisset sol, Abraham accepit revelationem. Idem dicit, Job, xxxiii, 15 et 16 : Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina. Per nomen :
" Joseph. "
Genes. xxxvii, 19 : Ecce somniator venit, scilicet Joseph.
" In aegypto. "
Ecce locus. Non enim discernit locum, ubique adest suis. Matth.xxviii, 20 : Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, etc. Genes. XXVI, 3 : Ero tecum, etc.
" Dicens: Surge, etc. "
Ecce revelatio.
Et praecipit tria : evigilationem ad opera exteriora, curam laboris, et reditum de aegypto.
De evigilatione autem ad opus, a somno revelationis et contemplationis, dicit: " Surge. " Isa. XXVI, 9 : Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Psal. lxii, 2 : Ad te de luce vigilo. Cantic. ii, 10 : Surge, propera,
" Accipe puerum et matrem ejus. "
Exponendum est ut supra .
" Et vade in terram Israel. "
Quia inde debet procedere illuminatio pueri in totum orbem. XIX. 25 : Hae-reditas autem mea Israel. Isa. lxii, 4 : Terra tua non vocabitur amplius Deso-
lata : sed vocaberis Voluntas mea in ea, et terra tua inhabitata, quia complacuit Domino in te : et terra tua inhabitabitur.
" Defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri. "
Tangit hic causam revelationis. Sed quaeritur, qualiter dicat,
" Defuncti,"
Pluraliter, cum non legatur nisi Herodes ? Dicendum, quod unus defunctus est vita naturae, qui fuit praesidium et causa omnium quaerentium : et in Ipso omnes alii defuncti sunt Iniquitatis destutione, quia nequierunt perficere quod volebant, defuncto pessimo Herode.
Et dicit:
" Qui quaerebant animam pueri, "
Hoc est, animalem et naturalem vitam. Anima enim hic dicitur ab animalitate. Vel,
" Quaerebant animam, "
Non secundum substantiam, quae teneri ab hominibus non potest : sed secundum actum animandi, quia sic extorqueri potest. Simile, III Reg. XIX, 10 : Derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam.
" Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel. "
In ista parte demonstratur obedientia Joseph.
Et habet quatuor paragraphos : in quorum primo notatur promptitudo obedientiae. In secundo, dubitatio de loco mansionis. In tertio, revelatio ubi maneat. In quarto, confirmatio per Scripturas.
In primo horum tria dicuntur, quae imperaverat Angelus : celeritas scilicet, adhibitio curae, et perfectio praecepti Angelici.
Celeritas importatur, cum dicitur :
" Qui consurgens. "
Hoc est, tota intentione mentis et corporis surgens : et imperatum quod voluit
Angelus pro (alias, prompta) devotione suscipiens. Ezechiel x, 22 : Impetus singulorum ante faciem suam ingredi. Stabant enim animalia Dei prompta et parata ad obediendum voci quae fiebat supra firmamentum Exod. XXIV, 7 : Omnia quae locutus est Dominus, faciemus , et erimus obedientes, I Reg. III, 10 : Loquere, Domine, quia audit servus tuus.
" Accepit puerum et matrem ejus. "
Ut Dominum et dominam suam. Psal. II, 11 : Servite Domino in timore, etc.
" Et venit In terram Israel. "
Ecce perfectio praecepti Angelici. Et dicit In communi,
" In terram Israel. "
Quia licet in aliquo loco esset speciali, tamen nullum adhuc locum elegerat ad manendum. Genes. XXXI, 30 : Ad tuos ire cupiebas, ei desiderio erat tibi domus patris tui. Volebat autem ire Jerusalem, sciens quod puer ibi dare debuit illuminationes : tamen dubitavit.
" Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judaea pro Herode patre suo, timuit illo Ire. "
Haec est causa dubitationis. Et attende, quod Herodes defunctus quatuor reliquit filios, Herodem minorem, et Philippum, Archelaum, et Lysaniam, qui regnum suum in tetrarchias sub Imperatore Romano diviserunt. Archelaus autem inter alios elevabatur ambiens totum regnum : et ideo pro ambitione illa et pro sede regni Jerusalem quam tenebat, regnare dicitur, non quod in veritate in toto regnaverit.
Et hoc est quod dicit :
" Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judaea. "
Hoc est, in sorte Judae.
" Pro patre suo. "
Cum similis patri fuit in crudelitate et ambitione.
" Timuit illo ire, "
Supple, in Judaeam et Jerusalem, ubi putabat convenientius educandum esse puerum. Proverb. I, 15 et 16 : Prohibe pedem tuum a semitis eorum : pedes enim eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant innoxium sanguinem.
Sed objicitur, quod eadem ratione non debuit ire in Galilaeam, ubi alter filius Herodis regnavit. Et dicendum, quod in Jerusalem major fuit frequentia principum et aliorum : et ibi minus latere potuisset. In Galilaea autem apud pauperes et contemptibiles non aestimabatur aliquid magni esse : et ideo melius ibi latere potuit.
" Et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae.
Et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth : ut adimpleretur quod dictum est per Prophetas : Quoniam Nazaraeos vocabitur. "
Ecce revelatio.
Et dicit tria : revelationem, locum communem habitationis, et locum specialem.
De revelatione dicit duo : modum revelantis, et dispositionem accipientis revelationem.
Modum revelationis dicit :
" Et admonitus. "
Quoniam jam tantum Joseph profecerat In devotione pueri et matris, et familiaritate Angeli, quod non oportuit nisi fieri admonitionem. Et ideo etiam non facit mentionem modo de Angelo Domini sicut prius . I ad Corinth. XIII, 11 : Quando factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. Ad Hebr. VI, 1 : Intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur.''
"In somnis. "
Quando strepitus exteriorum exclusus est, et caput cum Joanne inclinamus ad thesaurum sapientiae et scientiae Dei, obdormientes in pectore Domini . Sic Jacob dormivit super lapidem solidae veritatis et confessionis Dei, et accepit revelationem .
" Secessit in parte Galilaeae. "
Ecce locus communis provinciae. Et ex modo loquendi significat, quod vagabundus propter timorem primo fuerit de villa ad villam. Hoc enim significat, quod dicit : " In partes Galilaeae. " Jerem. XIV, 8 : Quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum. Jam enim demonstrabatur, quod postea pati debuit. Matth.VIII, 20 : Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
" Et veniens. "
Postea : fiducia per admonitionem Angeli accepta.
" Habitavit in civitate quae vocatur Nazareth. "
In qua sorte notos habuit et amicos : quia ibi annuntiatus fuit, sicut dicitur, Luc. I, 26,
" Ut adimpleretur. "
Ecce testimonium Scripturae confirmans. Et quia hoc de gratia est, et etiam in illa superabundat Deus supra veritatem promissionis, ideo dicit :
" Ut adimpleretur. "
Psal. xc, 16 : Longitudine dierum replebo eum : et ostendam illi salutare meum.
" Quod dictum est per Prophetas. "
Non unum, sed multos : quia omnes concorditer tradunt florem virtutis esse Christum. Jeremias, in Thren. IV, 7 : Candidiores Nazaraei ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores. Osee, XIV, 6 : Ero qua-si ros, Israel germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani. David, in Psal. XCI, 12 : Justus ut palma florebit, etc. Ezechiel. XXXVI, 8 : Montes Israel, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israel. Cantic> II, 1 : Ego flos campi, et Ulium convallium. Isaiae, XI, 1 : Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, G lossa dicit, quod ibi Septuaginta habent: " Et Nazaraeus vocabitur. " Et hoc est quod inducit :
" Quoniam Nazaraeus vocabitur."
Flos aeternus patris, quia de uno caelesti Patre nascitur. Flos matris virginis, quia de una matre in terra producitur, in flore annuntiatur, in flore educatus, non nisi floribus respersis datur, quia pascitur in liliis. Cantic. I, 15: Lectulus noster floridus. Unde secundum translationem Septuaginta in Canticis dicitur : " Sicut dies verni circumdabant eam flores rosarum etlilia convallium ." II Regum., xxiii, 5 : Cuncta salus mea, et omnis voluntas : nec est quidquam ex ea quod non germinet. Isa. lxvi, 14: Gaudebit cor vestrum, ei ossa vestra quasi herba germinabunt.
Sic ergo dictum est de Nati manifestatione secundum omnes suas differentias.