LIBER DE NATURA LOCORUM.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT VIII.

De inhabitabilibus regionibus et terris.

His autem habitis, de duabus regionibus inhabitabilibus propter frigus est tractandum. Has autem velambas regiones circa utrumque polum esse constat. Et quantae sint latitudinis, non est certe probatum. Sed credo quod omnia loca per mensem vel amplius (quando sol est in tropico hyemali) sunt inhabitabilia propter frigus : et similiter loca quae sunt majoris latitudinis. Et hoc quidem probatur experimentis eorum qui habitant ultra latitudinem quinquaginta et sex graduum, qui tantum frigus in terris eo-. rum in hyeme habent, quod sine pericu- lo vitae longe ab isrne separari non possunt, et terra neque ibi parum germinat, et hoc quod germinat, non ad perfectam pervenit maturitatem : et ideo omnino inhabitabilis videtur esse locus majoris latitudinis existens. Sed tamen sicut diximus de iocis qui sunt sub aequinoctiali et tropicis, scilicet quod quidam sunt non continuae habitationis et indelectabilis, nec habitari possunt nisi in aestate : propter quod et pisces maris illius videmus tempore frigoris transferre se ad littora versus Meridiem, et in aestate redeunt, eo quod in hyeme intolerabile est eis frigus illorum locorum, quod aliquantulum temperatur in aestate.

Est enim sub polo perpetuum frigus et regio tenebrosa continue : nec umquam apparent ibi stellae vel sol, cum tamen per dimidium annum sit ibi dies, et per dimidium annum nox. Quod ideo contingit, quia frigus excedens illius regionis continue spissat aerem, et convertit in aquam in modum nebulae spissae, continue expanditur ibi aer super aquam. Virtus etiam radiorum stellarum et solis quae ibi est, parva est : et quamvis multiplicetur ex reverberatione quae fit ad aquam, tum propter hoc quia aqua polita est, et reflectit id quod ad. ipsam pervenire potest de virtute radiorum : tum etiam propter naturalem ipsius frigiditatem, et ex qua repercutiendo multiplicat calorem, tamen cum toto illo non efficitur radius fortis : et ideo elevat vapores aquae, et nihil consumit de eis : propter quod continue nebulosus et caliginosus est aer illarum regionum : et propter hoc semper sunt ibi tenebrae. Et hoc etiam narrant experimentatores navigantes partes Oceani Aquilonaris partis inhabitabilis : et quando vident tenebras, fugiunt reputantes se ultra navigare non posse : eo quod propter caliginem nebulae spissae quae ibi est, se dirigere non valent: eo quod visus etiam ad. proxima loca extra naviculam pererrare non potest: et ideo si intrarent caliginem, ad lumen

redire nescirent. Propter quod etiam natura illorum locorum non satis nota est, nec certa nobis satis esse potest : quia non venit ad experimentum nisi quod scimus, quod signum extremum domi iretur ibidem. Et quia frigus excellens mortificativa est qualitas, ibi pauca vel nulla vivere animalia. Et si forte aliqua ibi appareant aliquando animalia, oportet quod sint magna corpore et multarum carnium, quae frigus non cito penetret : et oportet, quod non continuam habeant habitationem ibi. Et forte frigus illorum locorum est causa quare ventus Aquilonaris est frigidus apud nos. sed apud habitantes ultra aequinoctialem, ventus a polo veniens est Meridianus, et apud eos est frigidus et siccus, sicut apud nos ventus Aquilonaris : sed. ventus Aquilonaris illis venit a torrida et maribus calidis et locis paludosis : et ideo eis est calidus et humidus, sicut apud nos ventus Meridianus. Propter frigus autem regionum illarum sunt animalia frigida in terris illis corpore multum diminuta, vel penitus nulla, sicut asini et hujusmodi. Aves autem rapaces propter corporum suorum constrictorum et spirituum caliditatem fortissimae sunt in regionibus illis habitabilibus juxta polum : et animalia quae ibi sunt, tendunt ad albedinem, sicut ursi, et leones, et hujusmodi. Vegetabilia quae ibi sunt, aliquantulum convalescunt, ut avena, et hordeum : sed triticum nequaquam ibi convalescere potest: et si aliquando seminatur, degenerat in granum alterius naturae.

Est tamen in talibus locis distinctio : quia quanto sunt frigidiora in superficie, tanto magis reciudunt in se vapores calidos diu in ventre terrae congregatos, et illi frequenter erumpunt in montes altos : propter quod tradunt Philosophi montes altos esse in partibus Aquilonaribus perpetuarum nivium et perpetuae frigiditatis. Est autem immensa illorum locorum frigiditas, etiam causa quare materia illarum regionum sunt raronavigabiiia: quia tempore hyemis congelata sunt glacie so- lidissima, et tempore aestatis fluit in eis glacies divisa, quae vel in mari congelata fuit, vel per flumina influit in marc. Alio etiam tempore ventus tempestuosus facit in eis tempestates, in tantum quod propter tempestates navigari non possunt, sicut dicit Albumasar : sol enim non consumit vapores, sed. elevando confortatur ventus continue, et procellosum facit mare et innavigabile. Est autem regio illa secundum rationis sententiam aquosa multum, eo quod ibi continue aer ad aquam resolvitur, sicut supra docuimus : et in libro Meteororum cum subtiliori consideratione dicturi sumus.