IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Joannes Baptista (cujus vitae austeritas describitur) paenitentiam juxta Isaiae vaticinium in deserto praedicat: et populo ad ipsum confluente, reprehendit Pharisaeos una cum Sadducaeis, docens ut dignos faciant fructus paenitientiae : et quantum suus a Christi baptismo differat: super Christum autem a Joanne baptizatum descendit Spiritus sanctus, et vox Patris caelitus audita est.
I, In diebus autem illis venit Joannes Baptista praedicans in deserto
Judaeae.
2. Et dicens : Paenitentiam agite : appropinquavit enim regnum caelorum .
3. Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini : rectas facite
4. Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locustae et mei silvestre.
5. Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judaea, et omnis regio circa Jordanem .
6. Et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua.
7. Videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum , dixit eis : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?
8. Facite ergo fructum dignum paenitentiae.
9. Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham . Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. I0. Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem
mttetur.
11. Ego quidem baptizo vos in aqua in paenitentiam : qui autem post me venturus est fortior me est, cujus non, sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni.
12. Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili.
13. Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptiza-
retur ab eo .
14. Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me I
15. Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. 16. Baptizatus antem Jesus, confestim ascendit de aqua. Et ecce aperti sunt ei caeli : et vidit Spiritum