LIBER DE NATURA LOCORUM.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT IX.

De longitudine et latitudine locorum habitabilium.

Nunc videndum est de parte mundi quae continue et delectabiliter habitatur. Sciendum autem, quod pars illa non est rotunda ut quidam eam figurant dividentes mundum in Asiam, Africam, et Europam : sed potius extenditur habilitabilis nostra a linea Meridionali versus Aquilonem, sicut diximus supra : et latitudo regionis illius est mensura distantiae ad Aquilonem : et quantitas latitudinis est pars circuli Meridionalis terrae illius, cuius latitudo est accipienda secundum quantitatem qua sol quando est in linea Meridionali, accedit ad Zenith capitum habitantium in terra aliqua : et sic dicitur latior et minus lata regio eorum. Mensura autem ista dicitur regionum latitudo a Philosophis : propter hoc quod secundam quantitatem arcus, qui est Meridionalis circuli pars, sol et caeteri planetae qui praecipue causant naturas et proprietates locorum, moventur in coeli latitudine super loca, aut directe perpendiculariter, aut accedendo versus ipsa. Longitudo autem cujuslibet loci dicitur esse per mensuram ab Oriente in Occidentem acceptam : et quantus est arcus a Zenith capitum versos Orientem totius habitabilis, tanta dicitur esse longitudo loci illius a Philosophis. Cujus causa est, quia sol et caeteri planetae in hoc arcu moventur, aut super loca illa, aut versus ea, secundum coeli latitudinem quae est secundum extensionem sex signorum semper apparentium super Orientem.

Et secundum quidem has mensuras longitudinis et latitudinis non est habitatio nostra quae versus Aquilonem est, rotunda, sed potius conficitur ex quatuor partibus elementorum, quorum duae sunt aequales et duae inaequales. Ista autem pars est circuii qui intelligitur extendi a polo in polum per Orientem : et pars iL lius circuli ab ortu solis quando est in aequinoctiali accepta versus polum Aquilonarem per quinquaginta gradus mensurat habitationem, quae satis delectabiliter et continue habitatur : et remanent gradus quadraginta, quorum pars omnino inhabitabilis est, et pars habitatur cum labore et non continue. Similis autem pars circuli mensurat nostram habitationem Occidentis et aequalis praedictae. Sed semicirculus aequinoctialis, qui in superiori hemisphaerio est, mensurat cani per centrum et octoginta gradus ab Oriente in Occidentem : quia tanta pars circuli extenditur super medietatem superiorem, terrae in qua nos habitamus. Arcus autem similis illi et non aequalis mensurat eam versus Aquilonem ab Oriente in Occiden-

tem. Dico autem illum arcum similem semicirculo aequinoctiali: quia et ipse arcus semicirculus ejus circuii intellectualis qui parallelas est aequinoctiali, distans ab ipso in sphaeram versus Aquilonem per quinquaginta gradus inaequalis est : quia aequinoctialis circulus est magnus dividens totam sphaeram caeli et terra) in duo aequalia : et parandus, de quo dictum est, de parvis circulis, unus qui splieraiii cccli et terrae in duo aequalia dividit. Et secundarii istas mensuras habitatio nostra, quae versus Aquilonem est, longitudinem habet plus quam duplam ad ipsius latitudinem.

Movet autem fortasse aliquem id quod diximus de longitudine terrarum, quod scilicet distantia ab Oriente mundi ipsius est longitudo : omnis enim terra suum habet Orientem, cum terra sit rotunda : et omnis terra distat ab Oriente suo spatio aequali, hoc est, per nonaginta gradus : et sic una terra non est longior quam alia. Sed debet talis homo scire, quod rationibus astrorum, et praecipue per eclipses lunares compertum est nostram habitationem non extendi per totum terrae circulum, ita quod habitabilis sit habitatio nostra ab Oriente in Occidentem, et per Occidentem iterum in Orientem : eo quod amphitrites fluat ab Aquilone per Orientis punctum in parte una, et per Occidentis punctum in parte alia in Meridie : et vocatur Oriens et Occidens mundi, ortus et occasus continuari ad amphitritem : et distantia ab illo vocatur terrae longitudo. Et multum variatur natura locorum per distantiam parvam vel magnam longitudinis illius.

Videtur autem alicui inconvenienter esse dictum quod diximus de mensuris locorum : quia nos diximus in libro Coeli ei Mundi , ''quod latitudo est a dextro ad sinistrum, et longitudo a superiori in inferius : et nos diximus, quod dextrum et sinistrum coeli sunt Oriens et Occidens, et superius et inferius sunt poli, Meridianus, et Aquilonaris: et sic videbitur, quod longitudo locorum sit a Meridie in Aquilonem accipiendo, et latitudo sit ab Oriente in Occidentem per contrarium ejus quod diximus hic.

Sed. advertendum aliter esse in coelo et aliter in terra : minor enim dimensio variat naturam terrenae habitationis ab Aquilone in Meridie acceptam, quam ab Oriente in Occidentem, Radius enim planetarum qui naturas dat locis, angulum et circulum mutat ad parvam quantitatem declinationis suae ad Aquilonem, ita quod cum sit in aequinoctiali puncto, aequat dies et noctes : et declinans ab eo versus Aquilonem per triginta sex gradus, et facit longiorem diem quam sit dies aequinoctii per unam horam in terra quae secundum latitudinem sedecim graduum distat ab aequinoctiali circulo, et in terra : cujus latitudo est viginti quatuor graduum et facit diem longiorem per horam et dimidiam : et hoc est elima secundum : et in terra quae ab aequinoctiali distat per triginta gradus, erit dies longior per duas horas, et constituit tertium elima : et si distat per triginta sex gradus, erit dies longior per duas horas et dimidiam, et sic constituit quartum elima : et si distat per quadraginta et unum gradus, et tertiam partem gradus, vincet longior dies per tres horas integras, et vocatur quintum elima. Et si distat per quadraginta quinque gradus et tertiam gradus, vincet longior dies per tres horas integras et dimidiam, et vocatur sextum elima. Et si distat per quadraginta octo gradus, vincet longior dies diem aequinoctii per quatuor horas integras : et erit elima septimum. Et post istam latitudinem non est locus satis temperatus ad terrae nascentia in nostra habitabili. Secundum totum autem semicirculum qui est ab Oriente in Occidentem est una vis radiis corporum caelestium in locis aequaliter ab aequinoctiali circulo distantibus, et una mensura dierum et noclinm. Et cum major dimen-

sio vocetur longitudo, et minor vocetur latitudo, erit latitudo locorum habitabilium secundum distantiam ab Aquilone in Meridiem acceptam : et longitudo secundum dimensionem accepta ab Oriente in Occidente. Et illius causa est, quia in coelo est motus localis quem oportet esse secundum latitudinem in omnibus quae ex se moventur. Iste autem motus non est in terra : et ideo minor in ea dimensio est dimensio quae vocatur minor in aere : vocatur autem illa latitudo areae, et major dimensio vocatur longitudo areae: et sic congrua sunt nomina superius dimensionibus terrae imposita.