De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Explicat essentiale apud Philosophos esse id, quod opponitur accidenti, communi et proprio. Theologice autem id dicitur essentiale, quod realiter convenit tribus personis, et opponitur notionali, quod omnibus personis non convenit, sed facit ad notitiam distinctionis personarum.
De altero (m) termino, scilicet essentiale, duplex distinctio videtur : Una, quod aliter utuntur communiter hoc nomine essentiale Philosophi, et aliter Theologi, specialiter in divinis. Nam in Philosophia accipitur communiter essentiale, ut distinguitur contra accidentale, prout accidentale continet sub se omne accidens per accidens, sive accidens commune, et accidens per se, sive proprium. Unde ibi, essentiale dicitur quod per se includitur in essentia, quemadmodum in composito reali materia et forma dicuntur sibi essentialia, et in composito rationis, vel in ipso definito, genus et differentia dicuntur partes essentiales rationis, sive rei definitae? Theologi vero (n) aliter utuntur hoc nomine essentiale in divinis. Cum enim essentia sit omnino primum, ut jam dictum est, et similiter est commune, communitate reali, quia dicitur de qualibet persona, et de omnibus singulariter, et ideo quodcumque etiam aliud praedicetur simili modo in divinis, dicitur essentiale, quia simile essentiae in modo praedicandi, sive in communitate reali.
Et per oppositum, notionale dicitur illud quod nec sic praedicatur, nec habet talem communitatem, sed quod pertinet ad notitiam distinctionis personarum ; sic ergo distinguit Theologus essentiale contra notionale. De hoc Augustinus 5. de Trin. c. 5. In rebus creatis, atque mutabilibus, quod non secundum substantiam dicitur, restat ut secundum accidens dicatur; in Deo autem nihil secundum accidens dicitur, nec tamen omne quod dicitur secundum substantiam dicitur ;dicitur enim ad aliquid, sicut pater ad Filium, et Filius ad Patrem. Haec ille. Vult ergo quod in creaturis distinguitur essentiale contra accidentale; in divinis autem non distinguitur contra accidentale, sed contra relativum ad intra, quod scilicet dicit relationem personae ad personam, et per consequens pertinet ad distinctam notitiam personae a persona ; et ideo, ut datur regula ibi, c. 4. de dictis de Deo substantialiter et relative, communiter dicitur notionale, licet Augustinus hoc vocabulo non est usus, sed sit usus vocabulo relativi vel ad aliquid.