Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
Vita S. Pauli Primi Eremitae.
Vita S. Hilarionis.
Vita Malchi Monachi Captivi.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
In Subsequentem S. Pachomii Regulam A S. Hieronymo Latine Redditam Admonitio.
Praecepta Et Instituta S. P. N. Pachomii.
Praecepta Atque Judicia S. P. N. Pachomii.
Praecepta Ac Leges S. P. N. Pachomii.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Epistola Patris Nostri Pachomii Ad Patrem monasterii Cornelium, quod vocatur Mochanseos.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
In Sequentem Librum Didymi De Spiritu Sancto Admonitio.
Hieronymi Praefatio Ad Paulinianum .
Liber Didymi Alexandrini De Spiritu Sancto, S. Hieronymo Interprete.
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
In Sequentem Librum Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Contra Luciferianos.
((De Virginitate B. Mariae. ))
((De Virginitate B. Mariae. ))
In Librum Subsequentem Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
In Seq. Libros Adversus Jovinianum Admonitio.
Honorius Et Theodosius Augg. Felici Pr. P.
((Contra Vigilantium. ))
In Seq. Librum Contra Vigilantium Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Contra Vigilantium Liber Unus .
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
In Seq. Lib. Contra Joannem Hierosol. Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Apologia Adversus Libros Rufini, Missa Ad Pammachium Et Marcellam.
In Libros Contra Rufinum Admonitio,
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Adversus Pelagianos, Sub Persona Attici Catholici Et Critobuli Haeretici.
In Seq. Dialogos Contra Pelagianos Admonitio.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
I. De secundo codice libri quarti, folio decimo, contra sanctum
II. Ex secundo codice, libro tertio, ante quatuor folia finis libri.
III. De codice secundo, ex libro tertio, folio decimo octavo.
IV. De secundo codice, ex libro tertio, folio vigesimo quinto.
VI. Ex libro quinto Commenti de creatura.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri De Viris Illustribus Liber Ad Dextrum Praetorio Praefectum, Adjuncta versione antiqua Graeca, quam sub So
In Seq. Librum De Viris Illustribus Admonitio.
Appendix.
I. De Vitis Apostolorum. Quam versioni Graecae Libri de Viris Illustribus sub Sophronii nomine in ms. codice suo intextam (cap. I, post cap. I, et cae
II. Epistola Edita jam sub S. Hieronymi nomine, De Duodecim Doctoribus Ad Desiderium Jam sub nomine Bedae,
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
((Opera Omnia Hieronymi Stridonensis.))
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
Ad Ephesios, Et Ad Philippenses.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
134 De Numeris Et Deuteronomio.
170 De Numeris Et Deuteronomio.
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
In Consequentem Geographicam Tabulam Palaestinae Admonitio.
Ex Hieronymi Libris Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
(Vers. 11.) Nomen uni Phison. Hunc esse Indiae fluvium Gangen putant.
(Vers. 17.) In quacumque autem die comederis ex eo, morte morieris. mortalis eris.
(Cap. III.—Vers. 1.) Serpens autem erat sapientior cunctis bestiis super terram. nequam versipellem.
(Vers. 16.) Et habitavit in terra Naid. Quod Septuaginta Naid Naid,
(Vers. 14.) Fac tibi arcam de lignis quadratis. Pro quadratis lignis, bituminata
(Vers 29.) Et facti sunt omnes dies Noe nongenti quinquaginta anni.
(Vers. 3.) Filii Gomer, Aschenez, et Riphath, et Thogarma. Aschenez
(Vers. 7.) Filii Chus, Saba, Aevila, Sabatha, Regma, et Sabathaca.
(Vers. 8.) Et Chus genuit Nemrod. Iste coepit esse potens in terra. Et post paululum:
(Vers. 23.) Filii Aram, Us, et Ul, et Gether, et Mes. terra Us, Ausitidem, Usitidem, Mes, Mosoch
(Cap. XII.—Vers. 4.) Erant autem Abram septuaginta quinque annorum, quando egressus est ex Charra.
(Vers. 11.) Et tulerunt omnem equitatum Sodomorum 328 et Gomorrhae. substantiam.
(Vers. 14.) Et persecutus est eos usque Dan. Ad Paneas Dan Jor, rivus. Jordanis
(Vers. 12.) Ad occasum autem solis ecstasis cecidit super Abram. Pro ecstasi soporem.
(Vers. 7.) Et invenit eam Angelus Domini super fontem aquae in deserto ad fontem in via Sur.
(Vers. 11.) Et vocavit nomen ejus Ismael quia exaudivit Deus humilitatem meam. exauditio Dei.
(Vers. 28.) Et ecce ascendebat flamma de terra quasi vapor fornacis. Ecce ascendebat fumum, favillam
(Vers. 35.) Et nescivit cum dormisset cum eo, et cum surrexisset ab eo,
(Vers. 22.) Et dixit Abimelech et Ochozath pronubus ejus, et Phicol princeps exercitus ejus. Excepto
(Vers. 25.) Et egressus est primus rubeus totus, sicut 346 pellis pilosus. pilosum Seir, pilosus
(Vers. 19.) Et furata est Rachel idola patris sui. Ubi nunc idola figuras imagines
(Vers. 41.) Et mutasti mercedem meam decem agnis.
(Vers. 8.) Et mortua est Debbora nutrix Rebeccae, et sepulta est juxta Bethel. substantiam nutricem.
(Vers. 19.) Isti filii Esau, et isti principes eorum, ipse est Edom, et hi filii Seir.
(Vers. 20.) Et Chorraei habitantis terram, Chorraeorum, liberi.
(Vers. 33.) Et regnavit pro eo Jobab filius Zarae, de Bozra. Hunc quidam
(Vers. 28.) Et vendiderunt Joseph Ismaelitis viginti 364 aureis. aureis, argenteis
(Vers. 2.) Et confortatus Israel, sedit super lectulum. lectulum virgam lectulum
(Vers. 6.) In nomine fratrum suorum vocabuntur in haereditatem suam.
(Vers. 27.) Benjamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Homiliarum Duarum Origenis In Canticum Canticorum.
Appendix Tomi III Operum S. Eusebii Hieronymi In Editione Vallarsiana. Pars prima. In Qua Libri Nominum Hebraicorum Interpretationes Graecae Recensent
Admonitio.
Graeca Fragmenta Libri Nominum Hebraicorum Ex Regio mss. 772, vel 2282, primum a Martianaeo edita, Ex Vaticano 1450 multum emendatiora, Latine Reddita
In Evangelio Secundum Matthaeum.
In Evangelio Secundum Joannem.
Interpretatio Femininorum Nominum Hebraicorum.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
Origenianum Lexicon Nominum Hebraicorum Primum ex Cod. Regio 772, vel 2282, editum, Ex Vaticano 1456, multo accuratius, Latine Redditum, Et Cum Hieron
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
De Decem Dei Nominibus.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
((Aliud Exemplar De X Nominibus Dei.))
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Hebraici Alphabeti Interpretatio.
Symeonis Judaei Decem Dei Nominum Expositio.
De Deo Et Nominibus Ejus.
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae. Aliud Exemplar.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Item
Commentarius In Canticum Debborae.
Commentarius In Canticum Debborae.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Admonitio In Opuscula Subsequentia.
(Cap. II.—Vers. 1.) Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Domino.
(Vers. 3.) Recedant vetera de ore vestro. In Hebraeo ita habetur: Exeant vetera,
(Vers. 24.) Non est enim bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
(Cap. III.—Vers. 1.) Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis. Non erat visio manifesta
(Cap. VI.—Vers. 14.) Erat autem ibi lapis magnus: et conciderunt ligna plaustri. Lapidem istum
(Vers. 38.) Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi.
(Vers. 21.) Tulit autem populus oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt.
(Cap. XVI.—Vers. 18.) Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem,
(Vers. 55.) Dixitque Abner: Vivat anima tua, rex, si novi. Benedixit Naboth Deo et regi
(Vers. 26.) Et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt Domino meo malum.
(Cap. I.—Vers. 2.) In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul,
(Cap. III.—Vers. 5.) Sextus quoque Jethraam de Egla uxore David. vitula.
(Vers. 33.) Plangensque rex Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus es, Abner:
(Vers. 21.) Surgite, et transite cito fluvium. Hebraei in hoc loco non fluvium, sed aquam
(Cap. XXI.—Vers. 1.) Dixitque Dominus, propter Saul et domum sanguinum quia occidit Gabaonitas.
(Vers. 2.) Filii quippe Israel juraverant eis. Et voluit Saul percutere eos zelo.
(Vers. 28.) Venit nuntius ad Joab, quod declinasset post Adoniam, et non declinasset post Salomonem,
(Cap. VI.—Vers 37.) Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zib. Var vultus. pavor.
(Vers. 30.) Nembrod coepit esse in terra, potens.
(Vers. 39.) Heman filius Lothan: in Genesi, id est, perturbans: Homam, perturbatus.
(Vers. 42.) Alchan filius Eser de genere Chorraeorum: in Genesi, tribulator Jachan, tribulatus.
(Vers. 52.) Alua, in Genesi interpretatur, elevatio: Aleia super eam.
(Cap. II.—Vers. 7.) Achan filius Charmi, in Josue, Achan, coluber insidians Achar, turbator.
(Vers. 8.) Calubai, Chalubi filius Esrom, filii Phares, filii Juda: canis meus. Fort. canis,
(Vers. 11.) Nason genuit Salma. In Paralipomenon, Salma, pax. Salmon, pacificus.
(Vers. 13.) In Paralipomenon. Simmaa. In Regum, Samma. ibidem: exaudibilis.
(Vers. 34.) Aalai, filius Sesan,
(Vers. 41.) Ichamia genuit Elisama. In Jeremia: Ismael, filius Nathaniae, filius Elisama de genere
(Vers. 42.) Ziph nomen loci est, a quo fuerunt Ziphaei: qui venerunt ad Saul.
(Vers. 46.) Gazez, id est, tonsor: filius Haran, filii Caleb, ipse est Nabal carmelus.
(Vers. 50.) Ephrath: quia de Ephraim fuit: ab ejus nomine Bethleem Ephrata vocatur.
(Vers. 42.) Maresa patris Ebron. Ebron locus est, ubi David regnavit septem annis.
(Vers. 43.) Filii vero Ebron, Chore: et Thaphihu, et Recem, et Samma, filii sunt Maresa.
(Vers. 44.) Samma autem genuit Rabam patrem Jerchaam. Jerehaam locus est.
(Vers. 45.) Maon filius Sammai pater Bethsur.
(Vers. 54.) Filii Salma, filii Ur, Bethleem et Netophati, coronae domus Jacob,
(Vers. 3).) Jetraham filius David de Egla uxore sua. Egla interpretatur, vitula,
(Vers. 20.) Simon pater Amnon, et Rena,
(Vers. 21.) Filii Chaat Aminadab filius ejus.
(Vers. 8.) Omnes isti filii Becher. Ubicumque in lege scribitur, omnes isti filii,
(Vers. 18.) Soror autem ejus Regina, in Dan.
(Vers. 24.) Filia autem Beria, id est, Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et Ozen-Sara.
(Vers. 13.) Hi fugaverunt habitatores Geth,
(Cap. IX.—Vers. 2.) Nathinnei, id est, donati.
(Vers. 14.) Steterunt in medio agri, et eum defenderunt.
(Vers. 22.) Baanaia filius Joiadae, ipse percussit duos ariel Moab. congregatio Dei.
(Vers. 30.) Heleb in Paralipomenon, qui in Regum scribitur Heled. Heleb, adeps terra.
(Vers. 34.) Aiham filius Sachar: in Paralipomenon, et interpretatur merces: cantor.
(Vers. 35.) Eliphal, filius Ur, Deus meus mirabilis. ignis. Deus meus liberabit. pepercit mihi.
(Vers. 43.) Maacha nomen est officii feminarum de causis muliebribus. Maacha, ingeniosa.
(Cap. XII.—Vers. 8.) Sed et de Gaddi transfugerunt ad David:
(Cap. XIII.—Vers. 7.) Abinadab, interpretatur Pater meus votum Aminadab, populus meus votum.
(Vers. 13.) Avertit arcam Dei in domo Obed-Edom.
(Vers. 20.) In Nablis arcana cantabant. In Hebraeo habet, pro juventatibus:
(Vers. 23.) Barachias et Elcana janitores arcae. Hic janitores
(Vers. 26.) Cumque adjuvisset Deus levitas, qui portabant arcam foederis, timentes casum Ozae.
(Cap. XVI.—Vers. 5.) Obed-Edom, et Jeihel super organa. Iste Jeihel est, de cujus progenie fuit
(Vers. 21.) Sed increpavit pro eis reges, Pharaonem et Abimelech.
(Cap. XVII.—Vers. 8.) Fecitque sibi nomen quasi unius majorum, qui celebrantur in terra.
(Vers. 9.) Thou rex Emath, in Paralipomenon, in Regum Thoi. Thoi, error meus: error eorum:
(Vers. 10.) Misit Aduram filium suum: in Regum, Joram. Joram, Deus excelsus. decor excelsus.
(Vers. 16.) Sophach autem princeps militiae erat Adadezer. evisceratus: columbaris.
(Vers. 4.) Post haec initum est bellum in Gezer: locusta. ordinatio.
(Vers. 5.) In quo percussit Adeodatus. In Hebraeo legitur, Eleanan filius Jair, vigilans, saltus:
(Cap. XXI.—Vers. 3.) Quod in peccatum reputetur Israeli, id est, in mortem, quae pro peccato venit.
(Vers. 5.) In Paralipomenon, mille millia, et centum millia: in Regum, mille trecenta millia, in
(Vers. 16.) Vicesima Ezechiel:
(Cap. XXV.—Vers. 5.) Ut exaltet cornu, id est, cornu Israel, sive cornu, regem David.
(Cap. XXVI.—Vers. 15.) Obed-Edom plaga australis et filiis est domus consilii.
(Vers. 23.) Noluit autem eos David numerare a viginti annis inferius.
(Vers. 24.) In fastis regis David:
(Cap. XXIX.—Vers. 21.) Taurus mille cum libaminibus suis:
(Cap. I.—Vers. 8.) Fecisti cum patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.
(Vers. 3.) In mensura prima, id est, mensura, qua Moyses tabernaculum in eremo mensus est.
(Cap. IV.—Vers. 7.) Secundum speciem quam jusserat fieri: subauditur, Deus. Boves
(Cap. VI.—Vers. 42.) Non avertas faciem Christi tui: Suscepit faciem tuam.
(Vers. 16.) Nunc autem vide domum tuam David.
(Cap. XI.—Vers. 5.) Et aedificavit civitates muratas. Causa belli aedificavit civitates.
(Vers. 20.) Accepit Maacham filiam Abessalon.
(Vers. 7.) Porro Roboam erat rudis et corde pavido.
(Cap. XV.—Vers. 1.) Azarias autem filius Odeth. Odeth ipse est Jaddo, qui ad Jeroboam missus est.
(Vers. 5.) In tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti.
(Cap. XVI.—Vers. 10.) Jussit eum in nervum mitti: eo quod publice se arguit.
(Cap. XVII.—Vers. 3.) Et ambulavit in viis David primis:
(Cap. XX.—Vers. 1.) Filii Moab, et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis.
(Vers. 2.) De his locis quae trans mare sunt: mare Salinarum est, ubi Jordanis influit.
(Vers. 20.) Egressi sunt per desertum Thecue.
(Vers. 31.) Nomen matris ejus Azuba filia Silai. Silai interpretatur, missus,
(Vers. 11.) Insuper excelsa fabricatus est.
(Cap. XXII.—Vers. 4.) Igitur Azarias filius Joram rex Juda. apprehendens Dominum: adjutorium Domini.
(Vers. 16.) Pepigit Joiada foedus inter se universumque populum et regem. Dominum cognoscens.
(Vers. 18.) Sub manibus sacerdotum et Levitarum. Ne de alia tribu Sacerdotes fierent nisi de Levi.
(Vers. 21.) Et urbs quievit sive quia eatenus idolorum
(Vers. 16.) Eo quod fecisset bonum in Israel, et cum Deo et cum domo ejus. Cum Deo, quia idola,
(Vers. 20.) Haec dicit Deus ((Al. Dominus)) Quare transgredimini praeceptum Domini? Haec dicit Deus,
(Vers. 27.) Porro filii ejus et summa pecuniae Et fundamentum domus Dei,
(Vers. 7.) Contra Arabes, qui habitabant in Gurbaal.
(Vers. 21.) In domo separata, juxta quod in Levitico scribitur.
(Cap. XXVII.—Vers. 3.) Et in muro Ophel multa construxit. In muro Ophel, hoc est, in muro nebulae:
(Cap. XXVIII.—Vers. 7.) Masiam filium Moloch, id est, filium idolis Ammon, quod vocabatur Moloch,
(Vers. 9, 19.) Ea tempestate erat ibi Propheta nomine Obeth. Haec dicit Dominus:
(Vers. 31.) De portento quod acciderat super terram, de solis reditu per lineas decem.
(Vers. 19.) Scripta sunt in sermonibus Ozai. Hic visio mea.
(Vers. 15.) Stabant in ordine juxta praeceptum David et Asaph et Eman, et Idithum prophetarum regis.
(Vers. 10.) Nabo prophetia. Est enim nomen Chodonasar, capiens plasma vinum.
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
Admonitio In Subsequentem Expositionem Interlinearem In Job.
Expositio Interlinearis Libri Job.
Conclusio. Gloria tibi Pater, gloria Unigenito, cum sancto Spiritu, in sempiterna saecula.
Excerpta Ex Commentario In Jobum, Qui manuscriptum Amstelodami in bibliotheca cl. Viri Marci Meibomii exstabat Huc primum adscita, nec non aliquot loc
Ex Prooemio Ad Hunc Commentarium.
Miscella Excerpta ex variis paginis ejusdem codicis manuscripti.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Caput Primum. De Auctoribus libri Nominum Hebraicorum.
Caput II. De eruditione Hieronymi in rebus Hebraicis, ac de utilitate libri Nominum.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Glossae Quorumdam Scripturae Locorum, Et Nominum Interpretationes Britonum Lingua. Ex antiquissimo codice ms. Colbertino, num.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Syllabus Manuscriptorum Codicum Ad Quos Exegit Martianaeus Cum Alia Tum Praecipue Quae In Hoc Tomo III Continentur Opuscula S. Hieronymi.
Codices Mss. Gallicani. Regii, septem.
Codices Germanici, Murbacenses, Quatuor.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Operum S. Hieronymi Tomus Tertius.
Appendix. Ad III Tomum Eusebii Operum. Pars Prima.
Vita Malchi Monachi Captivi.
Malchi Monachi ex Maronia Syriae viculo, vitam, quae variis periculis, atque infortuniis exagitata, et captivitate oppressa est, ob oculos lectoribus ponit.
0053B 41 1 Hieronymus historiam Ecclesiasticam scribere volebat.—Qui navali praelio dimicaturi sunt, ante in portu et in tranquillo mari flectunt gubernacula, remos trahunt, ferreas manus, et uncos praeparant, dispositumque per tabulata militem, pendente gradu, et labente vestigio stare firmiter assuescunt, ut quod in simulacro pugnae didicerint, in vero certamine non pertimescant. Ita et ego qui diu tacui (silere quippe me fecit, cui meus sermo supplicium est), prius exerceri cupio in parvo opere, et veluti quamdam rubiginem linguae abstergere, ut venire possim ad latiorem historiam. Scribere enim disposui (si tamen vitam Dominus dederit; et si vituperatores mei saltem fugientem me, et inclusum persequi desierint) ab adventu Salvatoris usque ad nostram aetatem, id 0053C est, ab apostolis, usque ad nostri temporis fecem, quomodo et per quos Christi Ecclesia nata sit, et adulta, persecutionibus creverit, et martyriis coronata sit; et postquam ad Christianos principes venerit, potentia quidem et divitiis major, sed virtutibus minor facta sit. Verum haec alias. Nunc quod imminet explicemus.
2. Adolescentulus morabatur in Syria Hieronymus. —Maronia (( Mss. Maronias)) triginta ferme millibus ab Antiochia urbe Syriae, haud grandis ad Orientem distat viculus. Hic post multos vel dominos, vel patronos, dum ego adolescentulus morarer in Syria, ad papae Evagrii necessarii mei possessionem devolutus 0054B est, quem idcirco nunc nominavi, ut ostenderem, unde nossem quid scripturus sum. Erat igitur illic quidam senex nomine Malchus, quem nos Latine regem possumus dicere, Syrus natione 42 et lingua, ut revera ejusdem loci indigena. Anus quoque in ejus contubernio valde decrepita, et jam morti proxima videbatur: tam studiose ambo religiosi, et sic Ecclesiae limen terentes, ut Zachariam et Elisabeth de Evangelio crederes, nisi quod Joannes in medio non erat. De his cum curiose ab accolis quaererem quaenam esset eorum copula: matrimonii, sanguinis, an spiritus? omnes voce consona, sanctos et Deo placitos, et mira nescio quae respondebant. Qua cupiditate illectus, adorsus sum hominem, et curiosius sciscitans rerum fidem, haec ab eo accepi:
0054C 3. Malchi Historia.— Ego, inquit, mi nate, Nisibeni agelli colonus, solus parentibus fui. Qui cum me quasi stirpem generis sui, et haeredem familiae suae ad nuptias cogerent, monachum potius me velle esse respondi. Quantis pater minis, quantis mater blanditiis persecuti sint, ut pudicitiam proderem, haec res sola indicio est, quod et domum et parentes fugi. Et quia ad Orientem ire non poteram, propter vicinam Persidem, et Romanorum militum custodiam, ad Occidentem verti pedes, pauxillulum nescio quid portans viatici, quod me ab inopia tantum defensaret. Quid multa? Perveni tandem ad eremum Chalcidos, quae inter Immas et Beroam magis 0055A ad austrum sita est. Ibi repertis monachis, eorum me magisterio tradidi, manuum labore victum quaeritans, lasciviamque carnis refrenans jejuniis. Post multos annos incidit mihi desiderium, ut ad patriam pergerem. Et dum adhuc viveret 43 mater, jam enim patrem mortuum audieram; solarer viduitatem ejus, et exinde venundata possessiuncula, partem erogarem pauperibus, partem monasterio constituerem; quid erubesco confiteri infidelitatem meam? partem in sumptuum meorum solatia reservarem. Clamare coepit abbas meus, diaboli esse tentationem, et sub honestae rei occasione, latere antiqui hostis insidias. Hoc esse, reverti canem ad vomitum suum. Sic multos monachorum esse deceptos, numquam diabolum aperta fronte se prodere. Proponebat mihi exempla de Scripturis plurima: 0055B inter quae illud, quod initio Adam quoque et Evam spe divinitatis supplantaverit. Et cum persuadere non posset, provulutus genibus obsecrabat, ne se desererem, ne me perderem, nec, aratrum tenens, post tergum respicerem. Vae misero mihi, vici monitorem pessima victoria, putans illum non meam salutem (( Mss. utilitatem)), sed suum solatium quaerere. Prosecutus ergo me de monasterio, quasi funus efferret, et ad extremum valedicens: Video, ait, te filii Satanae cauterio notatum: non quaero causas excusationes non recipio. Ovis quae de ovilibus egreditur, lupi statim morsibus (( Al. faucibus)) patet.
4. Captivus adducitur.—De Beroa Edessam pergentibus, vicina est publico itineri solitudo, per quam Saraceni incertis sedibus huc atque illuc semper 0055C vagantur. Quae suspicio frequentiam in illis locis viatorum congregat, ut imminens periculum auxilio mutuo declinetur. Erant in comitatu meo viri, feminae, senes, juvenes, parvuli, numero circiter septuaginta. Et ecce subito equorum camelorumque sessores Ismaelitae irruunt, crinitis vittatisque capitibus, ac seminudo corpore, pallia et latas caligas trahentes: pendebant ex humero pharetrae; laxos arcus vibrantes, hastilia longa portabant; non enim ad pugnandum, sed ad praedam venerant. Rapimur, dispergimur, in diversa trahimur. Ego interim longo postliminio haereditarius possessor, et sero mei consilii poenitens, cum altera muliercula in unius heri servitutem sortitus venio. Ducimur, immo portamur sublimes in camelis; et per vastam 44 eremum 0055D semper ruinam timentes, pendemus potius quam sedemus. Carnes semicrudae, cibus; et lac camelorum, potus erat.
5. Pascere oves jubetur.—Tandem grandi amne transmisso, pervenimus ad interiorem solitudinem, 0056A ubi dominam liberosque ex more gentis adorare jussi, cervices flectimus. Hic quasi clausus carcere, mutato habitu, id est, nudus ambulare disco. Nam aeris quoque intemperies, nihil aliud praeter pudenda velari patiebatur. Traduntur mihi pascendae oves, et in malorum comparatione hoc fruor solatio, quod dominos meos, et conservos rarius video. Videbar mihi aliquid habere sancti Jacob, recordabar Moysi, qui et ipsi in eremo quondam fuere pastores. Vescebar recenti caseo et lacte: orabam jugiter, canebam psalmos, quos in monasterio didiceram. Delectabat me captivitas mea; agebamque Dei judicio gratias, quod monachum, quem in patria fueram perditurus, in eremo inveneram.
6. Conservam in uxorem cogitur accipere. Virtus 0056B feminae captivae.—O nihil umquam tutum apud diabolum! o multiplices et ineffabiles ejus insidiae! Sic quoque latentem me invenit invidia. Dominus videns gregem suum crescere, nihilque in me deprehendens fraudulentiae (sciebam enim Apostolum praecepisse (Ephes. VI, etc.) , dominis sic quasi Deo fideliter serviendum), et volens me remunerare, quo fidum sibi magis faceret, tradidit mihi illam conservam meam, aliquando captivam. Et cum ego refutarem, diceremque me Christianum, nec licere mihi uxorem viventis mariti accipere (siquidem captus nobiscum vir ejus, ab alio domino fuerat abductus), herus ille implacabilis in furorem versus, evaginato me coepit petere gladio. Et nisi confestim brachia tendens, mulierem praeoccupassem, illico fudisset sanguinem. 0056C Jam igitur venerat tenebrosior solito, et mihi nimium matura nox. Duco in speluncam semirutam, novam conjugem: et pronubante nobis moestitia, uterque detestamur alterum, nec fatemur. Tunc vere sensi captivitatem meam; prostratusque humi monachum coepi plangere, quem perdebam, dicens: Huccine miser servatus sum? ad hoc me mea scelera perduxerunt, ut incanescente jam capite, 45 virgo maritus fierem? Quid prodest parentes, patriam, rem familiarem contempsisse pro Domino, si hoc facio, quod ne facerem, illa contempsi: nisi quod forte propterea haec sustineo, quia patriam desideravi. Quid agimus, anima? perimus, an vincimus? Exspectamus manum Domini, an proprio mucrone confodimur? Verte in te gladium; tua magis 0056D mors timenda est, quam corporis. Habet et servata pudicitia suum martyrium. Jaceat insepultus Christi testis in eremo, ipse mihi ero et persecutor et martyr. Sic fatus, eduxi in tenebris quoque micantem gladium, et acumine contra me verso: Vale, inquam, infelix mulier: habeto me martyrem potius quam 0057A maritum. Tunc illa pedibus meis provoluta: Precor te, inquit, per Jesum Christum, et per hujus horae necessitatem adjuro, ne effundas sanguinem tuum in crimen meum. Vel si mori placet, in me primum verte mucronem. Sic nobis potius conjungamur. Etiam si vir meus ad me rediret, servarem castitatem, quam me captivitas docuit; vel interirem potius quam perderem. Cur moreris, ne mihi jungaris? Ego morerer, si mihi jungi velles. Habeto me ergo conjugem pudicitiae; et magis animae copulam amato, quam corporis. Sperent domini maritum, Christus noverit fratrem. Facile suadebimus nuptias, cum nos viderint sic amare. Fateor, obstupui; et admiratus virtutem feminae, conjugem plus amavi. Numquam tamen illius nudum corpus intuitus sum: numquam 0057B ejus carnem attigi; timens in pace perdere, quod in praelio servaveram. Transeunt in tali matrimonio dies plurimi: amabiliores nos dominis fecerant nuptiae. Nulla fugae suspicio, interdum et mense toto aberam fidus gregis pastor per solitudinem.
7. Formicarum exemplo excitatur.—Post grande intervallum dum solus in eremo sedeo, et praeter coelum terramque nihil video, coepi mecum tacitus volvere, et inter multa, contubernii quoque monachorum recordari, maximeque vultum Patris mei, qui me erudierat, tenuerat, perdiderat. Sicque cogitans, aspicio formicarum gregem angusto calle fervere. Videres onera majora quam corpora. Aliae herbarum quaedam semina 46 forcipe oris trahebant; aliae egerebant humum de foveis; et aquarum 0057C meatus aggeribus excludebant. Illae venturae hiemis memores, ne madefacta humus in herbam horrea verteret, illata semina praecidebant; hae luctu celebri, corpora defuncta deportabant. Quodque magis mirum est in tanto agmine, egrediens non obstabat intranti; quin potius si quam vidissent sub fasce et onere concidisse, suppositis humeris adjuvabant. Quid multa? pulchrum mihi spectaculum dies illa praebuit. Unde recordatus Salomonis (Prov. VI et XXX) , ad formicarum solertiam nos mittentis, et pigras mentes tali exemplo suscitantis, coepi taedere captivitatis, et monasterii cellulas quaerere, ac formicarum illarum desiderare similitudinem, ubi laboratur in medium, cumque nihil cujusquam proprium sit, omnium omnia sunt.
0057D 8. Fugit.—Regresso ad cubile occurrit mulier: tristitiam animi vultu dissimulare non potui. Rogat cur ita exanimatus sim. Audit causas: hortor ad fugam: non aspernatur. Peto silentium: fidem tribuit: et jugi susurro inter spem et metum medii fluctuamus. Erant mihi in grege duo hirci mirae magnitudinis, quibus occisis, utres facio, eorumque 0058A carnes viatico praeparo. Et primo vesperi, putantibus dominis nos secreto cubitare, invadimus iter, utres et partes carnium portantes. Cumque pervenissemus ad fluvium, nam decem millibus aberat; inflatis conscensisque utribus, aquis nos credimus, paulatim pedibus subremigantes, ut deorsum nos flumine deferente, et multo longius quam conscenderamus, in alteram nos exponente ripam, vestigium sequentes perderent. Sed inter haec madefactae carnes, et ex parte lapsae, vix tridui cibum pollicebantur. Bibimus usque ad satietatem, futurae nos siti praeparantes. Currimus, post tergum semper aspicimus; et magis noctibus promovemus, quam diebus, vel propter insidias late vagantium Saracenorum, vel propter ardorem solis nimium. Pavesco miser 0058B etiam referens: et si tota mente securus, toto tamen corpore perhorresco.
9. Herus fugientem occupat.—Post diem vero tertium, dubio prospectu procul aspicimus duos camelis insidentes venire concitos (( Mss. concite)). Statimque mens mali praesaga, putare coepit dominum 47 meditari mortem, solem cernere nigrescentem. Dumque timemus, et vestigiis per arenas nos proditos intelligimus, offertur ad dexteram nostram spelunca longe sub terram penetrans. Igitur timentes venenata animalia (nam solent viperae, reguli, et scorpiones, caeteraque hujuscemodi, fervorem solis declinantia, umbras petere) intravimus quidem speluncam; sed statim in ipso introitu, sinistrae nos foveae credidimus, nequaquam ultra progredientes, ne 0058C dum mortem fugimus, incurreremus in mortem; illudque nobiscum reputantes, si juvat Dominus miseros, habemus salutem; si despicit peccatores, habemus sepulcrum. Quid putas fuisse nobis animi, quid terroris, cum ante speluncam, nec longe starent dominus et conservus, et vestigio indice jam ad latebras pervenissent? O multo gravior exspectata, quam illata mors! Rursus cum labore et timore lingua balbutit; et quasi clamante domino, mutire non audeo. Mittit servum, ut nos de specu trahat: ipse camelos tenet; et evaginato gladio, nostrum exspectat adventum. Interea tribus ferme vel quatuor cubitis introgresso famulo, nobis ex occulto tergum ejus videntibus (nam oculorum istiusmodi natura est, ut post solem umbras intrantibus, caeca sint omnia) vox per 0058D antrum sonat: Exite, furciferi; exite, morituri: quid statis? quid moramini? exite, dominus vocat, patienter exspectat. Adhuc loquebatur, et ecce per tenebras aspicimus leaenam invasisse hominem, et gutture suffocato, cruentum intro trahere. Jesu bone, quid tunc terroris nobis, quid gaudii fuit! Spectabamus, domino nesciente, hostem nostrum perire. 0059A qui cum videret illum moras facere, suspicatus est duos uni resistere. Sed et iram differre non valens, sicut tenebat gladium ad speluncam 48 venit; et clamore rabido servi increpans socordiam, prius a fera tenetur, quam ad nostras latebras perveniret. Quis hoc umquam crederet, ut ante os nostrum, bestia pro nobis dimicaret? Sublato autem illo metu, similis ante oculos nostros versabatur interitus; nisi quod potius erat rabiem leonis, quam iram hominis sustinere. Pavemus intrinsecus; et ne movere quidem nos ausi, praestolabamur eventum rei, inter tanta pericula, pudicitiae tantum conscientia pro muro septi. Leaena insidias cavens, et visam esse se sentiens, apprehensum mordicus catulum matutina effert, nobisque cedit hospitium. Neque tamen satis creduli, statim erumpimus: sed exspectantes diu, 0059B et egredi cogitantes, illius nobis figurabamus occursum.
10. Periculo liberatus ad monachos redit.— Sublato 0060A ergo horrore, et illa transacta die, egredimur ad vesperam; vidimusque camelos, quos ob nimiam velocitatem dromedarios vocant, praeteritos cibos in ore volvere, et in alvum missos iterum retrahere. Quibus ascensis, et nova sitarcia, id est, annona refocillati, decima tandem die ad Romana per desertum castra venimus. Oblatique tribuno, rem ordine pandimus: inde transmissi ad Sabianum Mesopotamiae ducem, camelorum pretium accepimus. Et quia jam abbas ille meus dormierat in Domino; ad haec delatus loca me monachis reddo, hanc trado virginibus, diligens eam ut sororem, non tamen ei me credens ut sorori. Haec mihi senex Malchus adolescentulo retulit. Haec ergo vobis narravi senex, castis historiam castitatis exposui. Virgines castitatem 0060B custodire exhortor. Vos narrate posteris, ut sciant inter gladios, et inter deserta et bestias, pudicitiam numquam esse captivam: et hominem Christo deditum posse mori, non posse superari.