DE MOTIBUS ANIMALIUM

 LIBER I

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI,

 CAPUT VII.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT II.

De rationibus Peripateticorum per quas probatur cor esse principium motuum animalium.

Haec autem sententia Peripateticis omnia per rationem investigantibus, nullo modo placuit : propter quod et Averroes, ubi loquitur de movente super librum Aristotelis de Anima, et Avicenna, in quinta parte sexti Naturalium suorum , et alii quam plures, cor et non caput primum movens inter organa corporis esse tradiderunt. Quod sex fortissimis rationibus virtutem demonstrationis habentibus confirmatur.

Una quidem est, quod omne quod movetur in mundo, necesse est quod ad primum corporis primi motum reducatur sicut ad causam. Est autem in movendo, sicut in VITI Physicorum demonstratum est, animal sicut mundus minor : oportet igitur quod omnis motus totius corporis animalis reducatur ad primi or- gani motum sicut ad causam. Non autem est dubium apud aliquos, quin primum membrum motum sit cor. Hoc igitur erit principium omnium motuum qui sunt in corpore.

Amplius secunda ratio est, quoniam non dubitamus cor esse principium facturae omnium aliorum membrorum, et non caput : formativa quippe virtus in semine existens primo format cor sibi in sedem et domicilium, et ex illo porrectis lacertis et venis et arteriis superiora fabricat et inferiora. Quod autem est principium substantiae, ipsum est etiam principium operationis et motus aliorum membrorum. Oportet igitur cor esse principium omnium motuum.

Tertia autem ratio est a signo, quod tamen cum causa convertitur : quoniam omnis motus animalium fit in mutando vel fugiendo : et his duobus sensibiliter percipitur cor secundum diastolem quidem in uno, et secundum systolem in alio moveri. Videtur igitur et indubitanter constat cor horum motuum esse primum principium.

Quarta ratio est, quoniam passiones quae faciunt motus istos, omnes sunt a corde, sicut timor, tristitia, spes, gaudium, delectatio, et amor, et omnia hujusmodi. Cum igitur sint effectiva motus et ad cor referant, constat cor esse membrum quod organice movens in motibus animalium est principium.

Quinta autem ratio est a spiritibus et sanguine sumpta : quoniam per calorem et spiritum et sanguinem praeparantur organa ad motum : haec autem in omni motu animalium videmus aut a corde protendi, aut ad cor refugere : quoniam in amando, sperando, gaudendo, delectando, a corde procedunt et protenduntur in organa mobilia.In timendo autem et tristando et verecundando et dolendo sentimus ista ad cor refugere, sicut

infra ostendemus. Cum igitur faciant motum et accelerent eum confortata, videtur inevitabili ratione concludi cor esse principium primum eorumdem motuum animalium.

Sexta autem et ultima ratio est, quoniam omnia opera vitae necesse est principiam a primo organo vitae. Est autem motus animalium principium inter opera vitae. Oportet ergo quod a sede et domicilio vitae principientur. Multa autem talia alia sunt, ex quibus idem probatur, sed propter prolixitatem hic dimittimus : quia sufficiunt haec. Est autem et convenientissimum cor esse motus principium. In ordine enim universi coeli et mundi scitur idem esse motus principium et aliorum operum, nisi quod suo modo continuum habet motum : scitur autem hoc non nisi cor esse.

Adhuc autem est alia ratio convenientiae : quoniam cum motus animalium sit de dextro in sinistrum, convenientissime refertur ad medium inter dextrum et sinistrum : hoc autem non est nisi cor : quoniam licet declinet parumper ad sinistrum, tamen hoc non fit nisi per accidens ut scilicet a nocumentis hepatis quae ascendunt in dextrum subducatur, et etiam sinistrum aliquantulum calefiat, quod ex absentia hepatis calidi, et praesentia splenis frigidi infrigidatur : aliter enim nimis infrigidaretur.

Hae igitur et similes rationes sunt Peripateticorum.