De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(in) De altero termino, scilicet essentiale. Hic Doctor exponit se de quo essentiali intendit loqui, cum quaerit an essentialia sint immediatiora, etc. et littera est satis clara. Nota tamen cum dicit de composito reali et rationis, etc. accipit compositum reale, quod est compositum ex rebus habentibus verum esse reale, quod est esse existentiae. Compositum vero rationis, quod est compositum tantum conceptibiliter, sicut conceptus hominis componitur ex conceptibus omnium superiorum, et omnium quae essentialiter includuntur in illo, quod tamen compositum non dicitur compositum rationis, ut secunda intentio dicitur ens rationis. Et quod dicit de definito, quod est compositum rationis, non debet sic absolute intelligi: unde est notandum, quod definitio potest multipliciter accipi. Uno modo formaliter ut est declarativa distincte, quid sit res, puta quid est homo, quae ut sic, fundatur in conceptibus, in quos est divisus conceptus definiti, et sic est praecise ens rationis, quia hujusmodi declaratio objecti distincta non est nisi relatio rationis, sicut etiam dicit Doctor in primo, dist. 2. parte 2. q. 2. et d. 27. quod declarare objectum est relatio rationis, ut sic definitum, ut tantum habet esse declaratum est ens rationis, ut patet.
Aliquando accipitur definitum pro illa re, quae est fundamentum declarationis passivae, sive quae est terminus declarationis activae, et sic definitum erit ens reale, licet definitio formaliter sumpta, scilicet pro declaratione, sit ens rationis. Potest etiam accipi definitio fundamentaliter, et sic accipitur pro illis conceptibus, ex quibus constat definitum, ut cum homo prius cognoscitur confuse, sive concipitur, postea intellectus dividit ipsum, formando duos conceptus de eo, scilicet animalis et rationalis, qui conceptus distincte declarant quid sit homo, et forte illi duo conceptus declarantes hominem, non sunt ens mere rationis.
Adverte tamen, quod licet homo ut confuse conceptus, sit tantum ens rationis, quia concipi passive est tantum relatio rationis, in se tamen etiam ut praescindit ab omni singularitate, est ens praeter actum intellectus, vel ens, cui non repugnat actualis existentia ut in suis singularibus. Pariformiter dico quod animal et rationale ut sunt concepta ab intellectu, sunt tantum ens rationis, ut vero in se considerantur, sunt praeter omne opus intellectus, ut vero definiunt formaliter, sive ut distincte declarant, quod homo confuse importat, sunt tantum ens rationis ; hujusmodi enim declaratio non potest fieri nisi per actum intellectus. Et de hoc vide aliqualiter Doctorem in 1. dist. 36. solvendo argumenta Henrici, et vide quae ibi exposui et nolavi, et dist. 8. primi, quaest. 3. et sic patet ista littera.
(n) Theologi vero utuntur, etc. quia essentialia habent similem modum praedicandi essentiae divinae, quia sicut essentia divina est communis tribus, communitate reali, sic et quaelibet perfectio essentialis, quia sicut ista est vera, tres personae sunt sapientes realiter, et simpliciter eadem sapientia numero. Et nota quod commune communitati reali est tantum singulare existens, quod vere et realiter praedicatur de pluribus, et includitur in illis, cujusmodi est sola essentia divina; commune autem, quod non est singulare, non potest realiter communicari, nec ut quo, nec ut quod. Et quomodo universale dicatur commune pluribus, vide Doctorem in secundo d. 3. q. 1. et ibi quae notavi in exponendo rationes Doctoris.