IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Et hoc est, quod sequitur :
" Erant enim piscatores, "
Arte. Non enim elegit Dominus viros nobiles, vel litteratos, vel auctos ingenio, et discretos in lingua. Sed sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. i, 27 et seq. : Quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, Et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret : ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus,
" Et ait illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. "
Ecce vocatio.
Et tangit duo : vocationem, et officium ad quod vocat.
Vocatio autem, cum dicit :
" Venite post me. "
Hoc est, ad me imitandum : nullus enim umquam in bono eum praecessit, qui non ex accidenti, sed naturaliter bonus est. Nec aliquis potest sibi esse aequalis, qui caput est omnium : sed omnes sequuntur imitando, quantum possunt. Job, xxiii, 11: Vestigia ejus secutus est pes meus, viam ejus custodivi, 1 ad Corinth. XI, 1 : Imitatores mei estote, sicut et ego Christi, Sequendus autem est Christus per virtutem in vita, in officio per actum, in fructu per zelum, in gratia per hoc quod gratis detur quod impenditur., in charitate per affectum.
" Faciam vos fieri piscatores hominum. "
Ecce promissio officiorum, qua tamen non statim injunxit, quia adhuc instituendi erant per doctrinam, et perficiendi per virtutem, et exercitandi per probationem operationum et tentationum.
" At illi continuo, relictis retibus, seculi sunt eum. "
Ecce obedentia.
Et tangit tria : velocitatem, facilitatem, et perfectionem.
Velocitatem, quia dicit :
" Continuo. "
. Ad unius jussionis vocem. Psal. XCIV 8 : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Cantic. ii, 14 : Sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis.
Expeditionem notat, cum dicit:
" Relictis retibus. "
Quorum usu, actuque vivebant: et hoc relinquebant actu. Omnia autem reliquerunt voluntate, omnino nihil retinentes. Matth.XIX, 27 : Ecce nos reliquimus omnia, etc.
" Secuti sunt eum. "
. Ecce perfectio, quae est in sequendo. Job, xxiii, 11 : Viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. Daniel, m, 41 : Et nunc sequimur te in toto corde, et timemus te. Ad Philip. III, 12 : Sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum.
Sed objicitur contra praedicta : quia, Joan. I, 40 et seq., non dicitur ista vocatio sic perfecta esse, sed potius juxta Jordanem ad testimonium Joannis, secutus est Andreas : et hic inveniens Simonem, fratrem suum, adduxit ad Jesum, et in crastinum vocavit Philippum, et hic adduxit Nathanaelem.
Adhuc, Luc. v, 3 et seq., dicitur, quod ascendit in navim Simonis, et rogavit ut a terra reduceret, et postea dixit ut in altum ducerent, et laxarent retia in capturam : et cum conclusisset ad verbum ejus piscium multitudinem, et innuissent Joanni et Jacobo, sociis eorum, et Petrus procidisset ad genua Jesu, dixit ei : Noli timere, ex hoc jam homines eris capiens. Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum: et sic iterum aliter vocati sunt, quam hic narratur.
Ad hoc dicunt Sancti, quod ter vocati sunt isti: Primo enim juxta Jordanem vocati sunt, praecipue testimonio Joannis : sed. tunc parum manserunt cum Jesu. Dicitur enim, Joan. II, 39, quod manserunt apud eum die illo, et contraxerunt notitiam ejus, et rediverunt ad propria. Audiverunt tamen ab eo futurae gratiae in eis quaedam praeconia a Christo. Postea autem, sicut dicit Lucas, v, 3 et seq., in captura piscium viso miraculo stupefacti, secuti sunt eum animo : et iterum parum manentes cum ipso, rediverunt ad tempus : et jam contraxerant familiaritatem : et iterum futurae gratiae in eis jam experti sunt quaedam argumenta. Sed tertia vice perfecta est vocatio, quae hic dicitur. Et tunc ita secuti sunt, quod ad ea quae reliquerant non amplius rediverunt, nisi post resurrectionem ad tempus, etc.
" Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedaeo patre eorum, reficientes retia sua. "
Ecce secunda vocatio ministrorum qui in partem sollicitudinis vocantur. Et prima quidem figurata est in Moyse (qui dux constitutus est populi et Aaron, fratre suo, qui datus est ei in adjutorium, non in consortem (alias, sortem) potesta- tis. Ista autem vocatio figuratur, Exod. xviii, 14 et seq, ubi ad consilium Jethro
electi sunt veri sapientes, qui oderunt avaritiam, et constitui sunt tribuni, et centuriones, et decani : qui tamen magna quaequae ad Moysen referrent . Numer, XI, 17, dicitur: Auferam de spiritu tuo, tradamque septuaginta viris. Sic Moyses qui spiritum Dei habuit ab eo qui habet plenitudinem potestatis, derivatur in eos qui in partem sollicitudinis sunt vocati.
In hac autem vocatione tria dicuntur : idoneitas videlicet, et obedientia vocandorum praecedens in eis, vocatio et omnia.
Idoneitas autem vocandorum describitur a vinculo (alias, adminiculo) fraternitatis, et a nominibus, a genere, abarte, ab actu, et a pietate.
Ante tamen hoc tangit dispositionem vocantis, cum dicit:
" Et procedens inde "
Pius Dominus, qui omnes ad salutem non sustinens exspectare, donec per se veniant. Luc. xv, 8 : Quaerit diligenter, donec inveniat,
" Vidit. "
Oculis charitatis et misericordiae. Psal. XXIV, 16 : Respice in me, et miserere mei.
" Alios, "
Ad minora et alia vocandos.
" Duos fratres. "
Fraternae charitatis aemulatores. Ad
Hebr., III, 1 : Fratres sancti, vocationis caelestis participes.
" Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus."
A nominibus innuit idoneitatem : quia supplantator et luctator debet esse contra hostem, et in quo est gratia Dei ad Deum et ad hominem, is qui vocatur. Ex gratia enim debet esse potens exhortari in doctrina sana, et ex virtute luctae debet contradicentes revincere .
" In navi. "
Ecce idoneitas ab arte. Gubernator enim navis proportionatur gubernatori Ecclesiae. Act. xx, 28 : Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
" Cum Zebedaeo patre eorum. "
Ecce pietas, quae secundum Tullium,. " est benevolentia in parentes : " quia patrem secum in cura habentes non deseruerunt. 1 ad Timoth. III, 5 : Si quis domui suae praeesse nescii, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit ? I ad Timoth. V, 8 : Si quis suorum, ei maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, ei est infideli deterior.
" Reficientes retia sua. "
Retia enim metaphoram docent (alias, dicunt) artem praedicationis : ut illa reficiatur studiis Scripturarum,et promotione litteratorum virorum. Luc. v, 4 : Laxate retia vestra in capturam.
" Et vocavit eos.
Illi autem statim, relictis retibus et patre, secuti sunt eum, "
Ecce vocatio.
Est autem duplex, interior, et exterior. Exterior voce facta est, et fit Salvatoris. Interior, appositione gratiae datae. Ad Roman. viii, 29 et 30 : Quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ... hos ei vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos ei glorificavit. Sic ergo nullus se ingerat : nullus prece, vel obsequio emat : nullus violenter minis, vel precibus armatis introducatur : nullus sanguinis proximitate promoveatur : sed quem vocat Deus. Ad Hebr. v, 4 : Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.
" Illi autem statim. "
Ecce obedientia, velox, expedita, spiritualis, et perfecta. Velox, quia
" Statim. "
Eccli, v, 8 : Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Expedita, quia
" Relictis retibus. "
Luc. xii, 33 : Vendite quae possidetis, ei date eleemosynam. Matth.XIX, 21 : Vende quae habes, et da pauperibus.
Spiritualis, quia relicto carnali patre,
" Et patre, "
Sed contra, Exod. xx, 12 : Honora patrem tuum, etc. : ergo non est relinquendus pater, sed nutriendus, praecipue cum crescente virtute in filiis, decrescat in patre. Dicendum, quod non sunt relinquendi parentes, cum nec ope aulicorum, nec opibus propriis habeant quid faciant. Iste autem Zebedaeus, licet dives non fuerit, tamen secundum suum statum habuit solatia vitae, unde vivere posset, et hoc sufficit. Non enim tenemur delicias procurare parentibus, quae nobisipsis prohibentur.
" Secuti sunt eum. "
Ecce perfectio obedientiae. IV Reg. II, 2: Vivit Dominus, ei vivit anima tua, quia non derelinquam te. I Paralip. XII, 18 :
Tui sumus, o David, ei tecum, fili Isai: pax, pax tibi, et pax adjutoribus tuis : te enim adjuvat Deus tuus. David manu fortis et adspectu desiderabilis, Christus est in pugna fortis, in gloria, in adspectu desiderabilis. Isai autem Domini salus. Et est ille, qui est salus Patris, missus in mundum, cujus sunt qui Christum sequuntur, pacem ad se, et ad proximum, et ad Deum invenientes in ipso.
Sic ergo dictum sit de vocatione ministrorum.
" Et circuibat Jesus totam Galilaeam, docens in. synagogis eorum, et praedicans evangelium regni. "
Hic incipit pars illa, in qua praelibat modum Evangelii, et effectum.
Habet autem paragraphos quinque : in quorum primo, praelibatur hujus doctrinae modus : in secundo autem praelibatur modus, per quem probatur veritas ejus : in tertio, praelibatur modus ex parte praedicantis: et in quarto, ponitur modus probationis in particulari : in quinto autem et ultimo, ponitur proprius ejus effectus. Et haec patebunt per ordinem in littera.
Primo autem praelibat modum ex parte Praedicatoris, et ex parte loci doctrinae, et ex parte ipsius doctrinae : et sic tria dicuntur,
De modo ex parte Doctoris dicit :
" Circuibat Jesus totam Galilaeam. "
Non enim in uno loco sedere debet Doctor Evangelii, sed inferre auribus uniuscujusque. Propter quod missi dicuntur Praedicatores. Ad Roman. x, 15 : Quomodo praedicabunt nisi mittantur ? Proverb. VI, 3 : Discurre, festina, suscita amicum tuum.
Modum autem ex parte loci tangit, cum dicit:
" Docens in synagogis eorum. "
Hoc est, in loco publico et solemni, non in angulis et foveis, sicut haeretici faciunt. Matth.x, 27 : Quod inaure auditis, praedicate super tecta. Matth.XXVI, 55 : Quotidie apud vos sedebam docens in templo, etc.
Deinde tangit modum ex parte Evangelii, cum dicit :
" Et praedicans evangelium regni. "
Evangelium, bonum scilicet nuntium, quod conducit ad regnum. Et ideo, et annuntiative et exhortative, ita quod ad regnum conducat, debet praedicari et doceri.
"Et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. "
Ecce modus probationis in universali per miracula : quae sunt curationes infirmitatum, quia figurantur (alias, figurant) curationes animarum.
Et ideo dicit:
" Sanans omnem languorem. "
Languor enim est affligens cum destitutione corporis.
" Et omnem infirmitatem, "
Infirmitas est defectus corporis, vel membri: sive calor febrilis, per quem corpus, vel membrum non est in naturali et propria sua valetudine, sicut ostendit ipsum nomen. Jerem. XVII, 14 : Sana me, Domine, et sanabor : salvum me fac, et salvus ero. Psal. CVI, 20 : Misit verbum suum, et sanavit eos : et eripuit eos de interitionibus eorum. Sapient. XVI , 12: Neque herba, neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine , sermo , qui sanat omnia.
" Et abiit opinio ejus in totam Syriam. "
Ecce modus, qui supponitur in praedicante, quod sit bonae opinionis.
Et dicit duo : celebritatem, et famae latitudinem.
Celebritas notatur in hoc quod dicit:
" Abiit. "
Quasi continue vadens propter celebre nomen ipsius.
Latitudinem autem tangit, cum dicit:
" Per totam Syriam. "
Quae erat major quam Judaea, conjuncta Judaeae. I ad Timoth. iii, 7: Oportet illum, scilicet episcopum, et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat. Et hic modus differt ab eo qui prius habitus. Qui prius habitus, erat Praedicatoris in actu praedicandi: hic autem est, qui in Praedicatore supponitur, quod provideat bona, non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus . Et quod curam habeat de bono nomine, sicut dicitur, Eccli. xlix, 1 et 2 : Memoria Josiaein compositionem odoris facta opus pigmentarii. In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria.
" Et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos, et paralyticos: et curavit eos. "
Hic tangitur modus probationis in speciali.
Et tangit tria : primum est universalis curatio omnium oblatorum : et hoc tangit, cum dicit:
" Et obtulerunt ei omnes male habentes. "
Quacumque infirmitate detinerentur.