1. Hymnus amatorias de s. Trinitate.
3. De s. Trinitate Abcdarius II.
4. De s. Trinitate Abcdarius III.
9. Oratio pro se Ipso de corpore Christi.
11. Oratio poenitentiae ad Christum et pro hono fine.
17. Acrostichon super Ave Maria.
20. Acrostichon super Maria, mater gratiae.
1. Salve, virgo, virginum gloria,
Salve, virgo, virtutum copia,
Multiformi fecunda gratia,
Virgo pura.
Salve, Dei mater et filia,
Salve, nata de stirpe regia,
Et In partu doloris nescia
Contra jura.
2. Salve, virgo, pudoris lilium,
Supra choros residens omnium
Angelorum et vera mentium
Illustratrix.
Salve, summi patris triclinium,
Coeli porta sidusque praevium
Maris et oppressorum omnium
Sublevatrix.
3. Salve, quae Gabrielis nuntio
Et a viri pura contagio
Peperisti nobis cum gaudio
Salvatorem,
Qui benigue nobis condoluit,
Dum servilem sic formam Induit,
Quod In mortem lapsos eripuit
Per errorem.
4. Tu regina diceris virginum,
Rosa candens et lumen lumi-
num,
Mitis atque levamen hominum
Singulare.
Tu purgatrix es nostri criminis.
Tu divini dilecta numinis
Et quae nunquam peccantem
desinis
Desperare.
5. Tibi coeli serviunt sidera.
Orbis, pontus tu sanas vul-
nera.
Tu depressa das vitae munera
Servitute.
Tu sol verus eclypsin nesciens.
Vis pudoris sic Indeficiens
In te fuit, quod Deum pariens
Es virtute.
6. Tu es, quam Isaias prodidit.
Jesse virga, quae florem edidit,
Nec per florem virorem perdidit
Naturalem.
Nam dum paris salutem gentium
Non amittis pudoris lilium,
Ergo digne virgae mysterium
Decet talem.
7. Gedeonis tu vellus scriberis.
Salomonis tu thronus, carceris
Reseratrix es atque pauperis
Sustentatrix.
Tu es arbor vitae fructifera,
Tu es felix virgo puerpera.
Et donorum tot quot sunt si-
dera
Distillatrix.
8. Nam es Illud sidus eximium.
Quae divinum emittis radium.
Cujus mater ad participium
Nos Invita.
Tu es radix misericordiae,
Fons hortorum et vena veniae,
Eos dulcoris atque munditiae
Margarita.
9. Tu quietas petentis animam,
Rosa fragrans, mel suavissi-
mum,
Nec suspendis, nisi vilissimum
Postuletur.
Tu cunctorum salus post obi-
tum,
Fidelium ductrix et exitum,
Scala coeli, virtutis meritum
Tibi detur.
10. In te, mater, omnes confidimus,
Per te rursus salvari credimus,
Ergo preces has, quas porri-
gimus,
Sume pia.
Ducque nos ad coeli palatium.
In quo moeror non est nec
serium,
Immo quies et juge gaudium,
Brevi via.
11. Jesu, proles intactae virginis.
Rexaeterne, rexmagninominis.
Solve servos a nexu criminis
Et solutos
A vorantis praedonis morsibus,
Qui diversis eos Insultibus
Fatigavit, ut cremet Ignibus,
Redde tutos.