DE MOTIBUS ANIMALIUM

 LIBER I

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI,

 CAPUT VII.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT VII.

De dispositionibus cordis in movendo ex diversitate sanguinis causatis.

Sicut autem ex differentia spiritus causas dedimus diversarum dispositionum cordis in movendo, ita est etiam diversitas eadem sumpta ex diversitate complexionis sanguinis. Sanguis enim multus clarus temperatus inter tenuitatem et spissitudinem aptat cor gaudio, sed est causa remota. Causa enim propinqua hujusmodi est, quia spiritus splendens purus temperatae complexionis inter tenuitatem et grossitudinem, quia hunc spiritum ante diximus esse gaudii causam.

Sanguis autem aquosus, tenuis, clarus, frigidus aptat cor debilitati et formidini et timiditati. Cujus causa est, quia spiritus qui fit ex tali sanguine gravis est ad movendum ad exteriora membra : est autem hic spiritus parvae accensionis, eo quod sit frigidus, et quod aptatur ad gaudium vel ad iram et in parvo valde motu : ex sua autem tenuitate talis spiritus facile dissolvitur : et ex sua frigiditate contingit ei quod est valde paucum.

Sanguis vero clarus distemperatus in calore qui est gracilis spumae citrinae, est multum accensus : et ideo cor aptat iracundiae ferventi propter spiritum similis complexionis qui generatur ex eo : hic enim est cholericus et habens cholerae ferventis et mobilis proprietates. Sed sanguis grossus, turbidus, distemperatus in calore aptat cor tristitiae et iracundiae pertinaci : sed tristitia fit propter spiritum turbidum, qui generatur ex tali sanguine. Ira vero fit propter velocitatem accensionis ipsius circa cor : pertinacia autem irae fit ex eo quod est spissus, spissum enim calefactum non cito frigescit.

Sanguis autem flavus et tenuis aptat irae non ferventi nec duranti, qui spiritus generatus ex tali sanguine accenditur cito, et cito exstinguitur : est enim calidus ex tali sanguine generatus spiritus, et ideo cito accenditur, et propter hoc est tenuis, et ideo cito exstingui fur.

Cor autem habens sanguinem grossum non turbidum cum fuerit multi caloris : quod tamen rarissime evenit propter calorem qui subtiliat et non permittit sanguinem in grossitie sua permanere : cum tamen evenit aliquando, erit cor illud non contristabile, et audacissimum et fortissimum, et minoratur ira ejus, eo quod laetitia ejus constringit. Nam sicut e converso tristitia cor irae adaptat, ira enim est in repellendo, laetitia secundum aliquid sui comparatur delectationi : et delectatio propter appetitum quem habet, comparatur attractioni cuidam. Ira igitur talis cordis non fit nisi ex magnis causis : et tunc est rigidum in ira propter spissitudinem sui spiritus : et ideo est parvi vel nullius timoris.

Cor autem quod est habens sanguinem grossum non. turbidum distemperaturn in frigiditate, erit nec multum contristabile, nec multum laetum, nec multum itarum, dum est timor ejus non multus. Cujus causa est, quia cor tale stolidum est in omnibus : spiritus enim generatus ex ipso, similis est ei in complexione : et hoc facit stoliditatem.

Cor autem quod est habens sanguinem grossum turbidum distemperatum in frigiditate, erit triste, solitudinem amans et quietem, et segnis irae, nisi sit ex magna causa : et ira ejus erit minus permanens

quam ira habentis calidum sanguinem, dummodo sit similisi sti in omnibus aliis : erit autem permanentior ira ejus quam ejus qui habet spiritum tenuem : erit autem memor hoc injuriarum, licet non ulciscatur saepe : et hoc contingit propter firmam impressionem formae nocentis in aestimatione propter grossitiem spiritus retinentis eamdem. Ira enim aliquando est permanens : sed tamen motus ejus imaginationem vindictae non multus et fortis : ira enim est talis dispositionis, quod cum cito recedit, tunc forma ejus non quiescit in imaginatione, sed deletur statim, et tunc de caetero non accidit ei imaginatio injuriae. Cum enim vindicta jam facta est, tunc sequuntur duo quae impediunt injuriarum recordationem. Quorum unum est retractio totius animae a motu vindictae. Secundum autem est, quia tunc non imaginatur et revolvit recolendo injuriam illatam.et commendando eam memoriae. Cum enim quiescit in vindicta illata, tunc non imaginatur de caetero, nec appetit : et virtutes appetitivae et motivae retrahunt vires apprehensivas et e converso : et exterior vis re- trahit interiorem, et e converso, sicut diximus alibi. Accidit autem aliquando, cum motus valde intenditur ad vindictam, et nihil omnino obstat ei, tunc reputat se quasi obtinuisse quod voluit : et ideo sedatur impetus, et tunc deletur forma injuriae ab imaginatione et a memoria injuriarum : et ideo nemo ulciscitur in pueros, quia non reputatur ultio sumenda, quae tam facilis est ac si jam sumpta sit.

Haec igitur sunt quae dicenda videntur de dispositionibus cordis in movendo secundum imitationem vel fugam. Alia enim sunt, sicut diximus, ex consuetudine et cibo : quia consuetudo movet per modum naturae, et cibus generat sanguinem et spiritum : sed de illis est simile judicium cum his quae dicta sunt. Haec autem omnia secundum aptitudinem dicta sunt, et vinci possunt per studium et medicinas disponentes corpora, et exercitia liberalia, quae optime disponunt animum : passiones enim sunt principia quaedam et seminaria tam boni quam mali secundum quod aptantur per studia bona et mala.

DE MOTIBUS ANIMALIUM