1. Hymnus amatorias de s. Trinitate.
3. De s. Trinitate Abcdarius II.
4. De s. Trinitate Abcdarius III.
9. Oratio pro se Ipso de corpore Christi.
11. Oratio poenitentiae ad Christum et pro hono fine.
17. Acrostichon super Ave Maria.
20. Acrostichon super Maria, mater gratiae.
1. Majestas maxima.
o sancta trinitas,
Inaestimabilis
cujus est deitas,
Excedit siquidem
tua Infinitas
Omnia, continet
quae universitas.
2. Auscultes approbans
servorum cantica,
Felix extollitur
quibus tbeotboca,
Nam privilegia
ejus mirifica
Mente cecinimus
et voce melica.
3. Rogamus attamen,
tuam clementiam.
Ut, quae omisimus
propter Ignaviam
Corporis, animi
vel per Inscitiam.
Tuam tu suppleas
per patientiam.
4. Ignorans etenim
per hanc Instruitur
Et omnis veritas
perfecte cernitur,
Quodsi discesserit,
mens cito labitur
In Ignorantiam
sive decipitur.
5. Album sic aestimat
culpae fuliginem,
Et quod suave est,
amaritudinem.
Pacis In tempore
belli formidinem.
Ad Id, quod sanum est,
mortis Imaginem.
6. Vera nos doceat
sophia mystica.
Ab bonum excitet.
propellat hostica.
Cuncta promoveat
ecclesiastica,
Ab Illis dimovens
quae sunt sophistica.
7. Iesu, tu scribens
haec sapientia.
Qua tuus genitor
creavit entia.
Purgemur, petimus.
a negligentia
Contracta carmina
per praecedentia.
8. Rore spiraminis
tui suavifica,
Mentes, quae recitant
praedicta cantica,
Ab Ipsis penitus
pellas phantastica.
Mercedem tribuas
in aula coelica.
9. Gratanter suscipe.
mater eximia.
Laudes, quas cecini.
mentis Industria.
Quibus te jugiter
laudet ecclesia.
Imo et angeli
sancti In patria.
10. Omnipotentiae
patris sit gloria.
Et sapientiae
ejus victoria.
Horum spiritui
sit reverentia.
Beatae virgini
perpes laetiria.