De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Explicat hic terminum immediatius et quomodo dupliciter sumitur: positive, id est, quando ipsum est medium inter aliqua ; et negative, id est, quod magis excludit media quam aliud, ut in exemplis patet. Epilogat doctrinam datam de quatuor terminis quaestionis ; pro cujus resolutione attendendum est ad duplicem distinctionem datam de essentiali et immediatiori.
De quarto termino, (a) scilicet immediatius, est distinguendum, quia dicitur immediatius aliquid dupliciter; vel ita quod ipsum sit medium inter primum et ultimum, et tunc est immediatius positive: vel ita quod inter ipsum et primum non sit medium, aut pauciora sint media, quam inter tertium et primum, et sic est immediatius negative. Exemplum, superficies est immediatior substantiae quam color, ita quod habet rationem medii positive inter illa ; sed risibile est immediatius homini quam color negative. Non enim mediat inter illa extrema positive, sed magis excluditur medium inter hominem et risibile, quam inter hominem et colorem. ut sic breviter dicatur esse immediatius positive, quod tanquam medium inter extrema includitur, et illud immediatius dicatur negative, ubi aliquid tanquam medium magis excluditur.
Posset autem alio modo distingui de immediatiori, secundum rem et rationem, quia immediatius et minus immediatum vel mediatius non sunt sine ordine. Ordo autem non videtur posse intelligi sine distinctione; sed quia hic non quaeritur, qualis est distinctio essentialium a notionalibus, vel utrorumque ab essentia, ideo ista distinctio immediationis non tractatur ad praesens; sed qualiscumque sit distinctio essentialium a notionalibus, vel utrorumque ab essentia, secundum ista dicetur, quod istorum sit immediatius ipsi essentiae, puta essentiale et notionale. Itaque recolligendo de isto primo articulo, essentia est illud ad quod fit eorum comparatio, quorum quaeritur ordo ; essentiale autem et notionale sunt illa, quorum quaeritur ordo in comparatione ad essentiam. De immediatione autem istorum ad illud primum, est quaestio et principaliter requiritur, propter solutionem, duplex distinctio posita in hoc articulo : una de essentiali, alia de immediatiori. Prima de essentiali talis est : Alicujus essentialis ratio, sive actualitas totalis, est mere ad intra, alicujus autem ad extra. Secunda de immediatiori talis est, quod aliquid dicitur esse immediatius positive, ita quod ipsum ponitur medium, aliquid privative, ita scilicet quod non requiritur medium aliquod inter ipsum et primum, sicut inter aliud extremum et primum.