IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Octo tradit beatitudines : Apostolos salem terrae ei lucem mundi dicit : nec venit ut sohat legem aut prophetas, sed adimpleat, docens de non irascendo fratri, sed ut et reconciliemur, de non concupiscenda muliere, de membro scandalizante abjiciendo, de uxore extra casum adulterii non dimittenda : non jurandum, nec malo resistendum, inimicos diligendos, et de male meritis bene merendum,1. Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem : et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus,
2. Et aperiens os suum docebat eos, dicens :
3. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum .
4. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram .
5. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur .
6. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam,quoniam ipsi saturabuntur.
7, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.
8. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt .
9, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
10. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum .
ii. Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me:
12. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis : sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos,
13. Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur ? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
14. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita.
15. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt .
16. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est .
17. Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas : non veni solvere, sed adimplere.
18. Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant .
19. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum : qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum .
20. Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum . 2''1. Audistis quia dictum est antiquis : Non occides : qui autem occiderit, reus erit judicio.
22. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo : Raca, reus erit concilio. Qui autem dixerit: Fatue, reus erit gehennae ignis.
23. Si ergo oflers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te,
24. Relinque ibi fmunus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum.
25. Esto consentiens adversario tuo citodum es in via cum eo : ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro, et in varcerem mittaris.
26. Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
27. Audistis quia dictum est antiquis : Non moechaberis .
28. Ego autem dico vobis, quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo,
29. Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam,
3o. Et si dextra manus tua scandali zat te, abscide eam, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.
31. Dictum est autem : Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii .
32. Ego autem dico vobis, quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari : et qui dimissam duxerit, adulterat .
33. Iterum audistis quia dictum est antiquis : Non perjurabis , reddes autem Domino juramenta tua.
34. Ego autem dico vobis, non jurare omnino : neque per caelum, quia thronus Dei est :
35. Neque per terram, quia scabellum est pedum ejus : neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis.
36. Neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.
37. Sit autem sermo vester : Est, est: Non, non : quod autem his abundantius est, a malo est.
38. Audistis quia dictum est : Oculum pro oculo, et dentem pro dente .
39. Ego autem dico vobis, non resi-
stere malo : sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram .
40. Et ei qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium .
41. Et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.
42. Qui petit a te, da ei : et volenti mutuari a te, ne avertaris :
43. Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum , odio habebis inimicum tuum.
44. Ego autem dico vobis : Diligite inimicos vestros , benefacite his qui oderunt vos : et orate pro persequentibus, et calumniantibus vos :
45. Ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos.
46. Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt?
47. Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt ?
48. Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est.