De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) De quarto termino, scilicet immediatius est distinguendum, quia dicitur immediatius aliquid dupliciter;vel quod sit medium inter primum et ultimum. Exemplum, superficies est immediatior substantiae quam color, ita quod habet rationem medii positivi inter illa. Secundo dicitur immediatius negative ex hoc, quod inter ipsum et primum non sit medium, aut pauciora sunt media, quam inter tertium et primum exemplum, risi-, bile est immediatius homini, quam color negative. Non enim mediat inter illa positive, sed magis excluditur medium inter hominem et risibile, quam inter hominem et colorem. Et breviter immediatius positive est, quod includit tanquam medium inter extrema: et immediatius negative est ubi aliquid tanquam medium magis excluditur. Et dicitur immediatius positive, quia tertium non posse inesse primo, puta color substantiae, nisi mediante superficie, quae esT ratio recipiendi colorem ; prius enim recipitur color in superficie quam in substantia. Immediatius negative, quando ibi non requiritur medium ut ratio recipiendi, sed dicitur immediatius per carentiam plurium, quia inter hominem et risibile plura excluduntur, quam inter hominem et colorem, patet, quia risibile sic inest immediate homini, quod forte nihil mediat, saltem ut ratio receptivi, ita quod immediate recipiatur in aliquo alio ab homine, color vero non inest nisi immediate recipiatur in quantitate ; et ideo inter hominem et risibile plura media excluduntur, quam inter hominem et colorem.