De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Prima conclusio, nullum rationale est essentiae primo modo immediatius aliquo essentiali, alioquin essentiale non posset inesse nisi praesupposito notionali. Secunda conclusio, essentiali ad extra aliquod notionale est immediatius secundo modo, quia hoc convenit essentiae ex natura rei, illud non. Tertia conclusio, omni notionali est aliquod essentiale immediatius essentiae utroque modo. Primo , quia si memoria foecunda realiter differret a dicere, immediatior esset ipsi quam dicere. Secundo, potentia immediatior est essentiae, quam actio ejus productiva, et esse notionale est talis actio vel supponit illam.
De secundo articulo (b) dico tres conclusiones, quarum duae sunt breves, tertia principalis.
Prima est ista: Nullum notionale est immediatius ipsi essentiae divinae aliquo essentiali, et hoc loquendo de immediatione primo modo. Hoc probatur sic : Quod est immediatius primo, non exceditur a tertio, cum sit per se medium inter ipsum primum et tertium: sed omne essentiale excedit quodcumque notionale, quia essentiale est commune tribus, notionale vero non ; ergo, etc.
(c) Secunda conclusio est talis : Omni essentiali includente respectum ad extra immediatius est essentiae aliquod notionale, et hoc loquendo de immediate secundo modo. Hoc probatur, quia tale essentiale non convenit ipsi Deo, nisi per operationem intellectus comparantis ad extra ; notionale autem convenit essentiae ex natura rei absque omni comparatione intellectus ad extra: ergo requiritur medium inter essentiam et notionale, quam inter essentiam et essentiale, ubi necessario mediat actus intellectus.
(d) Tertia conclusio est : Omni notionali est aliquod essentiale immediatius essentiae utroque modo immediationis; hoc probatur dupliciter, primo sic : Qualis ordo (e) per se realis esset inter aliqua, si essent distincta realiter, talis per se ordo est, inter illa, correspondens illi distinctioni, quam habent, utpote rationis, si distinguantur ratione, et hoc sive ratione sumpta ex parte rei, sive mere causata per actum intellectus. Nunc autem, si esset distinctio realis inter ista, scilicet es- sentia, memoria perfecta, et dicere perfectum, memoria esset per se in ordine reali immediatior ipsi essentiae quam dicere; ergo, et quocumque modo sit distinctio inter illa, eo modo est immediatio correspondens. Major probatur a posteriori, sic : Ubi est distinctio rationis, sive uno modo, sive alio, accipiendo rationem, ibi concludimus ordinem sic distinctorum ex hoc, quod illa sic distincta haberent talem ordinem realem, ubi essent distincta realiter.
(f) Secundo probatur a priori major : Per se ordinem intelligo, qui est per se ex rationibus extremorum, et hoc accipiendo per se rationem essentialem sive quidditativam, non denominando illud, cujus est ratio ad esse in re, vel in intellectu, si quidem illud quod indifferenter potest habere utrumque esse, videtur habere rationem quidditativam intelligibilem non determinando * ad hoc vel illud esse ; ex hoc patet major,nam ubi manet per se ratio similis ordinis, ibi manet similis ordo; sed in istis distinctis in tali vel in tali esse, manet per se eadem ratio consimilis ordinis, quia ratio quidditativa A, et ratio quidditativa B; ergo, etc. non enim esse in intellectu dat ipsi A rationem quidditativam. Minor patet quia si illa ibi posita essent realiter distincta, esset talis ordo realis, quod quia esset essentia, natura intellectualis perfecta, ideo haberet intellectum perfectum, et ulterius haberet, vel habere posset objectum actu intelligibile proportionabiliter sibi praesens. Et ultra ideo esset, vel esse posset memoria perfecta, nam haec est ratio memoriae perfectae, intellectus habens objectum intelligibile proportionatum actu sibi praesens. Et ex hoc ulterius, si ipsa esset, vel esse posset supposito habenti eam perfecte principium exprimendi, ergo exprimeret, vel exprimere posset notitiam declarativam correspondentem illi memoriae. Nunc autem primum notionale , saltem quod includit primum respectum positivum ad aliquam personam, est dicere ; ergo primum notionale habet essentiale aliquod immediatius essentiae utroque modo, et per consequens quodcumque aliud notionale. Sicut autem argutum est de memoria et dicere, similiter posset argui de voluntate et objecto sibi praesente et actu spirandi.
(g) Secundo ad idem sic : Essentiae immediatior est potentia, quam actio realiter productiva secundum illam potentiam. Omne autem notionale est actio productiva secundum aliquam potentiam in natura divina, vel supponens illam, quia est productio alicujus suppositi, vel supponens productionem ; omnis autem talis actio est alicujus potentiae, quae habet rationem essentialis, vel quia est ipsius intellectus, vel quia est ipsius voluntatis: ergo, etc.
Sic igitur quantum ad istum articulum, patet quod essentiali ad extra notionale est immediatius secundo modo. Nullo autem essentiali est aliquid notionale immediatius utroque modo ; quolibet autem notionali est aliquod essentiale ad intra immediatius. utroque modo, quia saltem intellectus est immediatior quam dicere, quod est primum notionale, et ita per consequens quocumque notionali: voluntas etiam immediatior est ipso spirare, et per consequens quocumque pertinente ad processionem Spiritus sancti.