1. Hymnus amatorias de s. Trinitate.
3. De s. Trinitate Abcdarius II.
4. De s. Trinitate Abcdarius III.
9. Oratio pro se Ipso de corpore Christi.
11. Oratio poenitentiae ad Christum et pro hono fine.
17. Acrostichon super Ave Maria.
20. Acrostichon super Maria, mater gratiae.
1. Bonitatis totius femina,
O Maria, coelorum domina,
Quae nos premunt, dissolve vin-
cula,
Nostra clemens audi preca-
mina.
2. O regina coelestis gloriae,
Dignitatis et excellentiae,
Per te nobis, o mater veniae,
Remittatur pondus nequitiae.
3. Fons bonorum, salua creden-
tium.
Gloria. laus, portus, remedium,
Virginale Dei sacrarium,
Fac nos coeli consortes civium,
4. Sicut rosa de spinae germine
Nascens ornat hanc pulchritu-
dine,
Sic In tuae gentis origine,
Virgo, tu es virtutum culmine.
5. Si gens omnis In unum coeat
Laudes tuasque fari studeat,
Poeni linguam quisque si ha-
beat,
Loqui nequit, quantas te deceat.
6. Nam si mundus pagina fieret,
Et res omnis In ea scriberet,
Laudes tuas non comprehen-
deret,
Quia tot sunt, quod non suffi-
ceret.
7. Flos rosarum, lux orbisinclita,
Stella maris fulgore praedita,
Per quam salus est mundo
reddita,
Ad salutem sis nobis semita.
8. Gemma, sidus splendoris ni-
mii,
Luna fulgens Immensi radii,
Desolatis plena spes gaudii,
Portus nobis sis refrigerii.
9. O Maria, tuo praesidio
Nos colloca precis auxilio,
Salvatori concordans filio
In sanctorum junge consortio.
10. O salvatrix humani generis,
Interemtrix totius sceleris,
Adjuva nos, quae tantimuneris
Es donatrix et portus miseris.
11. Flos candoris, flos pulchritu-
dinis,
Non marcescens prae vento
turbinis,
Turris nobis sis fortitudinis,
Ne mergamur antro formidinis.
12. Benedicta tua conceptio,
Benedicta Christi progressio,
Crux, sepulchrum et resur-
rectio,
Benedicta ejus ascensio.
13. Benedictus, qui fecit sidera,
Mare, terra et quaeque cetera,
Qui se clausit In tua viscera,
Ut locaret nos super aethera.
14. Benedictus natus puerperae,
Qui redemit membrorum vul-
nere
Primi patris damnatos scelere,
Qui lugebant aeterno carcere.
15. Salve.mater,nostraredemptio,
Spes miseris et relevatio,
Per te nobis fiat remissio,
Ne Satanae vincat Illusio.
16. O regina, decus coelestium,
O adjutrix te deprecantium,
Miserorum spes et refugium,
Tuum ora pro nobis filium.
17. Ave, mater misericordiae,
Pietatis et indulgentiae,
Ora natum, qui fons est veniae,
Ut nos dono conformet gratiae.
18. Decus orbis, sublimis domina,
Placa nobis regentem numina,
Creaturae totius regina,
Tuae plebis audi precamina.
19. Humanarum rerum consensio
Est attrita culpae naufragio;
Sed tu mater tuo suffragio,
Supernorum nos junge gaudio.
20. Virgo, gaude. mater fidelium,
Orphanorum salus, refugium,
Per quam culpa deletur om-
nium,
Sempiternum da nobis gau-
dium.
21. Luna pulchra, sidus eximium,
Solis vincens fulgore radium,
Audi preces te invocantium,
Sine mora praebe auxilium.
22. Salve jubar coelestis sideris,
Per quam patet lux orta mi-
seris,
Ordinibus praelata superis,
Esto nobis ductrix Itineris.
23. Lux solaris, lumen fidelium,
Salus ad te confugientium,
Sancta virgo, salvatrix om-
nium,
Coeli nobis dona consortium.
24. Dei mater, o virgo virginum,
Quaeportasti salutem omnium,
Vera cunctis spes medicami-
num,
Nos expurga labepeccaminum.
25. O Maria, laetare maxime,
Quae In throno sedes altissime,
Et adepta vivens humillime,
Hostes nostros potenter op-
prime.
26. Stella micans plena fulgoribus,
Viam praebens te Intuentibus,
Emundatos culparum sordibus
Nos catervis junge coelestibus.
27. Virgo sacra, quae non ex semine
Concepisti sed sancto flamine,
Jesum Christum, sanctorum
agmine
Nos colloca tuo juvamine.
28. VirgoAaron, quae tabernaculo
Floruisti tanto miraculo,
Fructum praebens captivo
saeculo,
Vitam tuo largire populo.
29. Virga Jesse regali genere,
Cujus gaudet redemptus mu-
nere
Totus mundus in Christi vul-
nere,
Vitem nobis velis acquirere.
30. Deprecare, sanctorum gau-
dium,
Tuum, sancta puella, filium,
Ut nos jungat gregi coelestium
Saeculorum In fine omnium.
31. Mater, ope succurre celeri,
Ne Inferni tradamur carceri,
Ut possimus consortes fieri
Coeli, nobis januam aperi.
32. Nostris,virgo, faveto precibus,
Angelorum nos junge coetibus,
Ut laudantes te magnis plau-
sibus
Exsultemus cum sanctis om-
nibus.
33. Natos tuos, o mater, libera,
Virgo manens Christi puer-
pera,
Ne nos damnet Inferni vipera
Succurrendo nobis accelera.
34. Angelorum laudata modulis,
Universis miranda populis,
Virgo cunctis praeclara sac-
culis
Vitam tuis acquire servulis.
35. Benedicta In mulieribus,
Terogamusimmensis precibus,
Ne nos claudat Inferni fau-
cibus
Daemon, suis obsiste fraudi-
bus.
36. Super tua plebe non gaudeat
Tuus hostis sed magis doleat,
Tua nobis virtus praevaleat
Et In bono semper nos teneat.
37. Tuam, mater, serva ecclesiam,
Omnem pellens ab hac tris-
titiam,
Et aeternam praebe laetitiam
Ad sanctorum hanc ducens
gloriam.
38. Tuae laudis quisquis memo-
riam
Celebrabit poscendo veniam,
Tu fac Illi misericordiam,
Angelorum donando gloriam.
39. Novum nobis conferremedium,
Ut possimus, o virgo virginum,
Te laudare tuumque filium
Et habere coeli consortium.
40. Nostram decus et nostrum
gaudium.
Rosa vernans, fragrans ut
lilium,
Sedes nobis dona coelestium,
Ad coelorum ducens palatium.
41. Trinitati sit laus, potentia,
Honor, virtus et excellentia,
Tibi, virgo, summa laetitia,
Nobis autem perfceta gaudia.