De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Adducit contra duas rationes pro tertia conclusione impugnationes Henrici, et statim hoc, quod ante verbum productum nulla est distinctio inter essentiam et memoriam, quia omnis distinctio rationis sequitur verbum; ergo memoria mediat inter essentiam et dicere, nec est principium ipsius dicere.
De tertio (g) articulo instatur contra istas duas rationes positas in 2. art. pro tertia conclusione. Contra primam sic : Ubi non manet eadem ratio ordinis non oportet ponere eumdem, vel consimilem ; sed in divinis, ubi istorum essentia, scilicet memoria, dicere, est sola distinctio rationis, non manet eadem ratio ordinis, quae est, ubi ista sunt distincta realiter: ergo, etc. Probatio minoris, in creatura rationali ideo memoria praecedit dicere, quia ipsa est principium dicendi: non .sic autem in Deo, loquendo de memoria, ut memoria, sive ut distincta ab essentia, imo ratio principiandi emanationem personalem, est essentia divina sola sub ratione essentiae, ut ei conjungitur respectus realis. Quod probatur dupliciter, primo sic ; Verbum est expressivum omnium illorum, quae in essentia divina quasi involute continentur: ergo in Verbo divino intelligit Deus, quodcumque distincte intelligit: ergo non potest aliqualis distinctio actualis accipi in intellectu divino inter essentiam et memoriam praecedens quodammodo productionem Verbi. Primum probatur per Augustinum 6. de Trin. cap. uti. ubi dicit, quod Verbum est ars Patris, plena omnium rationum viventium.
(h) Item, distinctio secundum rationem non potest esse nisi secundum actum intelligendi; in Deo autem primus actus intelligendi est principium emanationis Verbi, supposita proprietate personali, cum Verbum producitur naturaliter, et actu naturali ipsius intellectus; ergo nullo actu, quasi praecedente productionem Verbi, potest haberi distinctio ad extra, vel ad intra. Et si quaeratur (i) ab eis, quomodo ergo distinguitur in Deo intellectus et voluntas, si non praesupponitur in Deo distinctio productionibus personarum?
Dicunt, quod positis illis productionibus, dictione et spiratione, et hoc per solam essentiam ut principium formale respectu utriusque productionis, potest intellectus divinus comparare eas ad aliqua similia in creaturis. Uni autem similis est productio intellectus in creatura, quia ipsa est, nulla praesupposita: alteri similis est productio voluntatis, quia ipsa est altera praesupposita, et ita, ex tali comparatione ad extra, intellectus concipit istas productiones, unam quasi intellectus, et aliam quasi voluntatis, propter similitudinem istarum ad istos actus, et propter istud istarum productionum principium productivum, concepit intellectus sub ratione istorum duorum principiorum, scilicet intellectus et voluntatis. Per hoc impeditur secunda ratio, quia memoria, ut memoria vel intellectus, non habet rationem principii respectu dicere, sed ipsa essentia, et bene conceditur quod essentia ut essentia, prior est notionali, sed non habetur per hoc quod aliquod essentiale, aliquo modo distinctum ab essentia, est immediatius quam aliquod notionale.