De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(g) De tertio articulo. Hic Doctor adducit duas rationes Henrici contra duas rationes factas pro tertia conclusione. Contra primam, sic arguit Henricus, probando quod non sit similis ordo inter memoriam divinam, et gignere, quae ratione distinguuntur, qualis est inter memoriam creatam et dicere respectu verbi creati, quae realiter distinguuntur. Et tota ratio stat in duobus, primo quod memoria creata est principium dicendi, sive principium productivum verbi creati. Secundo, quod memoria divina, ut memoria est, et ut aliquid distinctum, ab essentia divina, non est principium dicendi, sive non est principium productivum Verbi divini, et per consequens non est similis ordo inter memoriam et dicere, qualis est inter memoriam creatam, et dicere creatum. Et quod memoria divina ut memoria est, (quae ut sic, includit intellectum, et objectum in ratione objecti) non sit principium dicendi, probat, quia intellectus paternus non habet essentiam divinam praesentem in ratione objecti actu intelligibilis, nisi ut in filio, sive ut in Verbo, sicut patuit in primo dist. I. q. 2. Et hoc probat, quia Verbum est expressivum, sive declarativum eorum quae in essentia divina quasi involute continentur, et per consequens intellectus paternus, nec essentiam, nec aliquid contentum in essentia, nec actu, nec habitu intelligit ante productionem Verbi. Cum ergo intellectus paternus non habeat essentiam divinam, nec aliquod contentum in essentia ut objectum praesens in ratione objecti intelligibilis, nisi ut in Verbo, sequitur quod memoria Patris ut memoria (quae ut dixi includit intellectum paternum, et essentiam praesentem tali intellectui) praeexigit ipsum Verbum, et per consequens gignilionem Verbi, et sic sequitur quod est principium gignendi Verbum; sequitur etiam, quod gignitio.Verbi sit immediatior essentiae divinae quam memoria divina ut memoria. Et quod Verbum sit sic expressivum, etc. probat auctoritate Augustini 9. de Trin. cap. ult. qui dicit quod Verbum est ars Patris plena omnium rationum viventium. Vult ergo Henricus quod sola essentia divina sub ratione essentiae, ut tamen conjungitur ei respectus realis, sit principium emanationum, ita quod sola essentia divina est ratio formalis tam dicendi quam spirandi. Sed per generationem activam determinatur ad dicendum, et per spirationem activam determinatur ad spirandum Spiritum sanctum. Et de hoc vide in primo, dist. 18. Et cum dicit Henricus ibi: Quod probatur dupliciter, primo sic : Verbum expressivum, etc. debet referri ad hoc scilicet, quod memoria divina, ut memoria non est principium dicendi.
(h) Item distinctio secundum rationem non potest, etc Per. istam rationem probat Henricum quod per productionem Verbi nullo modo memoria divina distinguitur ratione ab essentia divina, quia di stinctio secundum rationem est tantum per actum intelligendi. Sed primus actus intelligendi in Deo, supposita proprietate personali, sive supposita prima persona, est principium productionis Verbi, quia Verbum producitur naturaliter, et actu naturali ipsius intellectus, et per consequens per nullum actum quasi praecedentem productionem Verbi potest haberi aliqua distinctio rationis, et sic tam memoria quam ipsum dicere aeque immediate insunt essentiae divinae, imo ante productionem Verbi sunt praecise ipsa essentia divina, quia in illo priori nulla est distinctio rei, nec rationis. Et sic patet quomodo ista secunda ratio impedit secundam rationem Doctoris. (i) Et si quaeratur ab eis, etc. Hic Doctor quaerit, si ante productionem Verbi nulla est distinctio, nec re, nec ratione, quomodo ergo in Deo intellectus et voluntas distinguuntur, qui praecedunt productionem Verbi ? Dicit Henricus quod positis productionibus divinis, scilicet dictione et spiratione, et hoc per solam essentiam ut principium formale productivum respectu utriusque productionis potest intellectus divinus comparare eas ad aliqua similia in creaturis. Uni autem similis est productio intellectus in creatura, quia ipsa est, nulla alia productione praesupposita, alteri similis est productio voluntatis, quia ipsa est altera praesupposita, scilicet productione per intellectum ; et ita intellectus divinus ex tali comparatione ad extra concipit istas productiones, et hoc modo distinguuntur ratione.