De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Refutat impugnationes Henrici. Primo, quia duarum productionum diversae rationis non potest esse unum formale principium, quale est essentia, sed generatio et spiratio sunt diversae productiones, quarum una supponit aliam ex 1. dist. 6. et 13. Secundo, quia non daretur determinata pluralitas in productionibus necessariis ; et dicit rationes Henrici ad oppositum, infertque ex eo secundam personam non magis produci per intellectum quam per voluntatem, quia essentia non minus est hoc quam illud. Vide Doctorem 1. dist 6. et 12. et 2. dist. 1. quaest. 1. Ad 1. pro Henrico explicat quomodo Pater intelligat omnia Verbo, de quo late agit 1. dist. 32. q. 2.
Contra (k) ista ratio posset multipliciter improbari, quia duarum productionum alterius rationis non videtur posse poni idem principium formale productivum, et specialiter talium productionum, quarum una non potest poni, nisi jam altera ponatur. Non videtur etiam ratio (1) quare productiones sint alicujus determinatae pluralitatis, respectu quarum unum est principium formale ejusdem rationis, et hoc in productionibus necessariis; tamen ista usque ad proximam quaestionem differatur, et hic tantum ratio prima confirmatur. Cum enim accipitur, (In) contra majorem primae rationis, quod non manente eadem ratione ordinis, non manebit idem ordo, conceditur de illa, quae est prima et per se causa, et ratio ordinis, sicut universaliter tenetur de prima per se ordine quorumcumque. Et juxta hoc arguendo ad oppositum assumo hanc majorem : Ubi manet prima per se ratio ordinis, eadem, ibidem manet idem per se ordo ; sed prima per se ratio istorum ordinis, scilicet memoriae et ipsius dicere, est ex per se rationibus istorum, scilicet quod memoria est memoria, et dicere est dicere. In quocumque ergo esse reali, sive diminuto, ista concipiuntur, statim habetur ex rationibus istorum, quod memoria est immediatior ipsi essentiae quam dicere: ergo manentibus per se rationibus istorum duorum extremorum occurrentium intellectui, sive habentium esse reale, sive rationis quodcumque, semper manet eadem vel similis per se ratio ordinis.
Et ulterius (n) cum dicitur in minori, quod in divinis non manet ista ratio memoriae et dicere, quae in creaturis, quia non est ibi ratio principii ad principiatum, esto quod illa esset ratio ordinis, scilicet ratio principii formalis agendi et actionis, adhuc habebo propositum, quia secundum Augustinum 15. de Trin. c. 14. Sic hoc verbum nostrum de nostra scientia nascitur, quemadmodum illud Dei Verbum de scientia Patris natum est; et ubique vult, quod de ratione Verbi est nasci de scientia quae est in memoria, et sic ubique dicitur Verbum nasci de memoria ; filius autem, cujus produci est dici, secundum ipsum, Verbum est, 83. q. quaest. 63. ubi vult quod optime positum est illud : In principio erat Verbum, quantum ad translationem nominis secundae personae: est ergo memoria principium productivum secundae personae, et ita manet illa ratio ordinis inter memoriam et dicere.
Confirmo hoc (o), quia si non procedat secunda persona per memoriam, ut memoria, sed per memoriam, ut essentia, non magis ergo producitur per se per actum memoriae, quam per actum voluntatis, quia essentia, ut essentia, non magis est hoc quam illud; ergo productio ejus in sua realitate, non est magis dictio quam spiratio, nec ipsa magis est ex realitate suae productionis filius, sive Verbum quam Spiritus sanctus, quod est patenter contra intentionem Augustini.
(p) Ad argumenta probantia, quod essentia sub ratione essentiae, ut tamen conjungitur ei respectus realis, est principium formale proximum producendi filium.
Ad primum, cum dicit : Deus quodcumque intellectu distincte intelligit, Verbo jam producto intelligit, verum est, quod Verbum est aeternaliter productum, sed non quaeritur hic de ordine durationis, sed originis. Sic autem intelligendo, quod Pater non intelligat quaecumque distincta in se, ut est prior origine Verbo, falsum est, et contra rationem, et contra Augustinum 15. de Trin. cap. 7. ubi vult, quod quaelibet persona sibi meminit, sibi intelligit, sibi diligit ; et sic infert, quod si Filio intel ligeret Pater, Pater non esset sapiens de seipso, sed de Filio.
Ex hoc formatur prima ratio sic : Quamcumque perfectionem Pater habere potest, habet eam, ut est origine prior Filio, quia habet eam in se; nullam enim perfectionem potest habere nisi a se; ergo nec Filio , ergo si Pater posset noscere distincte actu omne intelligibile, novit ut est prior Filio origine: non novit ergo aliqua intelligibilia distincte praecise in Filio. Hoc etiam patet per Augustinum 15. de Trin. cap. 14. Novit Deus Pater omnia in se, novit et inFilio, in seipso tanquam seipsum.
Ex hoc formatur secunda ratio : Pater, ut est prior origine Filio. novit seipsum, non tantum per memoriam sive actu primo, sed per intelligentiam sive actu secundo, quod probatur, quia consimilis est ordo originis Patris ad Filium in habendo intelligentiam perfectam, qualis est in habendo memoriam perfectam, quia universaliter ejusdem per se est habere intelligentiam perfectam, cujus est habere memoriam perfectam. Sicut ergo Pater non praecise in Filio novit seipsum, quasi per memoriam, sed per se ipsum, ut est prior Filio, ita et de notitia actuali per intelligentiam: et tunc ultra, sicut ergo actuali notitia, sive intellectione per intelligentiam novit Pater seipsum prius origine quam in Filio, ita actuali intellectione per intelligentiam ingenitam novit omnia distincta in se prius quam in Filio. (q) Ad probationem, cum dicitur, quod Verbum est expressivum omnium, quae in essentia divina quasi involute continentur, concedo, sed non praecise Verbum, nec ipsa praecise relucent in Verbo, sed aeque distincte relucent in intelligentia Patris, ut Patris est. Quando autem probatur illa praecise esse relucentia in Verbo, per illud 6. de Trin. de arte, ad hoc respondet Augustinus 7. de Trin. c. 1. Ita est Verbum ars Patris quomodo sapientia Patris, et qualiter hoc est, ita, inquit, dicitur filius sapientia Patris, quomodo lumen Patris est, scilicet ut quemadmodum lumen de lumine, et utrumque idem lumen, sic intelligitur sapientia de sapientia, et utraque una sapientia. Haec ille.
Si quaeratur, quare Verbum dicitur magis ars Patris quam ipsemet Pater.
Respondeo, secundae personae ex vi suae productionis competit, quod est notitia declarativa, quia est producta per actum memoriae exprimentis talem notitiam. Et ideo appropriate dicuntur de ea, quae pertinent ad perfectionem cognitionis actualis, magis tamen proprie dicitur sapientia, sicut loquitur Apostolus, quam ars, sicut loquitur Augustinus, quia ex productione sua magis est notitia declarativa aeternorum quam factibilium.
(r) Secunda ratio innititur isti propositioni : Primus actus intelligendi in divinis est principium proprium producendi Verbum. Ista est falsa propter duo : Primo, quia nullus actus intelligendi est proprie principium producendi Verbum. Secundo, quia non est primus actus intelligendi, sicut ipse intendit loqui de illo. Primum probo, quia actus intelligendi communiter accipitur pro ipsa operatione, quae est intellectio. Si ergo primus actus intelligendi est principium emanationis, ut ipse accipit, hoc intelligitur altero istorum duorum modorum, aut ita videlicet quod est principium formale, quo Verbum producitur, sicut calor in calefaciente respectu calefactionis, est principium: aut ita, quod est principium emanationis, sicut actus productivus, sicut calefactio dicitur principium productivum caloris producti. Neutro autem modo potest intelligi, quia omne intelligere est ipsius intelligentiae, secundum Augustinum 14. de Trin. c. 7. Intelligentiam dico, qua intelligimus cogitantes; producere autem Verbum, sive habere principium formale producendi, non competit nisi ratione memoriae.
Secundum patet ex dictis, quia productionem Verbi praecedit origine intellectio distincta, quae convenit Patri secundum intelligentiam propriam ingenitam ; non ergo producitur Verbum primo actu intelligendi, loquendo de prima origine, sicut ipse accipit, cum probatur per hoc, quod Verbum naturaliter producitur; consequentia non valet, quia quorumcumque actuum intellectus est principium omnium illorum per modum naturae. Vel potest breviter dici ad istam secundam probationem, quod licet Verbum producatur in divinis per primum actum intellectus, loquendo de primo actu productivo, qui tamen non dicitur proprie actus intelligendi ; licet sit actus intellectus, non tamen primo actu operativo, qui proprie dicitur actus intelligendi, sed prior est origine actu intelligendi, ut est intelligentiae paternae; et isto, ut sic priori, intelligit Pater essentiam propriam distincte, non autem in Verbo producto. Ista distinctio de actu productivo et operativo patebit post q. 13. Actus : enim operativus non habet terminum productum, sed est ultimus terminus, ut patet ex 1. et 10. Ethic. Actus autem productivus semper est alicujus termini per se, qui per ipsum accipit esse.
Respondeo ad secundam rationem, positam ab ipso, exclusa est per hoc quod probatum est, essentiam ut essentiam non esse immediatum principium formale productionis, excludendo memoriam ut memoriam, a ratione totalis principii.