IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
ENARRATIO.
" Attendite. "
Hic incipit pars illa, quae est de modo justitiae impletae et abundantis. Virtutis enim opus consistit plus in modo quam in factis, secundum quod dicitur, Deuter. XVI, 20 : Juste quod justum est persequeris. Omnis autem modus abundantis justitiae consistit in recta operis intentione, secundum quod intentio sumitur pro ea quae tendit in finem : quia quantum est de natura operis, non tendit in finem, nisi substantialiter fini debitis circumstantiis proportionetur : hoc autem in sequentibus istius particulae ostendetur.
Dividitur haec pars in partes duas : in quarum prima docet modum abundantis justitiae : et in secunda, istius modi ostendit utilitatem, ibi, v. 22 : " Lucerna corporis tui est oculus tuus. "
Anterior autem harum partium dividitur in duas partes : ita quod in prima docet modum recti finis in justitia abundante specialiter : in secunda, generaliter, ibi, v. 19 : cc Nolite thesaurizare vobis. " Ibi enim hoc quod dixerat de justitia, ad omne docet referre opus virtutis.
Ubi autem in priori loquitur de justitiae modo, duo dicit: ponit enim justitiae generalis modum primo, et secundo, ponit modum partium justitiae satisfacientis, ibi, v. 2 : " Cum ergo facis eleemosynam. "
Circa primum ergo dicit tria : monet enim attendere, ponit mali modi prohibitionem, et prohibitionis inducit persuasionem. Et haec patent in littera.