De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Ad argumentum principale dat bonam rationem, quare attributa sunt immediatiora naturae quam supposita in Divinis, secus in creatis. Supponit supposita divina constitui per respectus, quod late tractat 1. d. 26. a num. 2. Et dat hic rationem, quare non possunt constitui per aliquid ejusdem generis cum natura, tamen ibi num. 23. 24. suadet posse sustineri constitui per absoluta, et solvit argumenta in contrarium num. 31. et seqq. Neque illa sententia quidquam habet periculi, quidquid dicant nonnulli ad censurandum nimis proclives.
Ad argumentum principale, (s) supponit quod persona divina constituitur per aliquod notionale, et pro nunc supponatur.
Ad majorem ergo respondeo per distinctionem, quod aliquando suppositum constituitur per aliquid ejusdem generis cum ipsa natura, et tunc videtur posse concedi major, quia non solum natura immediatius se habet ad suppositum, sed etiam ad illud formale quo constituitur suppositum, et hoc aliqua immediatione.
Si autem suppositum constituatur per aliquid alterius generis, quod esset remotius a natura, quam genus illius quod est proprietas naturae, tunc major esset falsa. Si enim Socrates constitueretur per relationem, cum relatio plus distet a genere substantiae quam qualitas, vel quantitas, falsum esset quod constitutum Socratis esset immediatius humanitati, quam qualitas, vel quantitas.
Nunc autem, supposita ista opinione, quod relatio constituit personam sive suppositum divinum, oportet dicere quod suppositum ibi non constituitur per aliquid ejusdem generis cum natura eo modo quo ponitur ibi genus, sed per illud quod est ad alterum, et natura est ad se.
Illud autem constitutivum, aliquo modo magis distat a natura quam proprietas naturae, quia si ibi proprie essent genera, sapien tia pertineret ad genus qualitatis, et paternitas ad genus relationis: ergo ibi, suo modo, proprietas potest esse immediatior ipsi naturae illo, quod est constitutivum suppositi.
Si quaeratur, quare non potest hoc suppositum constitui per aliquid, quod est ejusdem generis cum natura? Haec quaestio est de eo, quod quaestio supponit, nec per consequens est ad propositum, sed ad quaestionem de constitutivis personarum pertinet, tamen concedo ad praesens, suppositum, et tunc potest dici, quod ubi est aliquid de se, et tamen non est incommunicabile,non potest intelligi aliqua determinatio ulterior, nisi ad incommunicabile ; essentia autem divina est de se haec, et tamen communicabilis. Si ergo debet intelligi aliqua determinatio ad suppositum, cum suppositum sit incommunicabile, oportet quod hoc sit per aliquid quod est primo incommunicabile ; tale non potest esse quod est ad se, quia quidquid est ibi ad se, secundum istud suppositum, est perfectio simpliciter, et sic communicabile, et ita oportet constitutivum suppositi differre a natura genere, non qualitercumque, sed ea differentia, quae est inter rem ad se, et rem ad alterum. Probatio autem majoris principalis non procedit, nisi de constitutivo suppositi pertinente ad idem genus cum natura. Viso de ordine essentialium et notionalium in Divinis, patet ex hoc ordo procedendi in quaestionibus de Deo, quia si aliqua fuisset mota de essentia, vel essentiali ad intra, illa esset tractanda ante quaestiones de notionalibus. Nulla autem est mota de essentiali nisi quod importat respectum ad extra, et quodcumque notionale, suo modo est prius quocumque tali essentiali, ideo primo tractandae sunt quaestiones motae de notionalibus. Notionalia autem, vel sunt relationes, vel productiones, sive illa sint idem, sive non, non curo. Est ergo primo quaestio talis de notionalibus, sive productionibus.