De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(s) Ad argumentum principale. Arguit probando quod notionalia sint immediatiora essentialibus,patet, quia natura immediatius se habet ad suppositum proprium quam ad proprietatem, quia de supposito praedicatur in primo modo, et de proprietate tantum in secundo modo ; ergo constitutivum suppositi, quale est notionale, immediatius se habet ad naturam quam proprietas naturae. Respondet Doctor quod haec ratio supponit, quod suppositum divinum constituatur per notionale,quod supponitur pro nunc, et vocat hic notionale proprietatem relativam, ut paternitas et filiatio, etc. quia per illa notionalia innotescunt personae divinae, et an modo constituantur per proprietates relativas, an per absolutas, prolixe disputavit in primo dist. 26. ubi, ut dixi, videtur tenere magis quod per absolutas proprietates constituantur quam per relativas. Supponendo tamen hic quod constituantur per relativas, respondet ad rationem, quod major est vera, quando suppositum est ejusdem generis cum natura, sicut Joannes qui est ejusdem generis cum natura humana,quia utrumque pertinet ad genus substantiae, non tamen intelligendo Joannem prout includit illam negationem duplicis communicabilitatis, scilicet ut quo, et ut quod, ut notat Doctor in primo, dist. 2. parte 2. q. 1. sive ut includit negationem duplicis dependentiae ad aliud suppositum, de qua per Doctorem patet in 3. d. 1. q. 1. quia talis negatio nullo modo pertinet ad genus Substantiae, cum sit nihil ; sed accipitur suppositum pro illo singulari constituto ex natura et singularitate, nato per se stare, cui inest talis negatio, ut prolixe exposui super 3. d. 1. q. 1. et etiam alibi, et sic de tali supposito natura praedicatur in primo modo ut alias exposui. Loquendo ergo de tali supposito in nobis, conceditur quod natura immediatius se habet ad illud, et ad positivum constitutivum illius, et mediatius ad proprietates naturae, puta ad risibilitatem ; sic etiam constitutivum suppositi divini esset ejusdem generis, quod est falsum, quia est relatio et essentia substantia absoluta. Et licet multae proprietates divinae, ut bonitas, sapientia, et hujusmodi, non pertineant formaliter ad genus Substantiae,imo dicunt quasi qualitatem, adhuc tamen sunt immediatiores, quia sicut genus Qualitatis est immediatius Substantiae quam genus Relationis, sic quasi genus Quantitatis est immediatius naturae divinae quasi genere Relationis.
Si quaeratur quare non potest hoc suppositum constitui per aliquid ejusdem generis cum natura? hoc est de eo, quod quaestio supponit, nec per consequens est ad propositum, sed ad quaestionem de constitutivis personarum pertinet, tamen concedendo pro nunc suppositum, scilicet quod non constituatur per aliquid ejusdem generis. Et ostendit quomodo non. constituatur suppositum idem per aliquid ejusdem generis, quia ubi est aliquid de se hoc, et tamen communicabile, non potest intelligi aliqua determinatio ulterior, nisi ad incommunicabile, patet, quia singulare non potest ulterius determinari, nisi quod determinetur per incommunicabile, et cum suppositum sit simpliciter incommunicabile, sequitur quod ultimate constitutivum illius sit simpliciter incommunicabile, quia suppositum per tale constituti vum habet quod sit incommunicabile. Cum ergo natura divina sit de se haec, et tamen vere communicabilis, suppositum naturae divinae sit simpliciter incommunicabile, ergo constitutivum talis suppositi erit omnino incommunicabile ; ergo erit relativum, quia supponitur hic quod omne absolutum in divinis sit perfectio simpliciter, et omnis talis est communicabilis Si ergo constitutivum suppositi divini esset ejusdem generis cum natura divina, esset vere absolutum, sicut et natura divina, et per consequens incommunicabile, ex quo patet quod suppositum divinum non est ejusdem generis cum natura divina. Tenendo tamen quod suppositum divinum constituatur per absolutum, diceretur quod tale constitutivum non esset perfectio simpliciter, ut dicit Doctor in primo, d. 26. Tenendo etiam quod sic constituatur per entitatem absolutam, adhuc diceretur quod essentiale dicens perfectionem esset immediatius naturae divinae,
quam talis entitas absoluta. Et ad rationem, diceretur ad minorem quod talis entitas esset ejusdem generis cum natura divina, quia tunc esset perfectio simpliciter, sicut etiam haecceitas in Joanne per quam Joannes est singularis, et ens per se, si sibi relinquatur, non est ejusdem generis cum natura Joannis ut patet a Doctore in 2. d. 3. q. 6. et talis dicit etiam perfectionem additam naturae, ut patet a Doctore in primo, d. 5. q. 2. et d. 26. Sic similiter si constitutivum suppositi divini esset ejusdem generis cum naturadivina diceret perfectionem simpliciter, quia omnis perfectio divina, quaecumque sit illa, est perfectio simpliciter. Sed tale constitutivum nullo modo esset perfectio simpliciter, licet esset entitas absoluta ; et in hoc non oportet multum insistere. Possent tamen adduci aliqua dubia in hac littera, quae scilicet brevitatis causa relinquo ingeniosiori et subtiliori me.