De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Utrum in Deo possint (a) esse plures productiones ejusdem rationis ?
Alens. 1. p. q. 17. m. 7. D. Thom. i. p. g. 2, art. 1. et q. 42. art. 6. et q. 30. art. 2. Scol. 1 d. 2. q. 7. num. 34. Ricli. ibi art. 2. q. 2, Henr. quodl. 6. g. 1. Saarez tract. 3. lib. 4. c. 10. Bellarm. lib. 1. de Christo c. 1. et lib. 2. cap. 6. et 8.
Quaeritur, utrum in Deo possunt esse plures productiones ejusdem rationis. Arguo, quod sic: Productio suppositi in esse naturae substantialis, est generatio ; sed in Divinis est duplex productio per modum naturae; ergo duplex generatio, et per consequens duplex productio ejusdem rationis. Minor patet, quia omnis productio suppositi in natura divina est in esse naturae substantialis. Probatio majoris, nam per hoc distinguitur generatio ab aliis mutationibus, per Philosophum 5. Physic. quia ipsa est ad substantiam, sive ad esse substantiale; ergo, etc.
Contra, si possunt esse plures productiones ejusdem rationis, vel ergo plures generationes, vel plures spirationes, et per consequens plures filii, vel plures Spiritus sancti; consequens est falsum, quia plures essent personae quam tres: ergo, etc.