(a) Utrum in Deo possint esse plures productiones ejusdem rationis. Titulus quaestionis sic intelligitur de productione ejusdem rationis, accipiendo ejusdem rationis, ut ejusdem speciei specialissimae, quia licet in Deo non sit aliqua species, si tamen poneretur, paternitas et filiatio specie distinguerentur, plus enim differt paternitas a filiatione, quam paternitas a paternitate ; titulus quaestionis sic intelligitur, an in Deo possint esse plures generationes, et per consequens plures Filii, vel plures spirationes, et per consequens plures Spiritus sancti.