1. Hymnus amatorias de s. Trinitate.
3. De s. Trinitate Abcdarius II.
4. De s. Trinitate Abcdarius III.
9. Oratio pro se Ipso de corpore Christi.
11. Oratio poenitentiae ad Christum et pro hono fine.
17. Acrostichon super Ave Maria.
20. Acrostichon super Maria, mater gratiae.
1. Ave nunc Inclita
stirps, quae In culmine
Tuo fers flosculum
divo spiramine
Satum et alitum,
qui suo sanguine
Captivum hominem
solvit a crimine.
2. Bene laetitia
vocaris Israel,
Qua carnem Induit
verus Emmanuel.
Sicut praedixerit
angelus Gabriel
Et scriptis tradidit
sanctus Ezechiel.
3. Carnem suscipiens
nam Christus Dominus
Te portam transiit
conclusam penitus.
Et natus exiens
te nihilominus
Clausam dimiserat.
ut eras primitus.
4. Dein legaliter
cum circumciditur,
Jesus dulcissimum
nomen Imponitur,
Sed cum tenerrimus
sanguis sic funditur.
Maternus animus
tuas concutitur.
5. Ex regionibus
orientalibus,
Illustrat radius
quas primum Delius,
Magi gentilium
ex sapientibus
Devoti veniunt
docti divinitus.
6. Ferunt hi munera
nato triplicia
Ejus dominium
significantia,
Auro exprimitur
ejus potentia,
Myrrho mortalitas,
thus sacrificia.
7. Gaudenter Igitur
adstant puerulo
Tento exiguo
in tuguriolo,
Adorant Intime
cordis hunc jubilo,
Exsultant plausibus,
salutant osculo.
8. Hi sic humiliter
obtenta gratia
Per viam aliam
vadunt ad propria,
Ita deluditur
regis fallacia
Nec non accenditur
ejus ferocia.
9. Infantum saeviens
in Innocentiam,
Turbam barbarice
trucidat plurimam,
Putat Insaniens,
se sapientiam
Dei exstinguere
suam per furiam.
10. Karorum pignorum
mortes maternitas
Clemens flebiliter
planxit et pietas,
Dire tyrannica
quae stravit feritas,
Quorum nos meritas
salvet divinitas.
11. Legis veteribus
data traditio
Habet, ut feminae,
cujus conceptio
Fuit ex semine,
fiat purgatio
Ac tandem Domino
prolis oblatio.
12. Modo virginitas
seu castimonia,
Tua Integritas
et sanctimonia,
Prolis divinitas
atque potentia
Te solvunt penitus
a caerimonia.
13. Non enim filium
virili semine
Carne conceperas
sed sacro flamine,
Qui suae gratiae
te obumbramine
Totam repleverat
suoque lumine.
14. O si tribueret
divina gratia,
Tua nos visere
gesta humilia,
Virtutum exsequi
per exercitia
Et Ita perfici
vera justitia,
15. Post hoc cum filio
a templo remeas
Expletis, facere
quae tunc decreveras,
In villa Nazareth,
in qua conceperas,
Dilecto vigiles
servas excubias.
16. Quo divi pueri
necessitatibus
Dum mater tenera
instares cautius,
Joseph justissimo
apparet angelus,
Jubet Canopieis
vos ferri finibus.
17. Rursus te, arbitror,
premit angustia.
Quando recedere
a tua propria
Juberis, eremi
ire per Invia,
Et sic cum filio
ferre exsilia.
18. Sed post haec Iterum
advenit nuntius,
Unus de angelis
missus divinitus,
Ad solum proprium
vocans vos citius,
Ut scriptis tradidit
telonearius.
19. Terris cum Iterum
tuis Induceris,
Cordis molestiam
non parvam pateris,
Nam annis filii
decursis teneris,
Festis legalibus
hunc tecum invehis.
20. Verum cum rediens,
o legis aemula,
Hunc desse cerneres
te moesta spicula
Laeserunt gravius
in ista horula,
Donec reinvenis
quaerendo sedula.