De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Supponitur, secundum fidem non dari plures productiones ejusdem rationis, ad quod ratione probandum adducuntur quatuor argumenta D. Thom. et aliorum. Primum : Forma ejusdem rationis non multiplicatur nisi per materiam, quae in divinis non datur. Secundum : Deus omnia intelligit uno actu, ergo productio per intellectum est tantum una. Tertia : Personae procedunt naturaliter, determinatur autem natura ad unum. Quartum, alioquin Filius non esset perfectus.
Hic concordant (b) omnes Theologi in conclusione negativa, sed oportet videre an ista sola fide teneatur, an per rationem. Ad ipsam autem diversi diversas afferunt rationes. Primo ergo tangentur rationes aliquorum, quae ad conclusionem istam ponuntur. Secundo dicetur, quid magis circa hoc videtur esse tenendum. Tertio quaedam dubia occurrentia excludentur.
De primo apponuntur (c) ad hoc quatuor rationes.
Prima est ista : Forma ejusdem speciei, sive quod magis proprie dicitur in divinis, ejusdem rationis, non multiplicatur nisi secundum materiam ; materia autem in Divinis esse non potest. Unde in divinis non est nisi unica filiatio subsistens, sicut albedo subsistens non potest esse nisi una.
Secunda ratio : Deus omnia intelligit et vult uno actu simplici; ergo non potest esse ibi, nisi una persona procedens per modum Verbi, et una per modum amoris.
Tertia ratio, quia personae procedunt naturaliter: natura autem determinatur ad unum: ergo, etc.
Quarta ratio: Ex hoc est perfectus Filius, quia tota filiatio divina in eo continetur: non ergo potest ibi esse aliqua alia.