De causis ordinationis et inordinationis motuum animalium.
In omnibus autem dictis animalibus motus est ordinatus aliquando, aliquando inordinatus, sed est quasi dementis alicujus qui non ordinat actus et motus suos. Hujus autem causa est ex parte motoris et ex parte organi. Quando autem spiritus discurrens inter sensum et organum phantasiae, aut etiam ipsum organum corruptum est, tunc efficitur motus inordinatus. Diximus enim in libro de Anima , quod virtus motiva, sive sit intellectus, sive phantasia, nihil accipit in corpore secundum quod est hujusmodi, sed. potius utitur corpore ad exsequendum formam illam quam apud se jam habet: et diximus iterum in eodem libro, quod licet bruta non habeant rationem, tamen habent quamdam cognitionem conferentem sensibilia et intentionem sensibilium, quae est loco rationis, quae a quibusdam Philosophis cogitativa vocatur improprie, sed melius dicitur aestimativa.
In homine igitur sine dubio sunt duae motuum ordinationes et duae eorumdem motuum corruptiones. Quotiescumque enim motus in homine incipit a forma quae secundum rationem est in intellectu et eamdem formam induit sensibilibus phantasia, et eamdem sic particulatam appetit voluntas, et sic impetum facit in opus vel motum : tunc sunt motus ordinati secundum rationem virtutis et honesti, et tunc, testante Platone, propter ordinationem primi motoris in homine directe subduntur ei alii motores inferiores. Et hoc est principium boui et moris et honesti.
Si autem forma movens non incipiat ab intellectu, sed sit aliqua de his quae discurrunt in spiritu sensibili inter organa sensus proprii et aestimativae, et super eamdem feratur appetitus et impetus ad opus : hoc opus non est ordinatum secundum rationem honesti, sed secundum rationem boni ut nunc. Et hoc est principium vitii et perversitatis : quia sic movetur homo secundum delectabilia sensus. Haec igitur est una inordinatio, et opposita sibi ordinatio, quae non est nisi in homine : est autem alia ex corrumpente aliquo et impediente spiritum in organo aestimativae. Illa enim ordinata, et in statu existente, est ad minus ordo in motibus ad bonum ut nunc, qualis est omnium animalium. Corrupta autem ipsa, secundum quod diximus, fertur animal inordinate, sicut navis sine gubernaculo : et in hac etiam communicat homo. Talia animalia enim dicimus furiosa, et amentes vocamus tales homines. Hujus autem causa est, quoniam in motore qui est vestigium coelestis motoris, oportet observare quae in coelestibus observantur. In coelestibus autem sic est, quod primus motor forma sua practica movet : et hac eadem movet inferior qui est sub ipso, et tertius, et quartus, et sic deinceps : sed appropriat eam magis et magis et determinat. Et quia corruptio in coelis accidere non potest, ideo non accidit in eis inordinatio : fit enim quilibet inferior cum
motu suo proprio quo formam explicat appropriatam : habet etiam motu sui superioris quo movet ad. eamdem et ad quam movet superior : et ideo canonicus dicitur esse motus superior : et quando proportio ejusdem servatur in motibus animalium, tunc est ordinatio motuum. Quando autem deflectuntur ab ipsa, tunc est motuum inordinatio.
Oportet autem in homine observare quod observat natura. Natura enim particularis, quae est in commixtione qualitatum elementalium movens primum, induit formam coelestem communem, approprians quidem ad. fieri hoc vel illud: et huic formae subministrare facit omnia instrumentaliter secundum rationem recte perveniendi ad finem totius generationis : et ubicumque aliquod elementalium exorbitaverit, egreditur monstrum, aut ex defectu, aut ex superfluitate, aut ex inordinatione figurae causatum. Similiter autem fit in motibus continentiae et incontinentiae : continentes enim generaliter vocamus, qui morantur in forma mente concepta : et siquidem huic inferiores motores subministrent organice, tunc omnia fiunt ordinate et bene. Ubicumque autem aliquis inferior egreditur formam ordinis hujus, incidit incontinentiae vitium ex superfluitate, vel diminutione, vel alia inordinatione operum. Unde sapiens fuit dictum Platonis quando dixit quod " monstra morum fiunt sicut monstra naturae : " monstruositas enim naturae, eo quod indicium est corruptionis organorum in quibus sunt spiritus moventium, saepe causat monstruositatem morum. : et ideo dixit Moyses aegyptius, quod " monstrum in corpore, est etiam monstrum in anima et in moribus. "
Sic igitur de motibus animalium determinatum sit a nobis.