De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(b) Hic concordant omnes Theologi in conclusione negativa, scilicet quod non possunt esse plures productiones ejusdem rationis, sed oportet videre,an hoc sola fide teneatur, an per rationem. Et diversae a diversis adducuntur rationes. Prima opinio est Thomae prima parte summae, q. 41. art. 6. et quatuor adducit rationes. Unde in ista quaestione sunt videnda, per ordinem. Primo tangentur rationes aliquorum ad hanc quaestionem. Secundo dicetur quid sit magis tenendum. Tertio, quaedam dubia excludentur: et quarto erit solutio principalis argumenti.
(c) De primo ad hoc apponuntur quatuor rationes a Thoma ubi supra. Prima, quia forma ejusdem rationis non multiplicatur, nisi secundum materiam; materia autem in divinis esse non potest, ut patet 12. Met. text. c. 30. secundum aliam translationem ubi sic habetur : Oportet, inquit, ut istae substantiae sint existentes extra materiam, cum necesse est ut sint aeternae. Et ibi Commentator, id est, et quia istae substantiae sunt moventes sine aliqua potentia, necesse est ut sint sine omni materia, cum necesse est ut sint aeternae, omne enim aeternum est actio pura. Haec ille.
Secunda ratio, Deus omnia intelligit, et vult uno actu simplici, ergo, etc. Antecedens patet 12. Met. text. c. 51. ubi probatur quod intelligere primi non est aliud a substantia primi, et per consequens est ibi tantum una intellectio.
Tertia ratio, quia personae procedunt naturaliter: ergo tantum est una unius rationis. Consequentia patet, quia natura tantum determinatur ad unum, ut patet secundo de Generatione text. cap. 56. ubi sic habetur : Idem enim et similiter se habens, semper idem natum est facere, et loquitur ibi de agente naturali, ut patet in textu.