1. Hymnus amatorias de s. Trinitate.
3. De s. Trinitate Abcdarius II.
4. De s. Trinitate Abcdarius III.
9. Oratio pro se Ipso de corpore Christi.
11. Oratio poenitentiae ad Christum et pro hono fine.
17. Acrostichon super Ave Maria.
20. Acrostichon super Maria, mater gratiae.
1. Alma progenies
stirpis Davidicae,
Divinum flosculum
gignens mirifice,
Amoris brachia
super nos projice,
Ad bonum robora,
adversa abjice.
2. Beatam praedicat
te omnis natio,
Ut propbetaveras
in tuo cantico,
In quo describitur
Dei laudatio,
Tua sublimitas,
nostra redemptio.
3. Carmen, o domina,
tuum mirificum
Deum prae omnibus
pandit magnificum,
Cantum sirenicum
ac philomenicum
Vincit, dulcedine
sed vinum Cypricum.
4. Dei ut musica
concordans vocibus
Solamen plurimum
dat audientibus,
Sic tuum canticum
te venerantibus
Sonat dulcissime
mentis In auribus.
5.
Exaltat humiles,
spernit superbiam,
Esurientium
levat Inopiam,
Spondet timentibus
misericordiam,
Sic poenitentibus
lenit angariam.
6. Fecit veraciter
divina gratia
In te, sanctissima
virgo, magnalia,
Multum nam extulit
te super omnia,
Olim quae fecerat
sua potentia.
7. Gaudens nunc Igitur
sancta ecclesia
Exaltat jubilis
tua praeconia,
Tua sinceriter
petens suffragia,
Quam gravat multiplex
mundi miseria.
8. Hanc quidem deforis
bella paganica
Premunt, Intrinsecus
molestant civica,
Misericordiae
tu manum applica,
Et adversantia
cuncta pacifica.
9. In pacis etenim
sanctae consortio
Constat ecclesiae
vera religio,
Hinc ad te clamitat
pro adjutorio,
Quae modo quatitur
grandi disturbio.
10. Kaco nam daemones
cum suis fraudibus
Nunc multipliciter
et satellitibus
Pericla Inferant
Christi fidelibus.
Quos, o dulcissima,
solare citius.
11. Larvas satanicas
potenter abjice,
Gentes ecclesiae
paganas subjice
Et In concordiam
ducas mitifice
Rixantes principes
plebis catholicae.
12. Mandi pericula
cuncta submoveas,
Et persequentium
dolosas machinas,
Clementer languidis
curam provideas,
Annonas pauperi
da necessarias.
13. Nemo sub manibus
tuis deficiat,
Sed quisque gloriam
a te recipiat,
In bonis jugiter
per quam proficiat,
Ne poenas vitiis
victus accipiat.
14. Omnes sinceriter
te sanctis jubilis
Laudantes servulos,
o virgo nobilis,
Absconde jugiter
sub tuis scapulis,
Defendens fortiter
a suis aemulis.
15. Pudorem debitum
praesta conjugibus,
Et castimoniam
serva virginibus,
At per lasciviam
se defoedantibus
Donetur castitas
tuis precatibus.
16. Quanta haec castitas
sancta naufragia
Mundi sustineat
nunc per confinia,
Non antiquarii
scripta pervalida.
Possunt exprimere
nec eloquentia.
17. Rorem de superis
coelestis gratiae
Mitte, qui auferat
culpam luxuriae,
In amicitiam
ducat munditiae
Foedatos criminis
hujus sorditie.
18. Supernum lubricis
inspira gaudium,
Carnis putredinem,
Stygis Incendium
Hujus miseriae
grave dispendium,
Cito fugabitur
sic carnis vitium.
19. Tremenda judicis
quoque sententia
Compungit animos,
pellit flagitia,
Virtutum provocat
ad desideria,
Ducit pro nihilo
mundi solatia.
20. Vana sunt etenim
haec mundialia,
Sequaces plurimum
suos fallentia,
Ab horum Igitur
gravi vesania
Servet nos jugiter
tua clementia.