De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(d) Prima ratio videtur esse transcendens. Hic Doctor oslendit quomodo istae rationes non concludunt propositum. De prima patet, quia est nimis transcendens. Illa enim propositio : Forma ejusdem rationis non multiplicatur nisi per materiam, potest habere duplicem sensum. Primo, quod forma immaterialis sit de se haec ex ratione suae quidditatis, sicut Deus deitate est hic. Secundo, quod forma immaterialis non sit haec formaliter sua quidditate, tamen ipsa in re multiplicari non potest, quia una forma talis singularis et signata, habet in se totam entitatem illius formae, et intensive et extensive, ut patet de Sole. Si intelligatur primo modo, tunc formae specificae in Angelis includunt contradictionem ad plurificari realiter, quod est contra multos, et contra Damascenum in Elem. c. 12.
(e) Si detur secundus sensus propositionis, scilicet quod quamvis forma, puta Michaelis, non sit haec formaliter sua quidditate, in re tamen multiplicari non potest. Et hoc intendit probare Doctor, talis natura specifica Michaelis ex quo non est de se haec, non repugnat sibi contradictorie non esse in hoc, puta in Michaele. Vult dicere, quod si de se non includit hanc haecceitatem, nec illam, erit indifferens ad plures. et sic plurificabilis. Sicut ergo natura Michaelis non est de se haec, sequitur quod per divinam potentiam possit fieri, et non in hoc individuo, sed in alio.
(f) Dicetur forte, quod non posset esse stanteillo. Dicit Doctor quod haec responsio non excludit propositum, quin videlicet talis natura specifica multiplicari possit, et addit quod est falsum, supple quod stante tali natura in uno individuo non possit esse simul in alio ; et probat primum per hoc, quia si destruatur Michael, et tunc fiat natura in alio, et sic non necesse Michaelem esse hunc unicum. Secundum probat, quia quae simul sunt in potentia activa agentis, nec inter se repugnant, hoc dicit propter illa quae inter se formaliter repugnant, quae licet simul sunt in potentia activa primi effectivi, ex parte tamen eorum repugnant simul esse. Sed naturam esse in pluribus individuis non repugnat ex parte naturae, et sic habens hoc in potentia sua potest illam simul facere esse in pluribus individuis.
(g) Esto etiam, quod secundus intellectus esset verus. Dicit Doctor quod posito quod sensus illius propositionis sit verus, ex quo tamen non est simpliciter impossibilis, scilicet includens contradictionem, sequitur quod non erit simpliciter impossibile duas filiationes esse in divinis, quod tamen est simpliciter impossibile. Si dicatur, quod secundus sensus est sic necessario verus, quod ejus oppositum est simpliciter impossibile, et si hoc, non sequitur quod duae filiationes possint esse in divinis. Dico, quod secundus sensus est tantum necessarius secundum quid, quia natura ut in tali singulari existens, non potest esse in alio singulari, quia tale singulare, ut dictum est supra, includit totam entitatem hujus naturae, non tamen est simpliciter repugnantia ex parte naturae, ut possit esse in alio singulari, etsi non simul cum alio. Sed filiatio in divinis sic ex natura sua est tantum una, quod non possunt esse plures, et ita simpliciter de necessitate est tantum haec, quod si per impossibile illa non esset, nulla esset, ut infra patebit praesenti quaestione, et sic simpliciter majus impossibile filiationem in divinis plurificari,quam talis natura.
(h) Ista ergo propositio, scilicet forma ejusdem rationis non multiplicatur nisi secundum materiam, non concludit propositum, scilicet conclusionem, quam tenemus (videlicet quod est simpliciter impossibile esse plures filiationes in divinis) sicut ipsa est vera, etc
(i) Praeterea, instatur de anima intellectiva. Hic Doctor instat contra illam propositionem, scilicet forma ejusdem rationis, etc. Et ratio stat in hoc, quia anima intellectiva prius est haec quam uniatur corpori: patet, tum quia est terminus creationis, quae non terminatur primo nisi ad singulare actu existens; tum quia realiter perficit corpus, et non potest realiter perficere nisi ut actu existens singularis: erit ergo haec haecceitate sibi intrinseca, et non per materiam cui unitur. Sed omnes animae intellectivae sunt ejusdem rationis; ergo anima intellectiva, quae in se nullam includit materiam, est multiplicabilis in plures animas ejusdem rationis, et non per materiam. Quod autem ipsa anima sit prius natura terminus creationis quam infundatur, probatur per Aristotelem libro quinto Metaphysicorum. text. comm. 16. qui vult, quod illud quod sine contradictione potest esse sine alio, et non e contra, est prius naturaliter illo, ubi sic ait: Alia vero secundum substantiam et naturam, quaecumque contingit esse sine aliis, et illa non sine illis, qua divisione usus est Plato. Haec ille. Et ibi Commentator : Quaedam, inquit, dicunt priora naturaliter, et sunt illa quae cum fuerint, non sequitur ut posteriora sint, et si posteriora fuerint, illa non erunt. Haec ille. Hoc idem in 7. Met. text. com. 4. Substantia, inquit, esse omnium primum ratione, et notitia, et tempore, et natura, aliorum enim categorematum nullum est separabile, haec autem sola separabilis est. Haec ille. Vult dicere, quod substantia est prior aliis Praedicamentis, quia potest esse sine illis, et non e contra ; et vide Commentatorem ibi. Modo in proposito anima intellectiva non solum secundum substantiam et essentiam, sed secundum existentiam, et ut terminus creationis divinae potest esse sine materia: ergo potest esse sine hoc, quod uniatur materiae.
(k) Si dicatur, quod est haec per unibilitatem in ipsa materia. Sed hoc nihil est,
quia natura ipsa absoluta ,est prior ipsa unibilitate, quia haec anima habet aptitudinem ad hoc corpus, et haec aptitudo repugnat alii animae ad idem corpus, sed convenit sibi alia aptitudo ad aliud corpus ; si ergo haec aptitudo convenit uni animae, et repugnat alteri, necessario praeexigit distinctionem animae ab anima.
(1) Confirmatur. Hic Doctor confirmat rationem de aptitudine per hoc, quod aptitudo illa non dicit entitatem absolutam: anima autem est entitas absoluta, ergo erit haec per entitatem absolutam, ut satis patere potest ex dictis a Doctore in secundo, dist. 3. q. 6. de ratione individuali.
(m) Et quod immaterialitas non sit prima ratio formae ejusdem rationis essendi hauc, nec materialitas prima ratio lurificationis in forma, probatur ratione et auctoritate, et ratio stat in hoc, quia quo aliquid est in actu extra causam et intellectum, eo est hoc primo, quia sic esse non competit nisi huic. Vult dicere, quod illud quod habet esse extra causam et intellectum, id est, quod actu existit, est hoc sua propria haecceitate, quia sic habere esse, tantum competit singulari actu existenti. Et sic si aliquod absolutum habet aliquod esse extra suam causam, quo modo ponitur habere esse extra causam, eo modo ponitur esse singulare, terminat autem actionem causae ut ens absolutum: ergo erit singulare tantum per entitatem absolutam. Et haec est sententia hujus litterae, quam tamen aliqualiter declaro , cum dicit, quo aliquid est extra causam et intellectum, id est, illud quo mediante habet verum esse actualis existentiae, eo est hoc primo. Patet, quia si Franciscus per entitatem actu existentem et singularem, habet simpliciter esse extra causam, per eamdem erit hoc singulare, non enim habet esse primo extra causam, nisi inquantum singulare actu existens.
(n) Sequitur, imo universalitas, sive non hoc, non potest alicui competere, nisi in intellectu. Vult dicere, quod nunquam universale, ut praedicatur de suis singularibus habet esse extra intellectum. Licet enim natura sit prior singularitate praeter omne opus intellectus, quod tamen dicatur universalis non potest esse nisi per intellectum, ut patuit in secundo dist. 3. q. 1.
(o) Sequitur, nunc autem quaecumque entitas, praecipue absoluta seipsa,primo est in suo esse, id est, quod entitas, puta Francisci, seipsa supple formaliter. est in suo esse, licet illud esse sit ab alio originalive.
(p) Sequitur, quia seipso primo recedit a non esse ad esse, id est, quod entitas Francisci, seipsa formaliter recedit a non esse ad esse, id est, quo darius non habuit esse, puta existentia et essentiae, et tunc habet esse essentiae et existentiae, et habet illud seipsa formaliter, id est, quod esse essentiae et existentiae convenit sibi formaliter, licet illud esse sit originative ab alio, sicut etiam dictum est in simili in primo d. 2. p. 2. q. 3. in responsione ad primum arg. principale, quomodo aliquid dicitur ex se necesse esse formaliter, licet ab alio originative. Sequitur, quia licet multa concurrant ad suum esse, sicut materia ad esse formae, et forma ad esse materiae, quia materia non existit nisi sub forma, nec forma existii nisi in materia, tamen nullum concurrens est sibi prima ratio essendi in suo esse, hoc est, nec materia dat esse formae, nec e contra ; materia enim sua propria haecceitate et existentia est haec, et similiter forma. Sequitur, et per consequens filiationem divinam esse hanc, accipitur primo ex ratione filiationis talis, non ex immaterialitate, quae tantum aliquid ponit, vel excludit aliquod annexum propriae singularitati, id est, quod si filiatio in divinis est haec, erit simpliciter haec,
quia talis filiatio, et non, quia immaterialis, quae supple immaterialitas tantum ponit aliquid annexum propriae singularitati, vel excludit aliquid annexum.
(q) Confirmatur hoc per auctoritatem, et confirmatio stat in hoc, si forma est haec per materiam,ergo materia erit aliquo modo causa formae; patet, quia haecceitas constituit singulare ultimate et intrinsece, ut patet in secundo dist. 3. q. 6. Sed materia non est per se causa formae secundum Avicennam, et quod forma non sit haec per materiam, probat ex intentione, per Philosophum 12. Metaphys. text. c. 27. ubi sic habetur : Principium enim singularium singulare, homo quidem hominis universaliter, sed non est nullius, verum Peleus Achillis, tui vero pater, et hujus syllabae B A B et A, sive totaliter, sive particulariter. Vult dicere, quod principium entium singularium est singulare, sicut et principium universalium erit universale: homo enim universalis est principium hominis universaliter, sed non nullius, id est, quod nullus est homo universaliter subsistens, et ideo non est aliquod principium universale hominis universalis, sed singulare singularis, et hoc realiter loquendo, quia omnes actus et generationes sunt circa singularia ex primo Mel. in prooemio, ut Peleus est, supple pater sive principium Achillis et B particulare hujus particularis syllabae B A. Sequitur in textu parum infra. Et eorum (inquil) quae sunt in eadem specie, diversa non specie, sed quia singularium aliud tua materia, est specie et movens, et vide ibi Commentatorem. Ex ista auctoritate patet, quomodo utraque pars compositi sit de se haec, et nulla est haec per aliam, et quod dicit Doctor, quod utrumque per se principium compositi oportet habere indifferentiam consimilem indifferentiae compositi, et determinationem similem determinationi compositi, id est, quod si compositum est indifferens ad plura, ita et principia intrinsece componentia. Et si compositum est determinatum, puta ad unum singulare, ita quod sit tantum unum singulare, et componentia intrinsece, erunt de necessitate singularia, et sic patet littera.