De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(i) De secunda ratione. Hic Doctor ostendit secundam rationem propositum non concludere, quia ista consequentia non tenet gratia formae, videlicet, est tantum unum intelligere, ergo tantum unum dicere; sed tenet lanium gratia materiae, quia si in creaturis esset tantum unum intelligere, esset tantum unum dicere, quia intelligere in creaturis exprimitur per actum dicendi et quodlibet intelligere, est verbum in creaturis, ita quod si intelligere est perfectum, verbum est perfectum, et si imperfectum,verbum erit imperfectum, ut patet a Doctore dist. 27. primi. Et ideo si in creaturis esset tantum unum intelligere, esset tantum unum dicere, quia illud non posset produci, nisi per actum dicendi, qui actus dicendi non est aliquis actus intelligendi, sive aliquod intelligere, sed est actio de genere Actionis, ut patet a Doctore in primo dist. 3. quaest. 7. et dist. 27. et alibi. In divinis autem intelligere, quod est commune tribus personis non exprimitur per actum dicendi, quia omne tale realiter distinguitur a persona dicente, ut patet a Doctore distinct. 27. et per consequens ultra intelligere potest esse aliquod verbum, quod vere exprimitur per actum dicendi, ideo dicit Doctor quod ista propositio non habet veritatem in Deo, quia non omne intelligere divinum est per aliquod dicere, propter cau sam superius dictam. Sequitur, imo intelligere paternum respectu cujuscumque objecti non est per aliquod dicere, quia tunc tale intelligere esset realiter distinctum a Patre. Sequitur, et ideo posset Pater quantum ad hoc habere intelligere unicum respectu omnium objectorum, licet haberet singula dicere respectu singulorum objectorum, si singula objecta haberent verba propria.
Vult dicere, quod si singula objecta haberent verba propria, quod est intellectio propria, vel esse cognitum proprium, quod haberet singula dicere respectu talium objectorum, nam aliud et aliud objectum habet aliud et aliud esse cognitum ab actu intellectus divini, et respectu illorum est aliud et aliud dicere, accipiendo ly dicere, non pro actione reali, qua producitur in esse reali, sed pro alio. respectu. et slc idem intelligere divinum licet sit unicum in se, tamen ut transit super aliud et aliud objectum cognitum, dicitur diversificari secundum alium et alium respectum, secundum quod transit super aliud et aliud objectum, ut satis patuit in primo dist. 39. Vel melius ad intentionem litterae : Pater posset habere unicum intelligere respectu essentiae divinae, et aliorum objectorum, puta respectu hominis, lapidis, etc. licet haberet singula dicere respectu singulorum, si singula haberent propria verba, id est, quod si lapis, homo, et sic de aliis objectis possent esse pars memoriae Patris in divinis (quae memoria includit intellectum Patris, et objectum Patris), et per consequens possent habere singula verba, tunc ibi esset tantum unum intelligere respectu omnium objectorum, et etiam aliud et aliud dicere respectu alterius verbi hominis, et respectu alterius verbi lapidis, etc.
(f) Intelligere autem est perfectio intelligentis, et forte forma absoluta. Hic dicit forte, quia adhuc non determinavit an intellectio sit forma absoluta, quia hoc habet declarari infra q. 13. ubi probat quod est forma absoluta.
Et posito quod non sit forma absoluta, vel quod sit forma absoluta, saltem ipsa non est productio alicujus termini, ut supra patuit in primo dist. 2. p. 2. q. 3. Dicere autem dicitur actio productiva termini, non quod terminus producatur ab ipsa,
nec quod sil ratio formalis producendi, sed quia respicit aliquod productum ad quod terminatur, imo prius intelligitur absolutum productum quam intelligatur relatio producentis, quia ad absolutum in causa prius sequitur absolutum in effectu, ut dicit Doctor, in 2. dist. 1. q. 2. et 5. et vide quae ibi diffuse exposui: non ergo gratia formae sequitur, si intelligere non multiplicatur, ergo nec dicere. Sed esset bona difficultas circa hoc, quod dicit Doctor quod intellectio non est productio alicujus termini, nam objecta secundaria producuntur ab actu intellectus divini, ut patet a Doctore in primo d. 3. q. 4. dist. 35. 36. 43. et alibi ; tum etiam, quia per actum intelligendi, ut per causam partialem producitur habitus, ut patet a Doctore in primo dist. 17. et tamen intellectio est vera qualitas absoluta, ut patet ab ipso infra. q. 13. Est etiam difficultas, quia dicit quod intellectio inexislit ipsi operanti, nam unus Angelus loquens alteri Angelo de aliqua re producit intellectionem illius rei in altero Angelo, ut patet a Doctore in 2. dist. 9. Similiter quando Angelus superior illuminat inferiorem de aliqua re, causat intellectionem illius rei in altero Angelo, ut patet a Doctore in 2. d. 11. Sed solutio harum difficultatum et multarum aliarum ad hoc propositum pertinentium dimittatur usque ad quaest. 13.
(t) Sed dices, quod dicere non actus transiens sicut illuminare. Patet, quia terminus ejus, puta intelligere est in eodem intellectui ergo si tantum est unicum intelligere intellectu divino, erit tantum unum dicere.
Respondet Doctor, quod de facto est tantum unum intelligere in intellectu divino, et tantum unum dicere, sic tamen intelligendo, quod illud dicere, non sit respectu ipsius intelligere, quia intelligere
divinum non dicitur, sed ponitur tantum unum dicere respectu Verbi producti, quod sicut est tantum unum, ita est tantum unum dicere. Et addit auctor, quod quaerenti rationem, quare sit tantum unum dicere, si tantum esset unum intelligere, oportet allegare rationem, quia si per impossibile, Verbum divinum posset producere aliud Verbum, de necessitate essent ibi duo dicere, unum respectu primi Verbi, et aliud respectu secundi Verbi, et tamen unicum tantum esset intelligere, quia cum sit perfectio essentialis, est idem in omnibus suppositis. Sed occurrit parva difficultas in hoc quod dicit, quod si Verbum divinum produceret aliud Verbum, esset ibi aliud dicere, scilicet Filii, et dicere Patris, nam Doctor in 1. d. 12. vult quod Pater et Filius eadem spiratione spirent Spiritum sanctum propter eamdem rationem formalem spirandi, quae est in Patre et Filio, et in secundo d. 1. q. 1. vult quod tres personae eadem creatione creent propter eamdem rationem formalem creandi existentem in eis. Sic videretur dictum in proposito, quia eadem memoria foecunda, quae est ratio formalis dicendi, est in Patre et Filio, quod etiam sit idem dicere Patris et Filii.
Respondeo, quod respectu secundi Verbi est simpliciter idem dicere respectu Patris et Filii dicentis. Sed dico, quod dicere Patris respectu primi Verbi, quod tantum competit Patri, est aliud a dicere respectu secundi Verbi, quod dicere est commune Patri et Filio.
(u) Tamen videtur quod ista propositio, etc. Haec littera praesupponit unum, quod scilicet Doctor loquitur de notitia vera expressa per actum dicendi, oportet, (qua realiter distinguitur a dicente) quod sit expressa per actum dicendi, non tantum de memoria foecunda, sed etiam de omnibus intelligibilibus ad hoc ut dicatur expressiva et declaraliva omnium intelligibilium. Et de hoc vide quae prolixe exposui in secundo dist, 1. g. 1. Vel si accipitur notitia declarativa, prout dicit relationem rationis respectu omnis objecti intelligibilis, tunc accipitur pro ipso intelligere, ut patet a Doctore in primo dist. 27. et in secundo dist. 1. q.l. et sic poterit esse tantum unum dicere, quia tantum et unum intelligere. Sed tunc adhuc habetur propositum, videlicet quod si in divinis sit tantum unum intelligere, quod tantum sit unum dicere. Ad habendum ergo propositum oportet probare, quod non est ibi aliud dicere respectu ejusdem objecti, et hoc vel respectu alterius personae dicentis, utpote si ponatur Filium dicere suum Verbum, vel ejusdem personae, utpote si ponatur Patrem dicere aliud Verbum.