De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Rejicit tertiam rationem supra allatam, explicans bene illud : Natura determinatur ad unum, id est, ad unum modum producendi, non ad unum productum. Rejicit quartam rationem, quia Filius est perfectus Deus, licet non habeat Deitatem omni modo habendi eam, quia non est a se, nec per actum voluntatis.
De tertia ratione, (x) ista propo sitio : Natura determinatur ad unum, non concludit quod tantum posset unica persona naturaliter, sive per modum naturae produci, quia non solum natura, specifica eadem, sed natura unica in uno singulari potest esse principium productivum plurium naturaliter, sicut patet de igne producente plures ignes naturaliter. Est ergo intellectus hujus propositionis, natura determinatur ad unum, non quidem ad unum producibile, unum, inquam, numero, sive singulare: sed determinatur ad unum determinatum modum producendi, quia non est ibi principium indeterminatum respectu oppositorum, sicut est voluntas.
Si dicatur, quod ideo natura potest esse principium plurium productorum per modum naturae, quia producit de pluribus materiis, et ideo praeexigit plura opposita, de quibus producit. Hoc autem producens non producit de aliquo opposito, nec etiam possunt plures esse materiae, de quibus fiant productiones.
Hoc non obstat, quia si agens naturale, quod habet in virtute sua activa effectum suum partialiter, quantum ad formam, potest in plura producibilia, multo magis agens illud quod in virtute sua activa habet effectum totaliter, nullam materiam praesupponendo potest in eadem, vel in tot producibilia, quia perfectio virtutis activae, in habendo effectum totaliter, non limitat ipsum respectu producibilium. Nunc autem, per te, agens naturale, quod habet in virtute sua activa effectum suum partialiter. scilicet inquantum ad formam, potest idem manens plura producibilia unius speciei producere: ergo similiter posset si haberet effectum suum totaliter in virtute sua activa, nulla scilicet materia praesupposita. Et illud patet manifeste, quia sicur agens unius speciei potest generare multa simul, ita et Deus creare, non ergo solum per hoc est possibilitas respectu plurium possibilium ab eodem productivo ad eadem producenda, quia producit, vel producere potest de pluribus principiis passivis, sed propter rationem ipsius potentiae activae, et propter communitatem sive pluralitatem termini producibilis. Oportet ergo, ad probandum unicum esse terminum productionis, vel etiam unicam esse productionem unius rationis, probare quod terminus productionis non potest competere pluribus * productionibus ejusdem rationis, sive productio fuerit de aliquo, sive de nullo, sive principium sit natura, sive non.
De quarta (y) ratione Filius est perfectus Deus, et tamen non habet divinitatem omni modo habendi eam,imo potest divinitas haberi, etsi non alia, tamen in alio supposito, et alio modo habendi eam: ergo ex hoc quod est perfectus Filius intensive,sicut est perfectus Deus, non sequitur quod non habeat omnem filiationem possibilem extensive, vel saltem non omni modo possibili. In filiatione autem, (z) cum non sit eadem communicabilis pluribus, non oportet distinguere inter alietatem filiationis et alium modum habendi) imo sicut divinitas potest esse perfecta in aliquo, et tamen alio modo haberi in alio, ita filiatio potest esse perfecta in aliquo, et tamen alia haberi in alio.