IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
et hoc est, quod sequitur :
" Quaerite "
Consilium ab expertis, et Scriptura, et scrutando in vobisipsis. Deuter. XXXII, 7 : Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi : majores tuos, ei dicent tibi. Jerem. VI, 16 : State super vias, et videte, ei interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea. Sic autem invento modo profectus pervenientes ad statum perfectionis, manu operis, et voce desiderii pulsamus ad mansionem aeternae beatitudinis, ut dicit :
" Pulsate, et aperietur vobis. "
Ad quod tria exiguntur, scilicet, quod immediate simus conjuncti januae, et quod manu pulsemus, et vocem clamoris emittamus. Primum fit per statum perfectionis, qui est possibilis homini secundum modum vivendi, in quo est, sicut dicitur, III Reg. XIX, 4 : Sufficit mihi, Domine, tolle animam meam : neque enim melior sum quam patres mei. Secundum fit per pulsationem magni meriti diu facti. Ter- tium fit intentione desiderii. Cantic. v, 2: Vox dilecti mei pulsantis.
Sunt autem tres gradus, quibus proficimus usque ad januam. Primus est in ordinatione passionum, et operum, et electionum sub medio virtutis : et hoc per virtutes morales, et intellectuales. Secundus est inordinatione omnium animalium motuum, et virium sub mensura mentis : et hoc fit per virtutes heroicas. Sed quia adhuc in his mens respicit inferiora, non est ibi status perfectionis. Tertius ergo est in ordinatione intellectuum et omnium delectationum et voluntatum nostrarum sub intellectibus et delectationibus divinis, altis, puris, et firmis : et tunc stamus ad ostium felicissimae mansionis. Matth. XVII, 4 : Bonum est nos hic esse : si vis, faciamus hic tria tabernacula, admirationis videlicet, delectationis, et quietis. Admirationis, in lumine veritatis : delectationis, in dulcedine bonitatis : quietis, in tota anima quietante (alias, quietantis) perventione ultimi et optimi finis, Ibi sedebit populus Dei in pulchritudine pacis, propter veritatem liberantem ab omni ignorantia et errore : in tabernaculis fiducie, propter bonitatem excludentem omne genus malitiae : et in requie opulenta , propter optimum quietis (alias, quietans) desiderium, excludens omne genus miseriae.
Alius modus continuationis secundum Chrysostomum est iste, quod in praehabitis ponit consequentia ad partem justitiae: quae est oratio, quae conditionem habuit hanc, quod si dimiserimus in nos peccantibus, quod etiam nobis dimittetur : et quales essemus in dimittendo, quod nec judicaremus, nec condemnaremus : talis esset nobis Pater caelestis in dimittendo debita nostra. Si ergo omnia haec observamus, libenter festucam non advertentes, ut Pater dimittat nobis trabem, dicit nobis Dominus : Si tales estis, exaudibilis est oratio omnis, quam facitis,
" Petite ergo, et dabitur vobis" "
Et secundum haec tria sunt : unum est finis, ad quem volumus pervenire : et hoc est bonum increatum : et duo sunt universaliter ducentia ad illud, quorum unum est bonum virtutis, et alterum, lumen veritatis : et secundum hoc petite quodcumque bonum virtutis. Joan. XVI, 23 : Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
" Quaerite "
Lumen veritatis. Baruch, III, 14 : Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus : ut scias simul ubi sit lon- giturnitas vitae et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax.
" Pulsate, "
Ante introitum ad increatum bonum aeternitatis in conjunctione spiritus, in charitate affectus. Ad Philip. iii, 12 : Sequor, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum. Act, xvii, 28 et seq, : Definiens statuta tempora, ei terminos habitationis eorum, scilicet hominum, quaerere Deum si forte attredent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus. Sumus enim bono gratiae, movemur veritatis lumine, sed vivimus conjunctione vitae aeternae. Sic etiam Christus dicit, Joan. XIV, 6 : Ego sum via, exemplo virtutis : et veritas, lumine veritatis : et vita, aeternitate (alias, aeternae) divinitatis.
Tertius modus continuationis secundum Chrysostomum, est ad immediatum praecedens. Dictum est, quod sancta non sunt danda canibus, et margaritae non sunt mittendae ante porcos. Et possent quaerere Apostoli dicentes : Dicis quod mittis nos sicut oves in medio luporum, ut capiamus lupos : et prohibes ne tua communicemus eis : qualiter ergo convertamus eos ? Respondit Christus :
" Petite, et dabitur vobis. "
Et secundum hoc sic distinguitur : " Petite " animarum vobis commissarum salutem, " ei dabitur vobis. " Jacob, v, 16 : Orate pro invicem ut salvemini. Petivit Stephanus, et datus est ei Paulus : petivit et Christus, et multi dati sunt ei. II Machab. iii, 33 : Oniae sacerdoti gratias age : nam propter eum Dominus tibi vitam donavit. Job, xlii, 8 : Job servus meus orabit pro vobis : faciem ejus suscipiam ut non vobis imputetur stultitia.
Ne autem crederent, quod sola oratione laborandum est : ideo addidit :
" Quaerite et invenietis : "
Eos ad salutem monendo, arguendo, obsecrando, increpando in omn patientia et doctrina, instando opportune, importune . Genes. XXXVII, 16 : Fratres meos quaero, indica mihi ubi pascant greges ? Luc. xv, 8 : Accendit lucernam, et everrii domum , et quaerit diligenter, donec inveniat.
" Pulsate, et aperietur vobis. "
Nec tantum sic quaerendum est, sed etiam manu sollicitudinis continuae pulsandum et excitandum ad profectum exemplo ejus, qui dicit, Apocal. iii, 20 : Ecce sto ante ostium , et pulso : si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, ei caenabo cum illo, et ipse mecum. Cantic. v, 2 : Aperi mihi, soror mea, unica mea, columba mea, immaculata mea : quia caput meum plenum est rore, ei cincinni mei guttis noctium. Quia etiam si contingat rore perfundi et infundi imbribus, a pulsatione non desistamus : quia tandem intrabimus improbitate in corda eorum : sic enim intraverunt Martyres tandem, quasi fatigato diabolo devicto.
Haec igitur dicta sunt secundum Chrysostomum,
Beatus autem Augustinus continuat at mediatum praecedens sic : Dixisti non esse dandum sanctum canibus, et margaritas non esse spargendas ante porcos. Hoc divitum est, habentium sancta et margaritas : nos autem conscii nostrae paupertatis et infirmitatis, unde accipiemus sancta, quae non debemus dare canibus? Et unde venient nobis margaritae, quas non mittamus ante porcos ?
Ad hoc per antipophoram respondet Dominus dicens : " Petite. " Et secundum hoc ista tria distinguuntur per similitudinem quamdam ad fidem, spem, et charitatem. Si enim aliquis debens proficisci et pervenire ad patriam, virtutem ambulandi in pedibus non habeat, et etiam viam per quam ambulet, nesciat, primum est ut petat a medico sanitatem pedum, qua data, sibi quaerat viam, qua inventa, et pervento ad patriam, pulset ad ostium, et intret in domum, et maneat. Haec ergo tria secundum quamdam Glossam Augustini ita distinguuntur, ut petatur fide : quia, Act. xy, 9 : Fide purificans corda eorum. Et sic fides operans per dilectionem dat vires. Quaeritur autem spe : quia sicut dicitur, ad Hebr. VI, 19 et 20 : Spes incedit usque ad interiora velaminis , ubi praecursor pro nobis introivit Jesus. Et sic anchora projecta in littus aeternitatis non permittit nos abduci per devia erroris, et voluptatis saeculi. Charitate autem pulsamus, et ingredimur : quia illa aperit januam regni. Isa. XXXI, 9 : Dixit Dominus, cujus ignis est in Sion, et caminus in Jerusalem.
Alia Glossa Augustini sic distinguit sub eodem modo continuationis, quod duo sunt necessaria ad vitam viae, vires ad agendum, et demonstratio rerum : et ad primum exigitur robur sanitatis : et hoc petitur, et datur in bono virtutis : secundum autem quaeritur, et invenitur in cognitione veritatis : et unum est se- cundum perfectionem activae, alterum autem est secundum perfectionem contemplativae, sed possessio non est nisi ex dono perseverantiae, et illa pulsat. Luc. XI, 8 : Si perseveraverit pulsans , dabit illi quotquot habet necessarios. Et tunc redit ad hoc, quod petitur perfectione actionis : quaeritur veritate contemplationis : pulsatur autem perseverantia consummationis. Licet enim in humanis demonstratio veritatis sit ante perfectionem actionis., tamen in divinis est e converso: quia, sicut dicit Gregorius : " Per ope-" rationem venitur ad contemplationem, " et per haec duo ad perseverantiam, " quae introducit ad aeternitatis possessio-" nem. "
Ad haec ergo redeunt expositiones Sanctorum pro maxima parte. Petitur autem corde, quaeritur ore, pulsatur manu : ut plena orantis notetur conversio ad Deum : vel quia in oratione tria sunt, ascensio intellectus in Deum, ut dicit Damascenus : ascensio affectus in Patrem, ut dicit Augustinus : et instantia lacrymis demonstrata : petitur affectu, quaeritur intellectu, et pulsatur lacrymis. Sic orabat Jacob , et Tobias . Unde Glossa super Tobiam : " Oratio Deum " lenit, lacryma cogit : haec ungit, illa " pungit. " Vel, quia sunt tres gradus maximae perfectionis in Ecclesia : petunt virgines, quaerunt Doctores, pulsant Martyres. Aut quia oratio est petitio decentium a Deo, petitur triplex bonum, temporale infirmitatis solatium, virtutis ad meriti profectum, et gloriae in praemium, Quaeritur etiam bonum triplex, viae, veritatis, et vitae : in via dirigit consilium, in. veritate Scripturarum studium, vitam largitur Spiritus sancti solatium, Pulsatur etiam ad triplex ostium, clementiae ad peccati remissionem, intelligentiae ad veritatis revelationem, familiaritatis divinae ad Spiritus Dei societatem. His et aliis plurimis modis variari possunt ista,
Sed hoc advertendum est, quod cuilibet trium adjungitur proprium respondens : petitioni enim adjungitur datio doni : " Petite, ei accipietis, " Donum enim est datio irreddibilis, ut dicit Philosophus, Ad Roman. XI, 35 : Quis prior dedit illi, et retribuetur ei ?
" Quaerite, et invenietis. " Quaesitioni autem adjungitur inventio, hoc est, intus ventio per experimentum : quia cum quaesitio fiat profectu virtutis, non potest esse, quod virtutis actus et bonum exeat, et fiat ab anima viva et perceptivam vim habente, quin experimento gustus spiritualis percipiat quid dulcedinis est in virtute. I Petr, II, 3 : Si tamen gustatis quoniam dulcis est Dominus. Psah xxxiii, 9 : Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus. Et sic per gustum intus venit, et in fractos spiritus perficit.
" Pulsate, et aperietur vobis. " Pulsationi autem adjungitur apertio ad introitum quasi ad mansionem quietis, quae status est quietissimus in optimo totum desiderium quietante. Et ostium illius est apertio praesentiae remoto repagulo similitudinis vestigii, vel imaginis. Et introitus est sine medio perceptio summae bonitatis. Psal. cxvii, 20 : Haec porta Domini, justi intrabunt in eam. Item, Psal. XXIII, 7 et 9 : Attollite portas, principes, vestras, ei elevamini, portae aeternales,
" Omnis enim qui petit, accipit : et qui quaerit, invenit : et pulsanti aperietur. "
Hic dat fiduciam impetrandi, et habet duas partes. Una est sumpta ex parte orantium : altera ex parte ejus, qui oratur, ibi, v. 9 : " Aut quis ex vobis homo, quem si filius petierit panem. "
Prima dat fiduciam ex parte orantium : quia omnis sive justus, sive injustus fuerit, sive dives, sive pauper, qui orat in praedictis conditionibus, exauditur. Et ideo non oportet causari, quia peccatores Deus non audit : et quia si dixerimus . (quoniam, peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est . ''Quia
" Omnis qui petit, accipit, "
Joel, ii, 32 : Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Nam, ut dicitur, ad Roman. x, 12 : Idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. I Joan. III, 21 et 22 : Fiduciam habemus ad Deum : et quidquid petierimus, accipiemus ab eo, Joan. XVI, 24 : Petite, ei accipietis.
Sed contra, Paulus, II ad Corinth.XII, 8 et 9 : Propter quod ier Dominum rogavi ut discederet a me : ei dixit mihi : Sufficit tibi gratia mea. Matth.xx, 22 : Nescitis quid petatis.
Responsio, Quidquid petitur pie, pro se, perseveranter, ad salutem., datur, sicut superius diximus. Unde, Joan. xv, 7 : Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quod pertinet ad pietatem : quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. Et, in eodem, XVI, 23 : Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Et dicit, petieritis, quod est futurum conjunctivi, descendens a praeterito, et significat perseverantiam ex praeterito in futurum per praesens. In nomine autem Jesu, est ad salutem petere : et hoc fiet vobis, quia hoc pro vobis est petere. Bonus enim aliquando malum sibi bene petit, sicut Paulus : et pessimus aliquando alicui bonum male petit, sicut qui petunt tentari. Jacob. IV, 3 : Petitis, ei non accipitis, eo quod male petatis,
" Et qui quaerit, invenit. "
Sapient. I, 1 et 2 : In simplicitate cordis quaerite illum: (quoniam inveniturab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum, Isa. lv, 6 : Quaerite Dominum, dum inveniri potest : invocate eum, dum prope est,
" Et pulsanti aperietur. "
Hic dicit in futuro, " aperietur, " cum petitioni et quaesitioni reddiderit .respon- dentia in praesenti : quia petitur gratia sanitatis et roboris, quae in praesenti exhibetur, ut reducamur (alias, deducamur). Psal xlii, 3 : Emitte lucem tuam ei veritatem tuam : ipsa me deduxerunt, ei adduxerunt in montem sanctum tuum, ei in tabernacula tua. Pulsatur autem ad reserationem praesentem veritatis ac mansionem beatitudinis : et haec in futuro plene fient, et non nisi raptim et imperfecte in hoc praesenti. Isa. xxii, 22 : Dabo clavem domus David super humerum ejus : et aperiet, ei non erit qui claudat : ei claudet, et non erit qui aperiat, Isa. XXVI, 2 : Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem.
Sic ergo habetur fiducia ex parte orantium..,
" Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei ? "
Hic ostenditur fiducia impetrandi, sumpta ex parte Dei qui oratur.
Et tangit duo : primo enim tangit affectus humani ad filium hominis quamdam similitudinem: et secundo, arguit effectus Patris caelestis ad filios adoptionis majorem esse benignitatem, ibi, v.11 : Si ergo vos, cum sitis mali, etc.
Affectus autem humani similitudinem ponit in petitionibus duabus, panis scilicet, et piscis, ibi, v 10 : " Aut si piscem petierit, "
In prima similitudine quinque notantur, quorum primum est, ejus a quo in humanis petitur natura : secundum, affe- ctus ejus a quo petitur : tertium, fiduciae ratio ejus qui petit : quartum est petitum : quintum autem, auditio ejus qui petitur,
Primum notatur in hoc, quod dicit :
" Quis ex vobis homo, "
Et tangit tria : universalitatem per infinitatem ejus, cum dicit, " Quis. " Bonam dispositionem, cum dicit, " Ex vobis, " quia barbari quidam aliquando filios suos devorant. Tertium, cum dicit, " Homo, " qui imperfectae est bonitatis et ex se ipso malus. Psal. xiii, 3 : Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, etc. Ad Roman. iii, 10 : Non est justus quisquam : tamen si aliquis est de Apostolis, et pietatem colentibus est. Eccle, vii, 29 : Virum de mille unum reperi, hoc est, pietatem naturae colentem. Illi enim omnes faciunt istud quod hic dicitur. Sicut enim dictum est, barbari quidam feritatem belluarum excedentes, devorant aliquando filios, et praecipue filias, quando plus una, vel duabus genuerunt, quod non facit aliquod animal: quia etiam si ea quae sunt suae speciei comedat, tamen natis parcit, quamdiu sunt parvi. Isa. LIX, 16 : Vidit Dominus quia non est vir: et aporiatus est. Genes, VI, 12 : Omnis quippe caro corruperat viam suam.
Haec ergo est causa, quod dicit, " Ex vobis homo, " Naturam tangens in hoc, quod dicit, " homo, " cultum autem pietatis in hoc, quod dicit, " ex vobis, " Qui enim nec nuptias custodiunt, nec filios utrum sui. sint, cognoscunt, faciunt illud Sapient, XIV, 23 et 24 : Filios suos sacrificantes, aut obscura sacrificia facientes, aut insaniae plenas vigilias habentes, neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt.
Deinde tangit eum, a quo petitur, dicens :
" Quem si petierit "
Patrem, qui. suum habet in filio per naturam, et ideo coniunctissimus est
ei : nec potest esse, quod natura cultu pietatis innata, affectu non sequatur substantiam quam habet in filio,
Et deinde tangit petentem, dicens :
" Filius suus, "
Per naturam, imaginem et disciplinam.
Et tangit petitum, cum dicit :
" Panem, "
Per quod intelligitur sustentatio necessitatis et perfectio roboris.
" Numquid lapidem poriget illi ?
Affectus est exauditionis in necessariis,
" Aut si piscem, petietit numquid serpentem porriget ei ? "
Similitudo est sumpta a secunda petitione, et exponenda est, sicut prior, nisi quod piscis significat dulcoramentum naturalis refectionis .
Attende autem, quod in ista similitudine Deus excedit natura hominem : quia non imperfecte, sed substantialiter (alias, supernaturaliter) est bonus, Matth.XIX, 17, et Marc. x, 18 : Nemo bonus, nisi unus Deus. Pietatis cultu excedit omnem hominis pietatem, Isa, xlix, 15 : Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. Filii autem sunt spiritum adoptionis ab ipso accipientes, Ad Roman. viii, 14 : Quicumque spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Panis autem qui cor hominis confirmat, ut dicit Glossa, est charitas, quae confortat. Cantic. viii, 6 : Fortis est ut mors dilectio. Et sicut omnis mensa quidquid deliciarum habet, Inops est sine pane, ita omnes virtutes sunt inopes sine charitate. I ad Corinth.xiii
2 : Si linguis hominum loquar, et Angelorum, charitatem, autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens, Piscis autem est fides, secundum Glossam, quia in aquis baptismi nascitur, et de invisibilibus profundis eruitur. Ad Hebr. XI, 1 : Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Et per has duas virtutes intelligitur media spes, quam Luc. XI, 12, significat in ovo, in quo nondum habetur pullus, sed exspectatur : sicut in spe beatitudo non habetur, sed exspectatur. Ad Roman. VIII, 24 et 25 : Nam quod videt quis, quid sperat ? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Lapis autem significat cordis obdurationem charitati contrariam, Job, xli, 15 : Cor ejus indurabitur tamquam lapis. Serpens autem significat perfidiam erroris contrariam, fidei, Genes.III, 13 : Serpens decepit me, II ad Corinth.XI, 3 : Timeo ne sicut serpens decepit Hevam astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate, quae est in Christo. Scorpio autem propter aculeum significat retro adspicere, quod est causa desperationis. Genes. XIX, 26, Uxor Lot adspexit retro, et conversa est in statuam salis. Secundum Chrysostomum, omnia ista sunt sicut hic : nisi quod dicit, quod panis significat virtutem quam confert robur Patris. Psal. glvii, 14 : Adipe frumenti satiat te. Piscis autem significat cognitionem Filii, quae accipitur in aquis Scripturae. Unde, Joan. XXI, 13, dedit discipulis panem et piscem.
Forte non incongrue secundum praeinductas expositiones dicetur, quod cum in virtute duo sint, difficile et bonum : et bonum illud est honestum, quod sicut dicit Tullius, sua vi nos trahit, et sua dignitate nos allicit : et de quo (alias, qua) dicit Ambrosius, quod fructus est, qui suos possessores delectat sancta et sincera delectatione (alias, dilectione) : quod virtus per hoc quod est circa difficile, significatur per panem :
quia sic pro certo confortat. Unde etiam virtus dicitur quasi vi tuens. Et hic est panis, quem Abraham Patriarcha, Genes. xviii, 5, proposuit dicens : Ponam buccellam panis, et confortate cor vestrum : quia buccella est captum in cella oris, et virtutis difficile commensuratur capacitati hominis. Bonum autem, sive dulce virtutis significatur per piscem : propter quod et Dominus numquam pavit turbas nisi pane et pisce : et ideo non facit mentionem de carne, quia inflammat ad libidinem, et piscis temperat ad sedationem libidinis, Et haec est causa, quod misit piscatores qui docerent, et non carnifices. Et ideo Religiosi patres exemplum a Christo accipientes concedunt in suis Ordinibus pisces, et prohibent carnes. Turba enim Christi non est pasta in deliciis nisi pane et pisce. Aliquando etiam esuriunt : secundum hoc lapis significat duritiam ad virtutem, Ezechiel, XI, 19 et 20 : Auferam cor lapideum de carne corum, ei dabo eis cor carneum : ut in praeceptis meis ambulent. Serpens autem illecebrosus et repens, delectationem significat contrariam dulcedini virtutis : et venenum delectationis serpens in natura. I ad Corinth.x, 9, Numero XXI, 5 et 6, qui ex delectatione gastrimargiae murmuraverunt, a serpentibus perierunt. Hoc igitur modo possunt non incongrue exponi praedicta.
" Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se 1
Secundum est istius partis, in quo arguit a minori secundum similitudinem inductam : et ideo duo facit. Primo repetit notam minoris, hoc est, ejus quod minus videtur, ex quo arguit : et secundo, inducit ex illo majus, sive hoc quod magis videtur cum nota majoritatis, ibi, " Quanto magis, etc. "
Dicit ergo :
" Si ergo vos, "
Homines, vel Apostoli, secundum Chrysostomum.
" Cum sitis mali, "
Ad malitiam inclinati. Genes. viii, 21 : Proni sunt sensus hominis ad malum. Vel, " mali, " in malo originali nati, Ad Ephes. ii, 3 : Eramus natura filii irae, Psal. L, 7 : Ecce enim in iniquitatibus conceptus, sum, etc. Malo fomitis subjecti, Ad Roman. VII, 18 : Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Et, ibidem, v, 21 : Invenio legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet. Vel, " mali, " hoc est, corruptibilitati, cui omnis creatura subjacet, inclinati, Job, IV, 18 et 19 : Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in Angelis suis reperit pravitatem : quanto magis hi qui habitant domos luteas, ei qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea? Vel, " mali. " secundum Chrysostomum, Deo comparati, Job, xxv, i et seq. : Num- quid justificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere? Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu ejus: quanto magis homo putredo, ei filius hominis vermis? Aut, " mali, " mali veniali, quae remittit fervorem boni. Isa. lxiv, 6 : Facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatae universae justitiae nostrae. Licet ergo, Genes. i, 31, viderit Deus cuncta quae fecerat, et fuerint valde bona, tamen istis modis etiam hi qui boni sunt in se, mali vocantur.
" Nostis, "
Per approbationem eorum, et beneplacitum filiorum, quibus datis. Proverb. III, 12 : Pater in filio complacet sibi,
" Bona, "
Temporalia. Isa. I, 19 ; Bona terrae comedetis. Genes. xlv, 18 : Dabo vobis omnia bona aegypti, ut comedatis medullam terrae,
" Data, "
Vobis, quae non vestra sunt. I Paralip. XXIX, 14 : Quae de manu tua accepimus dedimus tibi. I ad Corinth.IV, 7 : Quidhabes quod non accepisti ?
" Filiis vestris, "
Quos non fecistis, sed qui ex vobis facti sunt. Psal. XCIX, 2 : Ipse fecit nos, ei non ipsi nos. Jerem, xviii, 6 : Sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel. A patre enim carnali non habetur nisi luti inisti materia.
cc Quanto magis Pater vester, "
Per substantiam bonus. Psal, cxviii, 68 : Bonus es tu, ei in bonitate tua doce me justificationes tuas. Non attendens aliquid in filiis nisi bonum filiorum, Ad Hebr. XII ,10 : Ad id quod utile est, erudit nos Pater spirituum, in recipiendo sanctificationem ejus,." Qui est in caelis. "
Non sustinens mutationes effectuum, sicut terrena. Numer. xxiii, 19 : Non est Deus ut filius hominis, ut mutetur. Isa, lv, 9 : Sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris,
" Dabit"
Liberaliter, faciliter, et abundanter. Cantic. v, 14 : Alanus illius tornatiles, aureae, plenae hyacinthis : in manibus est abundantiae potestas, In hoc quod torna- tiles sunt dandi facilitas : in hoc quod aureae, doni utilitas : in hoc quod plenae hyacinthis qui sunt sereno coe lo similes, doni pretiositas : in hoc autem quod plenae, abundantiae copiositas,
" Bona. "
Omnia. Exod. XXXIII, 19 : Ego ostendam omne bonum tibi. Luc.XI, 13, dicitur : Dabit spiritum bonum : quia utraque dat et spiritum bonorum distributorem, et bona spiritus ipsius.
" Petentibus se, "
Filiis quos ipse fecit. Isa. lx, 21 et 22 : Germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum. Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam.
" Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Haec est enim Lex, et Prophetae.
Hic incipit pars illa, quae est de effectu communicationis ad proximum. : et circa hoc dicit duo. Primo enim ponit effectum communicationis : secundo autem (alias, ostendit) in hoc esse perfectionem legis, ibi, " Haec est enim Leae. "
Adhuc, in priori duo dicit : primo enim dat formam mandati : et secundo, mandatum communicationis proximi.
Continuatio autem est ad praecedens. Quoniam dixit petendum, etc. : sed si vultis omnia illa fieri, " omnia ergo quaecumque, etc. " Vel, quia multa dixit de legis impletione et intentionis simplicitate : sed si omnia haec ad summum vultis implere, " ergo omnia quaecumque vultis, ''etc. "
In forma autem hujus mandati continentur quinque : quorum primum est acceptionis eorum quae nobis volumus fieri, universalitas : secundam est forma, quae est voluntatis acceptantis qualitas :
tertium eorum quae nobis fieri volumus, in opere efficacitas : quartum, eorumdem apud nos.utilitas I et ultimum est eorum a quibus haec fieri volumus, rationabilitas : et de his dicemus per ordinem.
Universalitas autem est hic duplex : quia dicit :
" Omnia quaecumque, "
Et prima distributio distribuit pro generibus singulorum, in quibus communicant homines secundum legitimos actus : secunda autem distribuit pro singulis generum sub generibus illis acceptis. Et est sensus : Omnia communicabilia secundum genera, et quaecumque sunt sub generibus illis accepta.
Attende autem quod ad communitatem vitae civilis inter homines non pertinent, nisi quae sunt secundum legitimos actus : similiter ad communicationem vitae, quae est civium Ecclesiae, non pertinent, nisi quae sunt legitima secundum ordinem legis divinae et statuta sanctorum Patrum. Sic enim dicitur, ad Ephes. ii, 19 : Non estis hospites, et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei.
Secundo, tangit formam et qualitatem ejus, quod (alias, quia) haec, in quibus nobis communicant homines, acceptat, cum dicit :
" Voltis, "
Et dicit Glossa, quod voluntas hic tantum de bonis accipitur : unde Angustinus : " Voluntas namque non est nisi in " bonis : nam in malis, flagitiosisque fa" ctis non voluntas, sed cupiditas dicitur " proprie: " et hoc est, quod supra diximus secundum Damascenum et Aristotelem (alias, Augustinum), " voluntatem " omnem in ratione esse : " de hoc autem in philosophicis in libro nostro de Anima, plene est determinatum . Hoc igitur modo acceptans id in quo communicat nobis proximus, est formatum secundum rationis qualitatem, in qua sunt juris rationes et ordines, et charitatis communicationes.
Tertium (quod est operis efficacitas) notatur in hoc, quod dicitur :
cc Ut faciant. "
Non enim satis est velle, si adsit facultas, sed oportet quod reducatur ad opus, II ad Corinth.viii, 11 : Quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit ei perficiendi ex eo quod habetis.
Utilitas autem tangitur, cum dicitur :
" Vobis, "
Hoc enim nobis fit, quod utiliter nobis fit : sed quod nocet, non nobis, sed contra nos fit.
Per hoc autem, quod ultimo tangit.:
" Homines, "
Quorum est. ratione gubernari, vult intelligere tantum hoc quod fit rationabiliter.
Et per istam lecturam omnes objectiones sunt exclusae : quia secundum hoc non volumus nobis fieri concubitum, vel adulterium, vel injuste, vel irrationabiliter fieri aliquid.
Et ideo secundum hanc formam, qua volumus nobis communicare proximum, ponit praeceptum communicandi proximo dicens :
" Et vos facite illis."
Natura enim ordinata (alias, ordinabiliter) praeponit se : et hoc modo perficit eam charitas, III Reg, XVII, 13 : Mihi primum fac de ipsa farinula : tibi autem et filio tuo facies postea. Cum enim omnis virtus sit in medio quod quoad nos determinatur, oportet quod prima ratio modlficaiidi omne opus virtutis accipiatur ex nobis. Et ideo etiam Dominus primo in mandato isto formam jubet accipi ex nobis. Hoc autem idem est quod dicitur, Levit, XIX, 18, et Matth.XXII, 39 : Diliges proximum tuum sicut teipsum. Negativa autem pars hujus mandati continetur, Tob. IV, 16 : Quod ab alio oderis tibi fieri, vide ne tu aliquando alteri facias. Et tunc sunt ista duo completa justitia, cujus perfectam declinationem a malo dicit Tobias : perfectam autem inclinationem ad bonum dicit hic Dominus.
Attende autem, quod quidam dicunt in his duobus jus naturale contineri : quod nullo modo est verum. Quia illud quod hic dicitur utiliter de omnibus, praeponitur illis in quibus sibi mutuo communicant homines secundum formam unius charitatis et juris : et hoc est tam naturale quam positivum, quam emergens : etiam de hoc nihil a legislatore est constitutum. " Jus autem natu-" rale, ut dicit Tullius, quod non opinio " genuit, sed innata quaedam vis inse-" ruit. " Sicut enim Intellectus speculativus apud se habet communes animi conceptiones, quas non. discit a magistro, sed mediantibus illis accipit scientiam per doctrinam : ita etiam intellectus activus apud se habet universalia morum, quae sunt communes animi conceptiones, quas quisque probat auditas, per quas accipit scientiam et electionem moralium et prudentiam. Sicut non esse maechandum, non esse furandum, et hujusmodi. Unde Boetius in libro de Consolatione Philosophiae dicit, quod " Intellectus naturalis " summa retinet, et singula perdit : " et dicit, quod " verba juris scripta sunt in " naturali judicatorio, " et illa sunt jus naturale proprie loquendo.
Posito igitur hujusmodi praecepto communicationis, adjungit utilitatem ejus, cum dicit.:
" Haec est enim Lex, et Prophetae. "
Attende autem, quod non dicit : tota lex : quia non dixerat nisi quaecumque vultis ut faciant vobis homines : et non dixit simpliciter, quaecumque vultis vobis fieri. Et ex quo in modo loquendi non tetigit nisi communicationem et dilectionem proximi, non dicit tota lex : quia pars legis est de dilectione Dei, Matth.XXII, 40 : In his duobus mandatis universa Lex pendet, et Prophetae. Possemus tamen dicere, quod hic non loquitur nisi de communicatione proximi, cui communicamus in operibus : quod non facimus cum Deo, quia illi communicamus affectu et spiritu. In dilectione autem proximi, quando propter Deum proximum diligimus, includitur dilectio Dei : et sic cum dicit, " Haec est Leae, " intelligitur tota lex. Ad Roman. xiii, 9 et 10 : Non adulterabis: Non occides : Non furaberis : Non falsum testimonium dices : Non concupisces : et si quid est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur : Diliges proximum tuum sicut teipsum. Dilectio proximi malum non operatur, Plenitudo ergo legis est dilectio.
Sed quaeritur quare addit Prophetas ? Responsio. Per Prophetas notat omnes scripturas additas legi : quia in illis sunt promissiones, quae etiam implentur merito communicationis justitiae, et merito communicationis charitatis.
Hoc est ergo quod dicit de communicatione, quae pertinet ad proximum, in qua est operis perfectio.
" Intrate per angustam portam. "
Hic ultimo inducit profectum virtutis quoad seipsum. Quia enim aliquis diceret : omnia gravia sunt quae imperas : ideo dicit, quod hoc verum est, quia per angustam portam oportet ingredi ad vitam,
Tangit autem duo : primo ponit ad- monitionem, et secundo inducit suae admonitionis rationem, ibi, " Quia lata, etc. "
In admonitione tria sunt notanda, sci-. licet, quae sit porta, qualiter angusta, et qualis introitus,
" Intrate per portam. "
Porta autem est hic introitus ad vitam, sicut inferius dicetur : et multiplicatur porta, scilicet introitus ad vitam. Est autem introitus ad vitam redemptionis Ecclesiae : et est introitus ad vitam gratiae : et est introitus ad vitam gloriae.
Et primus quidem introitus duplex est : unus est per Christum redimentem, et alter est per sacramenta, per quae gratiam redemptionis accipimus. Primo modo dicitur, secundum quamdam Glossam, Christus porta. Joan. x, 9 : Ego sum ostium,. Per me si quis introierit, salvabitur. Secundo modo, vulnus lateris ex quo fluxerunt sacramenta, aqua expiationis et sanguis redemptionis, dicitur porta. Unde Glossa dicit: " Quid " augustius illo foramine quod lancea " militis fecit in latere Christi, per quod " tamen fere totus intravit mundus ? " Psal, cxvii, 20 : Haec porta Domini, justi intrabunt per eam.
Ad vitam autem gratiae non intratur nisi per portam virtutis, de qua dicitur in Psalmo cxvii, 19 : Aperite mihi portas justitiae. Genes. XXVII, 17 : Non est hic aliud nisi domus Dei, et porta caeli, Isa. xxviii, 8 : Erit Dominus fortitudo revertentibus de bello ad portam. Introitus autem iste in vitam gratiae specialiter est per charitatem : et ideo charitas dicitur porta. Haec est enim porta orientalis, per quam oriens ex alto princeps Jesus ad nos ingressus est, et per quam etiam egressus est in caelum : et clausa omnibus non pertinentibus ad membra corporis ejus : nec umquam alicui nisi sibi in integritate membrorum suorum aperietur, Ezechiel, xliv, 2 et 3 : Porta orientalis clausa erit: non aperietur, et vir non transibit per eam : quia Dominus Deus Israel ingressus est per eam, eritque clausa Principi, Haec dicitur arcta. Angustum enim est inimicos diligere, nullum judicare, ad unum contendere, nil nisi Christum amare, et hujusmodi.
Introitus autem ad gloriam est per portam perseverantiae, quae datur in fine omnium bonorum ad viam pertinentium : et inchoatur a principio eorum, in proposito permanendi cum Christo. Et haec est porta, de qua dicitur in Psalmo cxxvi, 5 : Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis : non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.
Omnes istae portae angustae sunt valde, ita quod foramini acus comparantur. Sed Littera specialiter videtur intelligi de porta virtutis, et antonomastice de porta charitatis, et per effectum intrandi, de porta perseverantiae. Unde forte melius dicitur, quod porta est virtus : apertura, charitas : introductio, perseverantia. Proverb, XXXI, 23 : Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae.
" Angustam. "
Haec porta dicitur angusta tribus de causis secundum Chrysostomum : una est propter praecisionem eorum quae adhaerent intranti, cum quibus intrare non potest : altera, propter paucitatem euntium eorum qui cohaerent intranti: tertia, propter difficultatem transeundi per eam. Ea enim, quae cohaerent homini, sunt in quibus et natus et enutritus est contemporanea naturae existentia : quae sunt, gaudere in praesentia delectabilium corporis, et tristari in absentia eorumdem : tristari in praesentia tristabilium corporis, et gaudere in eorumdem absentia. Delectabilia autem corporis sunt ad luxum pertinentia concupiscentiae in gustu et venereis : et ad concupiscentiam oculorum in. his quae avare congregantur, et avarius retinentur : et in his quae pertinent ad pompam saeculi, superbiam vitae, dignitatum ambitionem, et honorem primatuum, et vani applausus, et laudes, in quibus gaudet humanae vitae concupiscentia, et tristatur in absentia eorumdem. Tristatur etiam in praesentia jejuniorum, orationum, humilitatis in veste, dimissione sociorum, asperitate vestitus, et hujusmodi, et in eorumdem absentia gaudet et exsultat. Quia, sicut dicitur, Sapient. II, 7, nihil aliud quaerit talis populus nisi vino pretioso et unguentis implere se, in omnibus locis signa luxuriae relinquere : et hanc esse sortem suam, quod in bonis patentibus gaudeat : et non neget vitae, quin omnibus deliciis perfruatur, Virtus autem hoc habet, quod in praesentia talium delectabilium tristatur, in absentia gaudet : in potentia parcimoniae gaudet, et in absentia tristatur. Et ideo est arcta, et angusta dicitur esse : ex una enim, et sola, et ex tota causa constituitur, sicut supra docuimus, Vitium autem fit omnifariam. Sic ergo oportet praecidi ab homine latitudinem et luxum vitiorum. Jerem, IV, 4 i Circumcidimini Domino, et auferte praeputia cordium vestrorum, viri Juda, Genes. XVII, 10 et 11 : Circumcidetur ex vobis omne masculinum : et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me ei vos, Ad Roman. II, 29 : Circumcisio cordis in spiritu, non littera : cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. Paucitas etiam comitantium (alias, commeantium) in via et per portam, ostendit quod angusta est : quia in via concupiscentiae homo vadit cum uxoribus, filiis, cognatis, affinibus, et amicis, sicut dicitur, Job, XXI. 1 1 et seq. : Infantes eorum exsultant lusibus, Tenent tympanum et''
citharam, ei gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt: sed in via descendunt virtutis. Si quinque sunt in domo, duo in tres, et tres in duos dividentur : si duo sunt in lecto, aut in agro, aut in mola, unus proficiscitur, et alter remanet . Deuter. XXXIII, 9 : Qui dixit patri suo et matri suae : Nescio vos : et fratribus suis : Ignoro vos : et nescierunt filios suos. Bi custodierunt pactum tuum, ei eloquium tuum servaverunt. Et, Marc. X, 29 et 30, praecipitur ut patrem et matrem, et caeteros amicos relinquamus, si volumus esse digni, ut sequamur Christum per portam angustam. Matth. XX, 18 : Multi sunt vocati, pauci vero electi,
Secunda causa est : quia pauci etiam incipientes proficiunt : et multi, qui profecerunt, deficiunt, et revertuntur. Hoc optime significat David, Psal. lxxii, 2 et 3, ubi dicit : Mei autem pene moli sunt pedes : pene effusi sunt gressus mei : quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Quis enim considerans tantum commodum peccatorum, non zelat vitam eorum ? videns quod in omnibus pacem habent, et plantati proficiunt, et Sancti impugnantur, vix est cujus pedes non moveantur, et offendantur gressus : nisi quod unum est adjutorium, quod dicit David, Psal. lxxii, 24 : Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. Joan, VI, 67 : Multi discipulorum ejus abierunt retro : et jam non cumi illo ambulabant, II ad Timoth. I, 15 : Scis hoc, quod, aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt, II ad Timoth, IV, 9 : Demas me reliquit,diligens hoc saeculum.
His ergo de causis dicitur angusta, et sic habitum est de porta et de angustiis ejus.
Introitus autem est per inceptionem, profectum, et perfectionem : inceptio est per conversionem, profectus per virtutum et meritorum accumulationem, et perfectio per cursus et status consummationem. Inceptio est augustissima, progressus latior, laetissima (alias, latissima) et Iucundissima perfectio. Psal. xvii, 20 : Eduxit me in latitudinem : salvum me fecit, quoniam voluit me. Eduxit me de angusto conversionis in latitudinem profectus virtutis, et in perfectione salvum fecit. Proverb. IV, 18 : Justorum semita quasi lux splendens, procedit ei crescit usque ad perfectam diem.
Sic ergo expeditum sit de admonitio-
" Quia lata porta, et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. "
Hic admonitionis inductae subjungit rationem : " Quia lata est porta, "
Et dicuntur duo : quorum primum est, quod inducit oppositum, ut magis propositum manifestetur : quia oppositorum eadem est disciplina. Secundum est, quod inducit (alias, includit) propositum ex opposito, ibi, " Quam angusta porta, etc.
De opposito autem quatuor dicit, latam videlicet esse portam, spatiosam viam quae ducit ad portam, finem viae et introitum portae ducere ad perditionem, et multitudinem intrantium. Et haec patent in littera.
" Quia lata porta, et spatiosa via est. "
Porta autem ista dicitur introitus ad perditionem : et iste est hians et patulus ingressus mortis. Et iste est duplex : unus est ingressus mortis culpae, et iste est vitium capitale : et alter est ingressus mortis, et iste est mors naturae. Et diabolus est ostiarius in. primo ostio, et carceris custos : in secundo, utraque istarum portarum est lata : quia licet mors naturae sit arcta, tamen adminicula mundi in mollitie strati, et multitudine fovendum, et aliis dilatant eam, quod levius fertur, sicut patet, Luc. xvl, 19 et seq., in divite purpurato et Lazaro. De prima porta dicitur, Infra, XVI, 18 : Portae inferi non praevalebunt adversus eam. De secunda dicitur, Job, xxxviii, 17 : Numquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti ? De utrisque portis dicitur in Psalmo CVI, 16 et 17 : Contrivit portas aereas, ei vectes ferreos confregit. Suscepit eos de via iniquitatis eorum.
Spatiosa autem dicitur via, voluptas, quae licentiosa est ad omnia quaecumque vult. Eccle. II, 10 : Omnia quae desideraverunt oculi mei, non negavi eis : nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quae praeparaveram.
" Quae ducit ad perditionem. "
Prima quidem porta ad perditionem vitae gratiae, et boni naturae : secunda autem ad perditionem gehennae. De prima dicitur, Luc. xv, 32 : Frater tuus hic mortuus erat, ei revixit: perierat et inventus est. Mortuus privatione vitae gratiae, et perditus in bonis naturae. Osee, XIV, 1 : Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum I in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et faetae ejus discindantur ! Pereat, inquit, in bono naturae et gratiae : quia per peccatum amaricavit Deum, qui natura dulcis est : in gladio duro ancipiti pereat morte gehennae. Qui gladius procedit ab ore Dei et hoc est sententia condemnationis aeternae. Parvuli ejus sunt inchoationes peccatorum, foetae conceptiones malorum propositorum.
De hac porta dicit :
" Et multi sunt qui intrant per eam. "
Non enim haec quaeritur, quia spatiose patet omnibus : et licet a principio lascivae juventutis lata sit omnibus, et spatiosam se exhibeat, tamen paulatim stringitur per senectutis gravedines, donec tandem ad punctum colligitur foveae aeternae. Isa.XXIV, 17 : Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terrae. Formido poenalitatis, fovea carceris, et laqueus aeternae condemnationis.
" Quam angusta porta, et arcta via est, quae ducit ad viam ! et pauci sunt qui inveniunt eam. "
Hic incipit secunda pars hujus rationis : in qua ex positionibus (alias, ex oppositi dispositionibus) ostendit propositum.
Et dicit quatuor: angustiam portae, arctitudinem viae, et finem vitae, et frequentantium paucitatem. Et de angustia portae jam dictum est supra. Eccli, I, 5 : Ingressus sapientiae mandata aeterna, Arcta autem via est profectus per ardua opera. Baruch, IV, 26 : Delicati mei ambulaverunt per vias asperas. Tamen haec via dilatatur paulatim, ut supra dictum est.
" Quae ducit ad vitam. "
Ecce finis, et ideo dicitur, Eccli. li, 35 : Modicum laboravi, et inveni mihi multam, requiem. Quia sicut dicitur, Genes. XIX, 20: Videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine. Et ideo in apocrypho Esdrae dicitur, quod est civitas posita in sublimi, plena omnium bonorum, cujus introitus est angustus, a dextris ignis., et a sinistris aqua : scilicet ignis concupiscentias et tribulationis, et aqua voluptatis et persecutionis Sanctorum. Act. XIV , 21 : Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Psal. lxv, 12 : Transivimus per ignem et aquam : et eduxisti nos in refrigerium,''
" Et pauci sunt qui inveniunt eam,"
Quia stricta latet, unica, et multis deviis circumposita. Et pauci sunt, qui quaerunt : pauciores, qui inveniunt : paucissimi, qui inventam perficiant: quia multi, sicut supra diximus, revertuntur retrorsum. Hoc autem, ut Timaeus (alias, Tullius) narrat, optime ostendit Pythagoras. Invenit enim ad vitam hominis instruendam litteram, quae usque hodie vocatur littera pythagorica : et haec est illa quam nos vocamus upsilon (r), quae incipit ab imo per strictum lineae, et ascendit per illam, et postea bifurcata induos ramos, quorum unus directe ascendit, et alter ad inferiora reflexus incurvatur sic (r): volens, quod infantia et nativitas in omnibus stricta est, quae ascendens per aetatis incrementa usque ad ultimam aetatem, ramum rectum rationis mittit per gradus virtutis ad summum felicitatis : et alterum ramum concupiscentiae recurvans per gradus vitiorum ad ima brutalitatis, et infidelitatis. Paucos autem esse dixit, qui difficiles altitudines velint scandere : plurimo. autem per prona ad ima concupiscentiarum eligunt reflecti. Et de ascensu quidem est in Psalmo lxxxiii, 8: Ibunt de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion, De descensu autem et reflexu, Isa. li, 23: Dixerunt animae tuae : Incurvare, ut transeamus: et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus, supple, daemonibus.
" Attendite a falsis Prophetis. "
Hic incipit pars illa, quae est de impediente. Et non tantum retrahit, sed potius pervertit per falsam speciem pietatis.
Et dividitur in partes tres secundum. ea quae exiguntur ad speciem pietatis : quorum unum est species pietatis usurpata : alterum, falsi nominis scientia praesumpta, quam tangit, ibi, v. 21 : " Non omnis qui. " Tertium est alta potestas ad jactantiam sanctitatis ostensa : et hanc tangit, ibi, v. 22: " Multi dicent mihi in illa die. "
Prima autem harum dividitur ulterius in tres : in quarum prima ponit inhibitionem cum declaratione ejusdem : in secunda, ponit declarationis probationem, quadam inducta de vegetabilibus similitudine, ibi, in medio v. 16: " Numquid colligunt ? " In tertia autem per omnia probat intentam conclusionem, ibi, v. 20 : " Igitur ex fructibus eorum. "
Adhuc in prima harum duo continentur, scilicet inhibitio, et declaratio.
Inhibitio est, quod dicit:
" Attendite a falsis Prophetis. "
Est autem continuatio ad praecedens, quod quidem nemo judicandus est, et justitia nostra coram hominibus facienda non est, et quod per angustam portam intrandum est.
Sed in omnibus his, quia species pietatis et exhibenda et attendenda est, et haec est causa deceptionis etiam haereticis : ideo ne decipiamur, dicit: " Attendite. "
Et per hoc notat duo : quia vix cavetur, et quia multum nocet decipi.
Vix cavetur, quia bonis valde sunt similes, Ii ad Corinth.XI, 13 et seq. : Cujusmodi Pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in Apostolos Christi, Et non mirum : ipse enim Sata-nas transfigurat se in Angelum lucis. Non est ergo magnum, si ministri ejus trans figurentur velut ministri justitiae,
Quod autem multum noceat, II ad Timoth. ii, 16 et 17: Multum proficiunt ad impietatem : ei sermo eorum ut cancer serpit.
Et quia sic vix deprehenduntur, et multum nocent, " Attendite. "
A quibus autem attendant, subdit :
" A falsis Prophetis. "
Sed videtur, quod cum, Matth.XI, 13 : dicatur, quod Prophetae et lex usque ad Joannem, quod non oportuit post tempora Joannis a talibus attendere : et haec est objectio Chrysostomi. Et solvit, quod Prophetia omnis fuit de Christo, et sacramentis ejus : quia Prophetia proprie est divina inspiratio sub immobili veritate, tales rerum eventus denuntians, qui sunt de Redemptore et sacramentis ejus : et hoc modo Prophetia finita fuit ad Joannem, qui digito Salvatorem demonstravit : et tunc inceperunt Apostoli in labores Prophetarum intrare, et regnum caelorum vim pati, et violenti rapuerunt potens regnum, quod annuntiabatur per Christum.
Sed si Prophetia dicitur quaecumque enuntiatio futurorum, tunc fuerunt et sunt Prophetae post Joannem, sicut Agabus et filiae Philippi Evangelistae, qui futuram famem et vincula Pauli praenuntiabant . Sed hic, ut dicit Chrysostomus, " Prophetae dicuntur Doctores " Ecclesiae, qui divina docere non pos-" sunt, nisi spiritu divino intelligantur, " quem habuerunt Prophetae. " I ad Corinth.XIV, 29 et 31 : Prophetae duo, aut tres dicant, et caeteri dijudicent... Potestis enim omnes per singulos prophetare, ut omnes discant, et omnes exhortentur. Et, ibidem ante, v . 1 : aemulamini spiritualia, magis autem ut prophetetis. Et, ibidem, v , 4 : Qui pro- phetat, Ecclesiam Dei aedificat. ''Veri igitur Doctores, veri sunt Prophetae : falsi autem Doctores sub specie pietatis latentes, falsi sunt Prophetae. Jerem. VI,
13: A Propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. Sophon. III, 4: Prophetae ejus vesani, viri infideles.
Est autem attendendum quod non dicit, Attendite ab his qui videntur falsi Prophetae, vel a fallacibus hominibus qui Prophetae videntur, et non sunt: quia bene possunt vere prophetare, et etiam veri Prophetae esse, et tamen falsi sunt per alium modum. Dupliciter enim dicitur falsus Propheta, a falsitate doctrinae scilicet, et ab intentione fallendi, vel seducendi, quamvis vera doceat.
A falsitate doctrinae, III Reg. XXII, 11, fuit Propheta falsus Sedecias, qui sibi fecit cornua, et enuntiavit quod Achab iret in Ramoth Galaad, et ventilaturus esset Syros : et sicut ibidem dicitur, vv. 22 et 23, spiritus mendax erat in ore ejus, et aliorum Prophetarum complieum suorum : et decepit Achab, ut iret ubi occidendus fuit.
Ab intentione autem fallendi, quamvis vera dicerent, falsi Prophetae fuerunt Balaam et Caiphas. Balaam, Numer. xxiii et XXIV, qui vera et bona dixit : sed pergens ad populum suum dedit consilium, quid facturus esset Balac populo, ut deciperetur per idolum Phogor, hoc est, idolum tentiginis. Et Caiphas, Joan. XI, 49 et 50, vera dixit: sed tamen malitiam intendit, delere scilicet nomen Christi: et sic est in multis aliis.
Utroque autem modo simul et divisim dicuntur hic falsi Prophetae. Jerem. XIII, 14 : In prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii. Adulterii similitudo, quando veritatem quam docent, adulterantur per seductionis intentionem : iter autem mendacii, quando mendacia, vel falsa proponunt. Jerem. XIV, 14 : Falso prophetae vaticinantur in nomine meo : non misi eos, et non praecepi eis, neque locutus sum ad eos. Deuter. xiii, 1 et seq. :
Si surrexerit in medio tui Prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et praedixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus, ei sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis: non audies verba prophetae illius aut somniatoris, quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non. Et, ibidem, infra, v. 5 : Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur, quia locutus est ut averteret vos a Domino Deo vestro. Isti ergo sunt falsi Prophetae. Hos autem describit dicens :
" Qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. "
Et dicit tria : speciem pietatis, qua decipiunt: ferocitatem lupinam, qua nocent : et signum, per quod cognoscuntur.
De primo horam dicit duo: simulationem charitatis etiam ultronea ingestione, cum dicit: " Qui veniunt ad vos. " Non enim exspectant donec ab eis requiratur, sed ingerunt se hominibus, sicut dicitur de Domino, supra, IV, 23, quod circuibat Jesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni.
Secundum est exhibitio exterior ovinae simplicitatis et innocentiae, cum dicit: " In vestimentis ovium. " II ad Timoth. IIII, 5 : Habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Propter blandimentum autem vestis, Apocal. IX, 10, significantur per scorpiones, quarum potestas nocendi fuit in cauda, et blandiebantur facies earum exterius.
Attendendum autem, quod ovis, manente substantia ejus, mutuat lanam, sine differentia eorum quibus mutuat, et sine differentia colorum : omnes enim induuntur lanis ovium, et in omnes colores variantur: et in hac proprietate et boni vere, et apparentes ficte, et mali
Prophetae aperte lanis ovium utuntur, et abutuntur. Verus enim est Propheta sive Doctor, qui et vitae bonitate, et doctrinae veritate, et potestatis perfectione, vervex gregis est, Domini locum tenens, et vitam et doctrinam agni immaculati : sed. fictus est, qui specie vitae intentionem falsae ingerit doctrinae, et potestatem usurpat: aperte malus est, qui aliquando non habet nisi locum in potestate, et vita malus est, et doctrina nullus. Aliquando autem doctrinam habet, et potestatem, et vita est perversus. Ficti gregem decipiunt, ut aberrare faciant : mali cornibus impingunt potentiae suae, et devorant: quia licet cornua habeant, ut agnus, tamen efferati sunt, ut lupi. Daniel. viii, 4 : Vidi arietem cornibus ventilantem contra Occidentem, et contra Aquilonem, et contra Meridiem, et omnes bestiae non poterant resistere ei, neque liberari de manu ejus,
" Intrinsecos autem sunt lupi rapaces. "
Intrinsecos autem dentes habent lupinos per corrumpentem rationem in errore, et corrumpentem intentionem in malo fine, et corrumpentem voluntatem in nocumento quod faciunt. Lupus enim non solum habet dentes mordaces, sed etiam venenatos. Joan. x, 12: Lupus rapit, et dispergit oves. Isti enim ab ovilibus Ecclesiae dispergunt, et (lentibus venenatis diripiunt. Act. xx, 29: Scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi. Ezechiel. XXII,27 : Principes ejus in medio illitis quasi lupi rapientes praedam. Habacuc, i, 8 : Leviores pardis equi ejus, et velociores lupis vespertinis. Vespertini autem lupi magis rapaces sunt, quia per .diem latentes magis esuriunt. Ista est ergo vera existentia rerum.
" A fructibus eorum cognoscetis eos."
Hic dicit signum per quod cognoscuntur.
Et quaeritur, qui sunt fructus ? Quia si fructus dicantur opera, per praedicta constat quod illa ovina : et sic per illa non possent cognosci. Si autem, ut dicit Augustinus, fructus dicantur filii et proselyti eorum, eo quod illi permanent cum ipsis sicut fructus cum opera transeant : adhuc non videtur conveniens, quia filii eorum sunt sicut ipsi, et ita sunt latentes, et non cognoscibiles.
Responsio. Videtur mihi, quod fructus eorum dicuntur ea in quibus quaerunt refici, sicut in finibus suarum intentionum : quia si illos fines sub ordine Ecclesiae collocant, non sunt lupi, sed veri Prophetae : si autem in mundanis collocant, hypocritae fuisse cognoscuntur: et si procurant scissuram eorum ab ordine Ecclesiastico, tunc haeretici esse cognoscuntur, et usque ad illos fructus non cognoscuntur. Omnis enim passer et omnis turtur invenit sibi domum et nidum ubi reponat pullos suos, altaria Domini virtutum, qui est Rex et Dominus : unde quando nolunt subdi ordini Ecclesiastico, statim dignoscuntur. Et hoc est quod dicit Augustinus, quod in filiis, hoc est, in obedientia filiorum cognoscuntur.
Et ista etiam intenta per opera eorum, sicut dicit alia Glossa. Sapient. IV, 5: Fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti. Sicut enim zizania non cognoscitur a tritico, quam diu similem cum tritico habet virorem in herba, sed. statim cum seminat (alias, format) folliculos ad fructum, cognosci incipit quia non sunt similes aristis tritici: ita est de haereticis et falsis Prophetis, sive Doctoribus, quamdiu praetendunt vivorem virtutis, cognosci non possunt: sed quando folli- culos faciunt ad fructicandum vel in temporalibus, vel conciliabulis in aristis
Ecclesiae non collocatis, tunc sunt vitandi. Eccli. XI, 30 : In filiis suis agnoscitur vir. Sapient. IV, 6 : Ex iniquis somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua. Si autem quis etiam velit advertere modum operum suorum in circumstantiis operum, ut frequenter percipitur lupinum cor eorum. Proverb. XXII, 19 : Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.
" Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus. "
Hic per similitudines inductive manifestat propositum, et dicit duo. Primo enim inducit in particularibus duobus : secundo, inducit generaliter in omnibus arboribus, ibi, v. 17: " Sic omnis arbor bona. "
Duo autem inducit particularia maiarum arborum, quae ex peccato nasci dicuntur : primum est de spinis, secundum est de tribulis : similiter inducit duplicem fructum dictis arboribus denegatum.
Oportet autem scire, quod magna spina dicitur hic spina, et haec est, cujus succus niger est, cortex nigra : spina crescens de centro ligni, longa, nigra, et acuti anguli, fructus acris, propter quod etiam acacio propter acumen vocatur, de qua dicit Chrysostomus, quod " non est ba" bitatio nisi serpentium, qui repunt " juxta terram, " et significat haereticos nigros squalore, et praecipue in cortice coram hominibus, quorum spina ex intimo procedit corde, fortis et longa, quae est punctura obstinationis, et acutae defensionis suorum dogmatum : succus doctrinas amarus, fructus acerbus, dentes Ecclesiae obstupescens. II Reg. xxiii, 6 et 7 : Praevaricatores quasi spinae evellentur universi: quae non tolluntur manibus. Et si quis tangere eas voluerit, ar-mahitur ferro et ligno lanceato. Quia haeretici manu molli Ecclesiae tangi non possunt, sed ferro domantur acutae argumentationis et severae coercitionis. Proverb. XXIV, 30 et 31 : Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti: et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem ejus spinae. Cantic. II, 2 : Sicut Ulium inter spinas, sic amica mea inter filias.
" De tribulis. " Tribuli sunt illa quae vocamus spinam albam : et haec est extrinsecus in superficie corticis. Spinam habent albam, triangulam, brevem, valde acutam, aduncam versus terram, et fructus ejus extra rubeus, et intus lapidosus : et significat credentes et adhaerentes haereticis, qui extra in temporali potestate habent spinam brevem, quia non nisi in falsa opinione fundatam, et non in cor protundatam, nec extra ad multos conversos prolongatam, albam, quia Christianis sunt similes, triangulam, quia in abusu saecularis potestatis, qua pungunt, abutuntur potentia, divitiis, et amicis. Fructus rubeus in sanguine, et lapidosus in obstinatione. Genes. III, 18 : Spinas et tribulos germinabit tibi. Ad Hebr. VI, 7 et 8: Terra... proferens spinas et tribulos, reproba est, et maledicto proxima.
" Numquid colligunt de spinis uvas? "
Uva autem autem est succus generativa vitis bonae spei, ut dicit Aristoteles, et gaudii, Psal. CIII, 15: Vinum laetificat cor hominis: societate conjuncta racemo, qui palmiti adhaeret, et haec adhaeret verae viti, uncis repens semper super ligna aliena, ut sustentetur : et in his proprietatibus significat verorum Prophetarum doctrinam, spem aeternorum, et gaudium spirituale generantem, primatum non desiderantem, sed in congregatione Sanctorum palmiti ecclesiastici ordinis adhaerentem, et per hunc viti Christo contiguam, non novella et singularia ferens, sed potestatis rationum suarum et persuasionum repens super ligna in paradiso Dei stantia, hoc est, super auctoritatem Patrum. Judicum, IX, 12 et 13 : Locuta sunt ligna ad vitem : Veni, et impera nobis. Quae respondit eis : Numquid possum deserere vinum meum, quod laetificat Deum et homines, et inter ligna caetera promoveri ? Quasi dicat: Non. Non enim desiderat primatum verus Doctor: sed rhamnus, sive spina lignis quaesivit imperare, et combussit omnia. Talis ergo uva de spinis non colligitur. Haec uva crescit in vite, de qua dicitur, Joan. xv, 1 : Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. Et, ibidem, v. 4 : Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite : sic nec vos, nisi in me manseritis. Genes. xlix, 11 : Lavabit in vino stolam suam, ei in sanguine uvae pallium suum. Jerem. II, 21 : Ego plantavi te vineam electam, omne semen verum. Haec uva, et hoc vinum non crescit, nisi in vinea Domini Sabaoth, id. est, exercituum, quae domus Israel est , hoc est, in Ecclesia. De spinis autem haereticorum non colligitur. Isa. XVI, 10 : In vineis non exsultabit, neque jubilabit. Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat : vocem calcantium abstuli. Vinum enim spiritum dirigit sursum, laetificat mentem, bonam spem ingerit, calorem accendit, et spiritus facit fervorem : et hoc facit doctrina, quae est succus de vite Christo in vinea Ecclesiae : et ideo spiritum sursum. bulliens Ecclesia laeta mente celeuma jubilat, et calore charitatis accensa firmam spem concipiens aeternorum, bibit, et inebriatur, oblita posteriorum, et ad anteriora se extendit . Sed licet haeresis vinum habere videatur, in colore quidem similitudo vini est, re autem vera est quod dicitur, Deuteron. XXXII, 32-33 : Uva eorum uva fellis, ei botri amaris-''
simi. Fel draconum vinum eorum,, ei venenum aspidum insanabile,
" Aut de tribulis ficus ? "
Ficus quatuor habet, quando bona est: multitudinem granorum in unum collectorum, dulcedinem humoris quae granis infunditur, mollitiem pellis, et quod non floret inter arbores. Et granorum quidem collectio Sanctorum in Ecclesia significat communionem, dulcedo humoris dulcedinem significat charitatis in consolatione spiritus omnia grana infundentis, mollities autem pellis mititatem significat convictus et societatis, carentia autem floris infer ligna significat non florere in mundanis. De quibus dicitur, Isa.XVIII, 6 : Ante messem totus effloruit, et immatura perfectio germinabit.
De primo dicitur in Psalmo cx, 4 : In consilio justorum, ei congregatione. Psal. cxxxii, 1 : Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum, Psal. liv, 14 : Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus, etc.
De secundo, Eccli. XXIV, 27: Spiritus meus super mel dulcis, ei haereditas mea super mel et favum.
De tertio, Matth.v, 4 : Beati mites, etc. Numer. XII, 3: Erat Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur super terram. Matth.XI, 29: Discite a me quia mitis sum ei humilis corde.
De quarto, Isa. xxviii, 1 : Vae coronae superbiae, ebriis Ephraim, ei flori decidenti, gloriae exsultationis ejus ! Jerem. XXIV, 3 : Ficus, ficus bonas, bonas valde. Quatuor dicit propter quatuor inducta.
Ficulnea autem Christus est, et hortus Ecclesia: et sufficit talibus dulcedo Spiritus sancti non quaerens promoveri sicut hypocrita, nec quaerens silvam hominum sibi subdere, sicut haeretici sibi conciliabula facientes. Judicum, IX, 11, dixit ficus : Numquid possum deserere dulce-dinem meam fructusque suavissimos, et
ire ut inter caetera ligna promovear ? De hujusmodi vite, et hujusmodi ficu dicitur, III Reg. IV, 25 : Habitabat Juda et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua, et sub ficu sua. Hujusmodi enim ficus non colligitur de tribulis supra inductis, sed potius ea quae supra dicta sunt: et si similitudinem aliquando usurpent ficuum, sunt idola ficus. Revera autem sunt pestiferi, et lapidosi, et acres fructus. De quibus dicitur, Jerem. XXIV, 3: Ficus, ficus malas, malas valde,quae comedi non possunt, eo quod sint malae,
" Sic omnis arbor bona fructus bonos facit. "
Hic transfert similitudinem in particulari sumptam ad genus omnium arborum. Et dicit tria: proprietatem arboris in fructu secundum actum, et proprietatem arboris in fructificando secundum potestatem, et consumptionem arboris nocivae. Et haec patent per ordinem in littera.
In primo istorum duo continentur variata secundum proprietatem arboris bonae et malae. Et de bona quidem dicit: " Sic omnis arbor bona. "
Et cum dicit, " Sic, " notat illationem ex praedictis. Ex quo enim una ratio est de omnibus, qua) est de duabus inductis, universaliter infertur de omnibus.
Dicitur autem : " Arbor bona, " delectabilis, et salutaris, et utilis in fructu.
De utilitate, Ezechiel. xlvii, 12 : Erunt fructus ejus in cibum, et folia ejus in medicinam. Isa. xxxvii, 30 : In anno secundo pomis vescere. Genes. II, 16 : Eae omni ligno paradisi comede.
De delectabilitate, Cantic. II, 3 : Sub umbra illius quem desideraveram sedi, ei fructus ejus dulcis gutturi meo.
De salubritate, Apocal. XXII, 2: Ex utraque parte fluminis lignum vitae, afferens fructus duodecim : de quibus dici- tur, ad Galat. v, 22 et 23 : Fructus autem Spiritus est: charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas: ex his enim arbor dicitur bona. Melior autem est ex plantatione super aquas, ex quibus non exsiccatur, Psal.I, 3 : Erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Jerem. XVII, 8: Erit quasi lignum quod transplantatur super aquas. Optima autem, si multoties fert fructum, Ezechiel. xlvii, 12 : Per singulos menses afferet primitiva. Apocal. XXII, 2 : Per singulos menses reddens fructum suum. Jerem. XVII, 8 : In tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum.
Haec est igitur arbor bona, quae facit bonum fructum.
" Fructus " autem ejus sunt dulcedines sanctorum donorum et operum, et menses sunt illuminationes caelestes, quibus sibi redivivi fructus lumen continue ministratur.
" Mala autem arbor fructus malos facit.
Non potest arbor bona malos fructus facere, neque arbor mala bonos fructus facere. "
Hic per oppositum agit de mala arbore, quae fructus malos facit: et est arbor mala, et arbor inutilis. Arbor mala est, quae malos facit fructus : arbor autem inutilis quae nullos facit fructus. Fructus autem mali sunt indelectabiles, pestiferi, et inutiles.
De primis dicitur, Ezechiel. XVIII 2 : Patres comoderunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt.
De secundis, Daniel. IV, 11 : Dispergite fructus ejus. Hoc autem dixit, quia non est salubris,
De inutilitate dicitur, Job, IX, 28 : Pertransierunt quasi naves pomo, por-tantes. Quasi (liceret : Inutiliter, nihil relinquentia nisi vanum odorem. Inutiles autem arbores sunt steriles. Habacuc, iii, 17 : Mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum. Inde arbores autumnales infructuosae, bis mortuae, eradicatae .''
Haec omnia de facili aptantur viris bonis, quorum vita arbor est, bonitas arboris bonitas gratiae, et bonitas fructus bonitas operum, et refectio bonitatis Spiritus sancti informantis opera. Mala autem arbor mala vita, malorum fractus mala opera, et refectio concupiscentiae, quae est in eis.
" Non potest arbor bona malos fructus facere. "
Hic loquitur de fructu bonarum, arborum secundum potestatem, et convertit sermonem, comparans fructus bonos ad arborem malam, et e converso fructus malos ad arborem bonam.
Videtur autem, quod contrarium ejus quod dicit eveniat : quia saepe videmus, quod arbor mala fit bona per incisionem et cultum, et homo bonus malus fit, et e converso malus fit bonus.
Ad hoc autem dicendum, quod arbor bona vocatur hic liberum arbitrium sub forma bonitatis gratiae gratum facientis. Et hoc modo secundum potestatem formae efficientis non potest arbor bona fructum malum facere. Similiter arbor mala dicitur, secundum quod est informata vitiis : et hoc modo ex forma non habet potestatem fractus faciendi bonos. Similiter est in physicis. Quando per incisionem, vel insitionem arbor emendatur, tunc forma efficitur alia : quia in loco insitionis, vel incisionis, efficitur nodus et tortuositas viarum, sive pororum inflexio. Et ideo diutius stat ibi succus, propter quod calore arboris et solis melius digeritur : in strictis etiam et multis poris subtilius dividitur, et melius obedit di- gestioni : et aliter quod hic dicitur, fieri non potest.
De bona dicitur, Ezechiel. XVII, 8 : In terra, bona super aquas multas plantata est, ut faciat frondes, et portet fructum. De mala, Daniel. IV, 11 : Succidite arborem, ei praecidite ramos ejus: excutite folia, ei dispergite fructus ejus. Sunt autem isti ramunculi mali fructus. Ad Roman.VII, 5 : Cum essemus in carne , passiones peccatorum, quae per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.
" Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. "
Ecce consumptio malae arboris : et de hoc supra multa sunt dicta. Excisio autem arboris est praecisio ab Ecclesia, vel vita, per sententiam, vel mortem. Missio autem in ignem est, quando adversarius veritatis hic flammis exuritur, vel in inferno aeternis incendiis mancipatur. II Reg. xxiii, 7: Spinae igne succensae comburentur usque ad nihilum. Ad Hebr. VI, 8 : Cujus consummatio in combustionem, supple, erit. Isa.IX, 5 : Erit in combustionem, et cibus ignis. Ezechiel. xv, 4 : Ecce igni datum est in escam : utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam.
" Igitur ex. fructibus eorum cognoscetis eos. "
Conclusio est intenta ex omnibus praeinductis.
Quasi diceret : Ex quo sic est in omnibus naturalibus, quae sunt exempla divinae et immobilis ordinationis, tunc similiter erit etiam in his quae ordinem hunc effugere non possunt. Ratio autem redditur, Luc. VI, 45 : Bonus homo de bonothesauro cordis sui profert bonum,et malus homo de malo thesauro profert malum. Ad Roman. VI, 21 : Quem fructum habuistis tunc in illis in quibus nunc erubescitis ? Nam finis illorum mors est. Qualiter autem, et per quem fructum cognoscuntur, In praecedentibus expeditum est.
" Non omnis qui dicit mihi : Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum. "
De Prophetis, in quibus est species pietatis, habitum est jam in praemissis . Agit autem hic consequenter de falsis Prophetis, qui veri sunt in doctrina, et aperte falsi in vita, sicut sunt praecipue modo in Ecclesia, de quibus dicit, Matth. xxiii, 3 : Quaecumque dixerint vobis, servate et facite : secundum vero opera eorum nolite facere.
Dicit autem circa haec duo : in quorum primo ostendit quod confessio fidei informis, et confessio praedicatae veritatis non sunt efficaces ad salutem. In secundo autem dicit, quod confessio perfectae voluntatis et obedientiae efficax est ad salutem, ibi, " Sed qui facit voluntatem, etc. "
De primo igitur dicit : " Non omnis qui dicit mihi. "
In quo quatuor notantur, scilicet universalis instantia, cum dicit : " Non omnis. " Duplex fidei et praedicatae veritatis confessio, cum dicit : " Qui dicit mihi: Domine, Domine. " Finis et bonae intentionis appositio, cum dicit : " Mihi. " Regni Dei non consecutio, cum dicit : " Intrabit in regnum caelorum. " De primo nota, quod aliqui confessione fidei et veritatis praedicatae intrant in regnum : quia fidem moribus probant, et faciunt quod praedicant. Nam aliter, I ad Corinth.XIII , 1 : Si linguis homi-num loquar, et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens.
Sed contra, Ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem: ergo videtur, quod plura non exiguntur ad introitum regni caelorum. Item, Joel, II , 32 : Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit.
Responsio. Sicut dicit Glossa, " Perfe" cta invocatio conficitur ex tribus, ex " devotione et fide cordis, et confessione " oris, et operis attestatione : " et tunc perfecta est invocatio. Aliter est mendax. Psal. lxxvii, 36 et 37 : Dilexerunt eum in ore suo, ei lingua sua mentiti sunt ei : cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus. Matth. xv, 8 : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me . Jerem. XII , 2 : Prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum.
Et hoc est, quod dicit : " Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum. " Regnum caelorum accipitur sicut supra : et in illud non intratur nisi per observationem justitiae et legum ad ipsum regnum pertinentium. Usurpatio autem doctrinae sine justitia non est veritas regni, sed vanitas nudi sermonis. De quibus dicit Philosophus : " Sunt qui opera non faciunt : ad
" rationem autem confugientes quaerunt " philosophari, et esse boni : aliquid si-" mite facientes aegris qui medicos qui " dem audiunt studiose, faciunt autem " operandorum nihil : et quemadmodum " isti numquam bene habebunt corpus sic " curati, sic nec isti mentem sic philoso- " phantes. "
" Sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum. "
Istud est secundum, ubi adjungit at- testationem operis cum confessione fidei et oris.
Tangit antem tria simul, operis videlicet perfectionem, voluntatis Patris acceptationem, et regni caelestis consecutionem. Primum exigitur ex parte merentis, secundum ex parte praemiantis, et tertium ex parte mercedis.
Dicitur igitur :
" Sed qui facit, "
Quasi adversando insufficienti confessioni. Ad Roman. II, 13 : Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. II ad Corinth. VIII, 11: Facio perficite : ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis.
" Voluntatem Patris mei qui in coe- lis est. "
Tria tangit : " Voluntatem, " quae est mensura et norma omnis rectitudinis, quia injusta esse non potest. Habacuc, I, 13 : Mundi sunt oculi tui ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris.
Secundo, notat affectum acceptantis, cum dicit : " Patris mei, " Et attende, quod paulatim per hoc erigit ad notitiam suae deitatis, ut credatur quod justitia ab eo praedicata accepta sit ei qui Pater suus est. Joan. iii, 35 : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Voluntas enim Patris est id quod docet Filius. Joan. VI, 28 et 29 : Quid faciemus ut operemur opera Dei ? Respondit Jesus, ei dixit eis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. Sic enim fit voluntas Dei sicut in caelo, et in terra. .
Per hoc autem, quod dicit : " Qui est in caelis, " tangit altam justitiam, non pollutam terrenis, sed eam quae fulget in caelis, de qua dicit, Psal. lxxxviii, 17 :
In justitia tua exaltabuntur. Ad Philip, III, 20 : Nostra conversatio in caelis est. Joan. VI, 38 : Descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui misit me, Patris.
" Ipse intrabit in regnum caelorum. "
Tangit praemium, et dicit : intrabit, quia continuus semper est introitus in regnum, secundum quod continuus est profectus. Matth.xxv, 21 et 23 : Intra in gaudium domini tui. Genes. XXIV, 31 : Ingredere, benedicte Domini : cur foris stas ?
Sic igitur de falsis Prophetis, hoc est, Doctoribus quoad falsi nominis scientiam sit determinatum.
" Multi dicent mihi in illa die :
Domine, Domine. "
Hic tangit falsos Prophetas confirmantes officium prophetale et actum quibusdam divinae potestatis mirabilibus (alias, miraculis).
Et dividitur in duo : in quorum primo, pseudoprophetarum continetur invocatio : in secundo, Dei invocati responsio.
In primo ho run tria continentur : quorum primum est invocantium quaedam per numerum et tempus descriptio : secundum est ipsa invocatio : et tertium, invocantium allegatio. Et haec patent in littera.
Primum tangit, cum dicit :
" Multi dicent mihi in. illa die. "
Et tangit tria : Multitudinem confusam et inordinatam, cum dicit : " Multi, " qui non conveniunt nisi in collectione, sed non unit eos charitas. Eccle. I, 15 : Stultorum infinitus est numerus. Non enim est eis cor unum et anima una, sicut multitudini credentium 1 : sed tantum multi sunt, confusam habentes multitudinem. Judicum, VII, 2 : Multus tecum est populus, nec tradetur Madian in manus ejus, ne glorietur contra me Israel.
Secundum est, quod non sunt nisi in verbis, et non in virtute Spiritus : et hoc tangit dicens : " Dicent. " Matth.xxiii, 3 : Dicunt enim, ei non faciunt. I ad Corinth.XIV, 9 et 10 : Eritis in aera loquentes. Tam multa, ut puta, genera linguarum sunt in hoc mundo, et nihil sine voce est.
Tertium est quod tangit, tempus, quando conscientia testis, et opera requirentur, cum dicit: " In illa die. " Ad Roman. II, 5 : In die irae et revelationis justi judicii Dei. Nec vocat diem pro qualitate temporis, vel aeris tunc illuminatam, sed. pro qualitate luminis quod tunc conscientias singulorum perlustrabit. I ad Corinth.IV, 5 : Veniet Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo.
" Domine, Domine. "
Ecce invocatio : et scitur expositio ejus per praecedentia . Isa. I, 15 : Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam. Luc. VI, 46 : Quid autem vocatis me Domine, Domine, et non facitis quae dico ?
" Nonne in. nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus. "
Hic ponitur allegatio. Fiunt enim isti de illis, qui in multiloquio putabant audiri, et per allegationes Deo volebant persuadere.
Dicunt autem duo : allegant formam operis, et opus bonum.
Formam tangunt, quando dicunt :
" Nonne in. nomine tuo. "
Quasi dicant : Te volumus habere testem, quod non in nomine nostro, sed " in nomine, " hoc est, virtute tui nominis fecimus. Et isti ignorant, quod ad hoc quod aliquid perfecte fiat in nomine Dei, quatuor exiguntur : quod videlicet faciens sit in nomine, notam sibi sanctificati nominis habens impressam : et quod virtus qua operatur, sit nominis invocatio : et quod opus quod facit, nota nominis informetur : et quod non fiat nisi ad gloriam nominis. Sic dicitur, Joan. XVI, 23 : Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Psal, CXIII, 1 : Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Marc. XVI, 17 et 18 : In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit.
Specialiter autem de primo dicitur, Isa. XXVI, 13 : Tantum in te recordemur nominis tui. Primo enim ponit se in Deo, et tunc recordatur nominis jam in se transfusi Hi autem fuerunt quidam exorcistae virtute nominis divini quaedam mira facientes, quae Deus propter gloriam nominis sui. demonstrandam fecit, quamvis illi hoc non meruerunt. Ezechiel. xxxvi, 22 : Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum. Et, ibidem, infra, v. 32 : Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus : notum sit vobis : confundimini, et erubescite super viis vestris.
" Prophetavimus, etc. "
Tria tangit, quae fecerunt magna ope- ra In genere. Opus enim altum, aut est in spiritu factum, aut in corpore : si in spiritu, aut est secundum inspirationem spiritus spirantis ad bonum, aut secundum repulsionem spiritus qui bono contrariatur : et secundum hoc tangunt isti tria genera operum.
Primum est secundum inspirationem spiritus spirantis ad bonum, et hoc est, quod dicunt :
" Prophetavimus. "
Quae tamen prophetia sine charitate, ut dicitur, I ad Corinth.xiii, 2, nihil prodest . Exemplum autem est de Balaam , et de Caipha , et de Saul, de quo exivit proverbium : Num et Saul inter Prophetas 1. ?
" Et in nomine tuo daemonia ejecimus. "
Vel invocatione solius nominis, vel virtute exorcismorum. Luc. IX, 49 : Vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, ei prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum. Et ideo etiam non magnum est ista facere. Luc. x, 20 : In hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur. Matth.xii, 27 : Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Et loquitur de exorcistis.
" Et in nomine tuo virtutes multas fecimus. "
Virtus est ultimum potentiae in re. Haec est igitur virtus, quod ita stat in summo, quod ad ipsum non potest ratio, vel naturae facultas. I ad Corinth.xiii, 2 : Si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero., nihil sum. Jerem. xxiii, 32 :
Ecce ego ad Prophetassomniantes mendacium, ait Dominus : qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meum in mendacio suo, et in miraculis suis, cum ego non misissem eos.
Miracula autem mendacia dicuntur duobus modis : aut quia falsa sunt, et apparent tantum sicut mira, quae sunt in praestigiis necromanticis : aut quia in se vera sunt, sed veritatem utilitatis miraculorum non habent, ut dicit Chrysostomus : sicut miracula Simonis Magi qui fecit latrare canes de aere, et hujusmodi, in quibus nulla est utilitas, nisi quod in admiratione et gloria efficitur faciens ea : et talia dicit esse Chrysostomus miracula pseudoprophetarum. II ad Thessalon. II, 9 : Cujus est adventus secundum operationem Satanae, in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus. Matth. XXIV, 24 : Surgent pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi, 1 Joan. ii, 18 : Nunc Antichristi multi facti sunt.
" Et tunc confitebor illis i Quia numquam novi vos : discedite a me, qui operamini Iniquitatem.
Hic ponitur Christi invocati responsio. Et tangit duo, confirmationem scilicet dicti, et paenae inflictionem.
Dicti confirmatio est :
" Tunc confitebor, "
Hoc est, firmiter fatebor. Unde et graecus sermo habet : " tunc jurabo. " Psal. XCIV, 11 : Quibus jaravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.
" Quia numquam, etc. "
Ecce Inflictio paenae. Et est duplex : una et prima est privatio luminis divinae notitiae : et secunda est ejectio a contemplatione beatitudinis Sanctorum.
De prima dicit :
" Quia numquam novi vos. "
Sed qualiter hoc est verum, cum omnia noverit Deus.
Praeterea, multi eorum aliquando fuerunt in gratia : ergo aliquando novit eos : et ita non est verum, ut videtur, " nunquam novi vos. "
Ad hoc dicendum, quod intelligendum est de notitia beneplaciti Dei praedestinantis : quia illa non est gratiae tantum, sed est gratiae ordinantis .ad gloriam et illa numquam novit eos : sed notitia simplicis visionis novit eos. Matth. xxv, 12 : Amen dico vobis, nescio vos." Discedite a me. "
Secunda paena est, et dicit duo, paenae videlicet inflictionem, et causam. Poenae inflictio est : " Discedite a me, "
Sed contra : Quo ibo a spiritu tuo, ei quo a facie tua fugiam ?
Responsio. Deus ubique est : sed disceditur ab eo, quando projicitur aliquis a visione contemplationis ejus, secundum quam objicitur Sanctis in ratione summi boni. Isa. XXVI, 10 : Tollatur impius,... ne videat gloriam Dei . Matth. xxv, 41 : Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, etc. Matth. xxv, 30 : Inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus, ei stridor dentium.
Causam autem tangit, cum subdit :
" Qui operamini iniquitatem. " Non dicit : qui operati estis, ne tollat potentiam : sed, qui operamini. Quia sicut dicit Damascenus, " quod est in Auge-" lis casus, hoc est in hominibus mors: " et ideo sicut Angeli remanserunt in obstinata voluntate ejus quod concupierunt, ita etiam homines obstinati efficiuntur in voluntate peccati, in qua moriuntur. Ezechiel. xxxii, 27 : Descenderunt ad infernum cum armis suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum. Et arma eorum cum quibus in infernum descenderunt, sunt iniquae voluntates : et gladii quibus Deum impugnaverunt et Sanctos, sunt conatus eorum ad malum : et iniquitates in ossibus, sunt notae peccatorum in viribus animae : et haec est causa, quod ignis semper eos incendit, quia voluntates illae perpetuae erunt in eis, eo quod non sunt susceptibiles gratiae : quia cum ceciderunt a statu merendi, impossibile fnit redire ad gratiam, et per consequens necesse est remanere in paena. Anima enim rationalis, quae, sicut dicit Dionysius, discussam habet disciplinam per signa vestigii et imaginis acceptam, sine sensu perfici non potest : et cum ceciderit ab usu sensuum, est sibi impossibilitas resurgendi.
Hoc est igitur, quod dicit de falsis Prophetis, tripliciter describens eosdem.
" Omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram. "
Hic incipit pars, quae divisa est contra totum sermonem integrum.
Expletis enim omnibus quae ad perfectionem vitae humanae dicere voluit, tangit et monet observandum ea quae dicta sunt. Et tangit duo : quorum primum est de laude observantium : secundum, de vituperio non observantium, ibi, v. 26 :
" Et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea. "
Adhuc, prior istarum habet duos paragraphos : in quorum primo tangit hominem, quem assimilat : et in secundo tangit eum, cui assimilat, ibi, " Assimilabitur, etc. "
Eum autem quem assimilat, tangit universaliter, cum dicit :
" Omnis."
Et per auditum disciplinalem describit eum, cum dicit :
" Audit. "
Est autem auris idoli, quae non audit : et est auris stolidi, audiens quidem, sed non interius percipiens, nam stolidus est quasi brutum : et est auris audiens, et disciplinam interius accipiens.
De prima dicitur, Psal. cxiii, 6 : Aures habent, et non audient. Et de secunda, in epistola Judae, v, 10 : Quaecumque autem naturaliter, tamquam muta animalia, norunt, in his corrumpuntur, De tertia, Apocal. II, 7 et alibi: Qui habet aurem,audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
Et sic audiunt isti
" Verba mea haec. "
Signanter et discretive dicit " haec, " quia alibi optima quidem dixit, et ex quibus ipse fuit in admiratione : hic autem ea dicit, et nusquam alibi tantum quantum hic, ea quae sunt perfectionis hominis, tam in perfectione legis quam in simplicitate intentionis, quam etiam in remotione impedimentorum. Haec est enim veritas sanctificans totum hominem. Joan. XVII, 17 : Sanctifica eos in veritate, Sermo tuus veritas est. Et haec .sunt, de quibus dicitur, Apocal. XXII, 6 : Haec verba fidelissima sunt, et vera. Et licet omnia verba Domini optima sint, tamen ista prae aliis omnem in se habent modum perfectionis.
" Et facit ea. "
Ad Rom an.II,13 : Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuniur. Jacob, I, 22 : Estote factores verbi, et non auditores lanium, fallentes vosmetipsos.
" Assimilabitur viro sapienti. "
Secundum est. Et tangit duo : assimilationem, et assimilationis rationem. Et si quidem sumitur similitudo a corporalibus ad spiritualia, levis est littera : quia ita videmus aedificare omnem sapientem in architectura. Sed hoc modo non exponunt Glossae tres Chrysostomi dicentis, quod " alium oportet esse eum " qui assimilatur, et alium cui assimila-" tur. " Qui autem assimilatur, est audiens auditu interiori et faciens : cui autem assimilatur, dicit, " viro, " hoc est, Christo, qui fuit vir virens, a quo omnis viror est : et virilis.
De primo dicitur, Jerem. xvii, 8 : Erit quasi lignum quod ad humorem mittit radices suas. De secundo, Job, I, 3 : Erat ille vir magnus inter omnes Orientales.
" Sapienti, " quia aeternam habet cognitionem divinorum. Jerem. XXIII, 5 : Regnabit rex, et sapiens erit. Eccle, ii, 9 : Supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem : sapientia quoque perseveravit mecum. Eccle. IX, 15 : Inventus est in civitate vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam.
Et tangit, in quo assimilatur isti viro, dicens :
" Qui aedificavit,"
aedificatione virtutis. Ad Ephes. II, 20 et seq. : Superaedificati super fundamentum Apostolorum ei Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu : in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,in quo et vos coaedificabimini in habitaculum Dei in Spiritu. I ad Corinth.III, 9 : Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis.
" Domum suam,"
Ecclesiam. Genes. XXVIII, 17 : Non est hic aliud nisi domus Dei, et porta caeli. Isa. II, 2 : Erit mons domus Domini in vertice montium, etc.
" Supra petram, "
Hoc est, veritatis divinae soliditatem, quae verbis exprimitur, fide in fundamento locatur, et per formam charitatis per quam operatur, in summo confirmatur, spe autem erigitur, et virtutibus compaginatur, et meritis operum fulcitur. Exod. I, 20 : aedificavit eis domos. I ad Corinth.iii, 11 : Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus, hoc est, fides Jesu Christi. Psal, lxxxvi, 2 : Fundamenta ejus in montibus sanctis, hoc est, in summis altitudinibus articulorum fidei. Matth.XVI, 18 : Super hanc petram, hoc est, solidum confessionis fidei, aedificabo Ecclesiam meam. Haec enim fuit confessio aeternae fidei, qua dixit Petrus, ibidem, v. 16 : Tu es Christus, Filius Dei vivi. Eccli. XXVI, 24 : Fundamenta aeterna supra, petram solidam.
" Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti. "
Ecce ratio, secundum quam fit assimilatio.
Et tangit tria facientia ad ruinam : quorum unum est emolliens et resolvens, et alterum impellens et remolliens, tertium autem violenter (alias, vehementer) impellens, et subtiliter. penetrans : et ista sunt hostis tentamenta.
" Et descendit pluvia. "
Emolliens et resolvens est pluvia descendens, quae sicut dicit Glossa, sunt aereae potestatis impugnatio : et addendum est quod cum impugnatione est emolliens libido, per quam impugnat. Job, xx, 23 : Emittet in eum iram furoris sui, et pluet super illum bellum suum. Haec libido litigiosa mulier vocatur in Proverb. XIX, 13 et seq. : Tecta jugiter per stillantia, litigiosa mulier, etc.
" Et venerunt flumina. "
Ecce impellens et emolliens simul, quae sunt, ut dicit Glossa, potentium persecutio, non tantum tyrannorum qui persecuti sunt Martyres, sed etiam eorum quae potentissima sunt in mundo : et haec sunt divitiae, deliciae et honores. Sapient. v, 23 : Flumina concurrent duriter. Psal. lxviii, 9 : Intraverunt aquae usque ad animam meam, Psal. XCII, 3 : Elevaverunt flumina vocem suam. Isa. viii, 7 et 8 : Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus : et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus, et ibit per Judam inundans, et transiens usque ad collum veniet. Syria enim interpretatur sublimis, et significat sublimia mundi tria quae dicta sunt.
" Et flaverunt venti. "
Tertium est, quod est impetu violenter irruens, subtiliter penetrans : et significat suggestiones et spiramina malorum, quae fiunt modo blanditiis subtiliter penetrantibus, modo minis impetu irruentibus : aliquando ab aliis, aliquando ab homine ipso contra bonum propositum, quod concepit. Job, I, 19 : Ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus. Sapientiae, v, 24 : Contra illos stabit spiri-tus virtutis. Ezechiel. 1, 4 : Ventus turbinis veniebat ab Aquilone : et nubes magna,
" Et irruerunt in domum illam, et non cecidit : fundata enim erat super petram. "
Tangit impetum omnium horum simul dicens : " Irruerunt in domum illam. " Psal. XXVI, 3 : Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. " Et non cecidit. " II ad Timoth. II, 19 : Firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc. Psal. cxxiv, 1 : Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion : non commovebitur in aeternum, etc.
Et subjungit tantae firmitatis rationem, dicens : " Fundata enim erat super petram. " Isa. LIV, 11 et 12 : Fundabo te in sapphiris, et ponam jaspidem propugnacula tua. Sapphiri coloris caeli, articuli sunt fidei : jaspis autem viror fidei.
" Et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam.
Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna. "
Hic per contrarium comparat non observantem viro stulto. Et dicit duo : describit eum quem comparat, et postea facit comparationem : et in secundo, facit comparationem, et ostendit in quo comparatus tangit comparationis rationem, sicut fecit in praehabitis.
Dicit ergo :
" Omnis qui audit verba mea haec et non facit ea. "
Illenon audit, nisi more bestiali extrinsecus, Isa. VI, 9 : Audite audientes,et nolite intelligere. Et sequitur, V. 10 : Excaeca cor populi hujus. Jacob, I, 23 et 24 : Comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo : consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. Ad Hebr. IV, 2 : Non profuit illis sermo auditus, non admisius fidei ex iis quae audierunt.
" Similis erit viro stulto, "
Hoc est, diabolo : quia stultus dicitur stans in alto : quia altius stat, quam sit facultas ejus. Hic est senex fatuus, de quo loquitur Ecclesiasticus, xxv, 4.
" Qui aedificavit domum suam, "
Scilicet corda malorum in quibus diabolus habitat. Job, viii, 15 : Innitetur super domum suam, et non stabit. Non enim vere domus est diaboli habitatio : sed potius parietina sunt quaedam ruinosa, et similitudinem quamdam domus habentia. Job, xviii, 15 : Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est.
" Super arenam. " Arena vocatur congeries peccantium, et synagoga multitudine infinita et tumultuosa, nullo glutino charitatis unita, nulla fertilitate foecunda, pondere terreni affectus gravissima,
De primo dicitur, Eccle. I, 15 : Stultorum infinitus est numerus. Isa. III, 5 : Tumultuabitur puer contra, senem, et ignobilis contra nobilem.
De secundo dicitur, Ezechiel. XIII, 11 : Dic ad eos qui liniunt, parietem scilicet, absque temperatura, quod casurus sit. Eccli. I, 2 : Arenam maris quis dinumeravit ? Quasi diceret : Nullus : quia non est continua in spiritu et glutino charitatis, sicut sancti.
De tertio dicitur, Job, xxviii, 5 : Terra de qua oriebatur panis in loco suo, igni subversa est : ex terra autem incensa, et in minima redacta nascitur arena.
De quarto dicitur, Proverb. xxvii, 3 :
Grave est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior. Propter hoc dicitur, Apocal, XII, 18, quod draco stetit super arenam.
" Et descendit pluvia, etc. "
Hoc exponendum est sicut supra. Curanda non est hic expositio Chrysostomi, quia non multum valet.
Et si quaeratur, qualiter tentamenta diaboli irruant in domum diaboli, Dicendum, quod diabolus non habet domum, sed potius ruinosa naturae et boni naturalis dicuntur domus ejus : et hanc ipsam plus et plus continue nititur subvertere semper, praecipitans se de peccato in peccatum. Jerem. ii., 16 : Filii quoque Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem. Psal. CXXXVI, 7 : Qui dicunt : Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. Et ideo pluvia mollientis concupiscentiae descendit in illam (ionium, et suffodit eam molliendo paulatim : et flumina tentantium a saecularibus desideratis irruunt, et suffodiunt a fundamentis : et tunc ventus suggestionis irruendo premit in desperationis ruinam. Job, XXII, 16 : Sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum.
" Et irruerunt in domum illam, et cecidit. "
Apocal. xviii, 2 : Cecidit, cecidit Babylon magna : et facta est habitatio daemoniorum, et custodia omnis spiritus inmundi. Cecidit enim per stillicidium concupiscentiae : et cecidit per tentamina saecularis pompae, et per flatum daemonum facta est habitatio daemonum,
" Et fuit ruina illius magna."
Et hoc est ideo, quia a fundamento concutitur: et tunc oportet quod simul totum ruat: sed quando a fundamento fidei non cadit, non fit magna ruina : quia forte per mortale peccatum aliquis decidit, et aedificatur per paenitentiam. Sed quando fundamentum subvertitur, fides non remanet : et ideo tunc de paenitentia non cogitatur, neque de reaedificatione. Apocal. XVI, 19 : Facta est civitas magna in tres partes, et civitates gentium ceciderunt. In tres enim partes fieri vel frangi, est in perfidiam contra fidem, per suffossionem fluviorum: et in desperationem contra spem, ex emollitione pluviarum : et in dejectionem tecti contra charitatem, per odium et malam voluntatem diaboli. Magna autem est ruina : quia non possibilis reaedificari, quia in toto cadit, et quia in infernum corpore et anima cadit, et quia profunde de vitio in vitium cadit : et sic omnia patent ruina . Apocal. XII, 8 : Non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in caelo.
Sic ergo consummatus est fotus seruio Domini in monte.
Et factum est, cum consummasset
Jesus verba haec, admirabantur turbae super doctrina ejus.
Haec pars divisa est contra totum sermonem praecedentem, quia hic ponitur sermonis effectus in audientibus. Et tangit tria : sermonis perfectionem, et ejusdem in audientibus effectionem, et effectionis illius causam.
Perfectionem sermonis tangit per hoc quod dicit:
" Et factum est. "
Sermo enim Dei non est dictus tantum, ut sermo hominis, sed etiam factus : quia facit se invisibiliter in cordibus audientium, Joan. x, 35 : Illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est. .
" Cum consummasset Jesus verba haec. "
Hoc est, ad summam perfectionem deduxisset, et in illa, conclusisset tam in perfectione legis, quam in modo simplicis intentionis, quam etiam in remotione omnium impedimentorum. Deuter, xxxii, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera. Eccli, xliii, 29 : Consummatio sermonum ipse est in omnibus.
" Admirabantur turbae. "
Ecce effectus. Est autem admiratio suspensio et agonia, cordis in magno aliquo apparente, quod cor nec concipere plene, neque tamen negare potest. Unde Damascenus, dicit, quod " admiratio est " stupor in magna phantasia. " Et est haec admiratio nondum credentis, sed tentantis venire ad Iidem, et quaerentis qualiter sit, quod apparet. Joan, vi, 14 : Illi homines, cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant : Quia hic est vere propheta, etc. Luc. vii, 16 : Et quia Deus visitavit plebem suam. Luc. ii, 47 : Stupebant omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis ejus.
Est autem objectio Je hoc, quod, dicit turbas admiratas fuisse, " admirabantur turbae : " quia sermo iste, sicut apparet in principio sui, non est habitus ad turbas, sed. ad discipulos.
Sed ad hoc dicendum sicut supra, quod quaedam sermonis hujus primo in supercilio montis habita sunt ad discipulos, et postea in campestri (quod erat in dcvexo ejusdem montis) ad turbas : et eadem per modum epilogi cum aliis additis sunt perfecta.
Turbae autem istae admirabantur
" Super doctrina ejus. " Doctrina proprie dicitur disciplina quae a docente per rationes talos proponitur, quae generales sunt audientibus, qualis
est iste totus sermo. Ea enim quae omiserat lex, et in imperfectione remanserant, propter carnales remanserant imperfecta : ratio tamen naturalis probabat illa fore addenda : et ideo rationes istas audientes et in corde rationabili recipientes admirabantur suspensi ad doctrinam : omnis enim veritatis inquisitio incipit ab admiratione, sicut superius diximus. Cantic, iv, 3: Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Vitta enim dicuntur labia ligantia corda audientium ad dictorum fidem, vel admirationem : coccinea autem sunt convertenda ad amorem. Et dulce eloquium, quando est de suavitate gratiae et morum honestate. Psal. xliv, 3 : Diffusa est gratia in labiis tuis. Cantic, iv, II : Mel et lac sub lingua tua. Joan, vii, 46 : Numquam sic locutus est homo.
Hujusmodi autem admirationis subjungit causam, dicens :
" Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribae eorum et Pharisaei. "
Est autem alia potestas docentis : et alia potestas docentis mores, sive persuadentis : et tertia est potestas docentis persuadentis Prophetae : quarta autem est potestas docentis et persuadentis Prophetae et Legislatoris.
De potestate enim docentis dicit Aristoteles in 1 Metaphysicorum : " Signum autem omnino scientis est posse docere. Quando enim rationabiliter probantur dicta et incontradicibiliter, hoc est signum potestatis docentis: et quando balbutiendo, et ratione quasi tremente dicuntur, signum est quod qui dicit ea, non intelligit. Sed cum ignorans sit in veritate, sicut simia figuram docentis assumit: et illi sunt magistri erroris. " Matth, xxii, 20 : Erratis nescientes Scripturas, neque, virtutem Dei.
Potestas autem persuadentis in moribus est in exemplo vitae: quia talis do- ctrina, sicut dicit Aristoteles in I Ethicorum, non est contemplandi gratia, sed ut boni fiamus. Et de hac dicitur, Act. I, 1 : Coepit Jesus facere et docere. Ad Roman. xv, 18 : Non audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit Christus.
Potestas autem docentis persuadentis Prophetae, est in probatione per miracula : quia Propheta supernaturalia docet quae ratione probari non possunt, nec exemplo communium operum persuaderi. : sed oportet quod actibus supernaturalibus evincantur esse vera. Luc. XXIV, 19 : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo, et omni populo. Deuter. xviii, 15 : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies.
His autem potestatibus Legislator, Doctor, persuasor et Propheta addit potestatem statuendi, statuta interpretandi, et eisdem addendi et minuendi prout statui et tempori viderit expedire : quae omnia Christus in hoc sermone exhibuit. Jacob. IV, 12 : Unus est legislator et judex. Isa. xxxiii, 22 : Dominus legifer noster. Luc. VI, 5 : Dominus est Filius hominis, eliam sabbati, secundum potestatem mutandi. Sic enim in hoc sermone, os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae fuit in lingua ejus .
" Et non sicut Scribae eorum et Pharisaei. "
Scribarum enim impotentia fuit, qui tenentes doctrinam legis erraverunt in dicendo quae non intelligebant, et exem- plis non ostenderunt: et loquentes de lege tamquam servi legis, legi nihil addiderunt gratiae, et nihil ostenderunt de figurarum legis veritate. Contra quod dicitur, Joan. I, 17 : Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
Defectus autem Pharisaeorum erat, traditionibus et humanis justitiis legi velle addere, sed hoc per nihil omnino probare, et legis spiritum in nullo demonstrare. Contra quod dicitur de Christo, Joan. I, 16. De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.
De utrisque autem dicitur, ad Roman. x, 2 et 3 : Testimonium perhibeo illis quod aemulationem Dei habeant, sed non secundum scientiam. Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti : et ideo in nulla pietate docebant : propter quod etiam non persuadere poterant, nec in admiratione esse sicut Christus. Propter quod etiam dixit, Luc. XXI, 15: Ego dabo vobis os, et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Psah lxx, 15 et 16 : Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentias Domini. Et haec est causa, quod, 1 ad Corinth. I, 24, dicitur : Praedicamus... Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam: quia verba ejus erant in potestate probata. Quia, sicut in tactibus ejus erat quidem humanitas tangens, deitas autem virtutem dans curandi, ita etiam in verbis ejus semper virtus deitatis diffundebatur in audientium corda, quantum in se erat.