1. Hymnus amatorias de s. Trinitate.
3. De s. Trinitate Abcdarius II.
4. De s. Trinitate Abcdarius III.
9. Oratio pro se Ipso de corpore Christi.
11. Oratio poenitentiae ad Christum et pro hono fine.
17. Acrostichon super Ave Maria.
20. Acrostichon super Maria, mater gratiae.
1. Ave millesies,
o rubens rosula,
Quam nulla tetigit
peccati nebula,
Laudantes carmine
te mente sedula,
Tuis precatibus
salves per saecula.
2. Beata genitrix
prolis es tenerae,
In summo perpetim
regnantis aethere,
Hymnos me gnaviter
fac tibi psallere,
Tuam ut gratiam
queam acquirere.
3. Concio credula
seu Christianitas
Stellae conjubilet
laudes per debitas,
Quae coelo rutilat,
cujus serenitas
Dissolvat hominum
culpas praeteritas.
4. Da manum gratiae
stipem petentibus,
Robur auxilii
deficientibus,
Viae viaticum
peregrinantibus,
Veram concordiam
vane rixantibus.
5. Es pacis aeterni
promotrix habilis,
Concordans homines
cum sanctis angelis,
Aufers tendiculas
inferni aucupis,
Ne tantum noceat
ut vellet credulis.
6. Fuga satellites
quoque satanicos,
Qui modo saeviunt
in tuos famulos,
Nec non et Impetus
pelle paganicos,
Quibus crudeliter
premunt catholicos.
7. Gtaare fac principes
ipsis resistere,
Ne possint terminos
nostros conterere,
Ut tuo filio
tibique libere
Queamus jugiter
laudes depromere.
8. Hujus molestiae,
mi clemens domina,
Nostra ut vereor
causant peccamina,
Quae tua citius
tollant precamina,
Pelle tristitias,
praebe solamina.
9. In hac miseria,
ut luce clarius
Patet Intuitu
mentis cernentibus,
Jam virtus deficit,
tam In majoribus
Quam In juvenibus
sive minoribus.
10. Karitas tepuit,
succrescit odium,
Volat superbia,
culpae Initium,
Et avaritia
velut Incendium
Jam habitacula
devastat mentium.
11. Luxus, Ingluvies,
tepor, Invidia,
Ira, contentio,
rixa, discordia,
Rancor, temeritas
et his similia
Cernuntur ducere
multos per devia.
12. Materna Igitur
tua compassio
Nos reconciliet
dilecto filio,
Ut ejus deica
propitiatio
Mala, quae patimur,
tollat de medio.
13. Nunc nos prosternimus
sibi humiliter,
Petentes veniam
corde flebiliter,
Uti Indulgeat
misericorditer
Quaecunque crimina
commissa turpiter.
14. O summa pietas
et Ineffabilis,
Nostrae memineris
vitae tam fragilis,
Quae tantis jugiter
subest periculis,
Et esto sceleri
nostro placabilis.
15. Parce humiliter
culpam fatentibus,
Ac tuam gratiam
corde poscentibus,
Nobis prudentiam
da praesidentibus,
Ut caute obvient In nos surgentibus.
16. Quibus, purissima
virgo, si placeat
Deo, precatio
tua subveniat,
Ut baec plebs fidei
legi obediat,
Et per concordiam
se nobis uniat.
17. Regina nobilis
coelique domina,
Cui angelica
adsistunt agmina,
Efficacissima
tua precamina
Nostrorum hostium
pellant conamina.
18. Sursum ad sidera
manus extollimus,
Divinam gratiam
tuamque quaerimus,
Ne vis tyrannica
nos premat amplius,
Sed sit pax undique
in nostris finibus.
19. Tu nempe poteris
nostris succurrere
Cito miseriis
nosque defendere,
Mundare penitus
ab omni scelere,
Dei clementiam
sic ad nos flectere;
20. Ut his, quas patimur,
calamitatibus
Manum apponere
dignetur citius,
Ipsum ut colere
possimus dignius
Nunc et perenniter
cum coeli civibus.