IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Curatum leprosum Jesus mittit ad sacerdotes : sanat puerum centurionis, cujus fidem commendat: item socrum Petri febricitantem, aliosque plurimos male habentes : verbo spiritus ejicit : scribam sequi potentem rejicit, alium vero patre insepulta mox sequi jubet: navicula fluctibus periclitante excitatus a discipulis mare sedat : duos quoque daemonicas apud Gerasenos liberat, daemonibus in porcos ingredi permittens : quo viso Geraseni precantur ut a suis finibus discedat.
1. Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae mul-
2. Et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare .
3. Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo, mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.
4. Et ait illi Jesus : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moyses, in testimonium Illis .
5, Cum autem Introisset Capharnaum, accessit ad eum centu-
9. Et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.
7. Et ait illi Jesus : Ego veniam, et curabo eum.
8, Et respondens centurio, ait : Domine, non sum. dignus ut intres sub tectum meum : sed tantum die verbo, et sanabitur puer
9. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites : et dico huic : Vade, et vadit : et alii: Veni, et venit : et servo meo : Fac hoc, et
facit
10. Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.
11. Dico autem vobis, quod multi ab Oriente et Occidente venient , et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob, in regno caelorum.
12. Filii autem regni ejicientur In tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.
13. Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
14. Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem et febricitantem.
15. Et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris : et surrexit, et ministrabat eis.
16. Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes : et eiiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit : 17. Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem : Ipse infirmitates nostras accepit, et aegrotationes nostras portavit , 18. Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum. 19, Et accedens unus scriba, ait illi : Magister, sequar te quocumque ieris. 20. Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet . 21. Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. 22, Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. 23. Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus . 24. Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus : ipse vero dor-
miebat.
25,. .Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos, per-
imus.
26. Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modicae fidei ? Tunc surgens, imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. 27. Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ? 28. Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum , occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. 29. Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu, Fili Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nos ? 3o. Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens 31. Daemones autem rogabant eum, dicentes : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum, 32. Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos : et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis. 33. Pastores autem fugerunt, et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui daemonia habuerant. 34. Et ecce tota civitas exiit obviam. Jesu : et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum. .