De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Ratio Henrici, quod repugnet dari plures productiones ejusdem rationis, est, quia productum est adaequatum, et semper manet idem actus producendi, et sic exhauritur tota faecunditas producentis, pro quo adducit Philosophum. Refutat Doctor hanc rationem, qua supponitur foecunditatem exhauriri, quod probandum erat. Secundo, si potentia posset producere alium actum, si hic actus non esset, non est contradictio quod producat illum, quia quod non repugnat priori, id est, potentiae, nisi per posterius, id est, per actum, non repugnat ei simpliciter, et declarat exemplo. Tertio, quod ait de producto adaequato, si sumat adaequatum intensive, non tollit quin fiat alia productio ; si extensive, petit principium. Circa has rationes habet pulcherrimam et subtilissimam doctrinam.
Ad conclusionem (a) negativam opponitur ratio talis a quibusdam : Si tota faecunditas ordinata ad generationem Filii sit exhausta in unius Filii generatione, impossibile esset cum illo alium generari, quia ille alius generaretur sine omni foecunditate ordinata ad Filii generationem. Sed in Deo tota faecunditas ordinata ad Filii generationem exhauritur in unius Filii generatione, quia unico actu generandi, semper manente, producitur unus Filius semper manens, et ex eodem semper uniformiter se habente ; non posset ergo restare faecunditas ad alterius Filii generationem, nisi possent simul esse duae productiones omnino ejusdem rationis, et ex eodem quod est impossibile, sicut impossibile est unam et eamdem materiam simul moveri pluribus motibus generationis vel alterationis in idem secundum speciem, differentibus autem secundum numerum ; et hoc juxta artem Philosophi, qui determinat 5. Phys. non esse possibile, quod idem simul moveatur pluribus motibus secundum eamdem specienTmotus. Habetur ergo minor, quod in divinis in generatione Filii exhauritur tota faecunditas ad generationem Filii, quia actus ille semper manens est ex eodem semper uniformiter se habente.
Confirmatur per exemplum : Si unus homo haberet unicum semen, et non esset possibile aliud quoad generationem hominis, et de illo semine semper esset iste filius genitus, impossibile esset alium filium generari.
Hic breviter formando arguitur sic : Actus adaequatus principio, et semper uniformiter stans, non compatitur secum alium ejusdem rationis ab eodem principio activo ; actus unicus generationis in divinis est adaequatus suo principio, et semper stat ; ergo, etc.
De prima ratione, verbum illud exhauritur, si proprie accipiatur in corporalibus, denotat nihil illius quod exhauritur remanere in illo in quo praefuit, ut patet de aqua in puteo ; isto modo non potest intelligi in proposito, quia faecunditas non exhauritur sic per productionem filii, quin tota ipsa eadem semper maneat in patre: ergo oportet quod secundum alteram similitudinem intelligatur, ut videlicet dicatur exhaurire pro quanto, scilicet quod manet in patre ad alium actum productionis vel generationis alterius filii,sicut si non maneret aqua in fonte quantum ad alium actum potationis, posset aliquo modo dici exhausta per actum potationis. Conceditur ergo major, quia exhausta isto modo tota foecunditate ordinata ad generationem filii, non posset alius generari, sed illam minorem, quod in divinis sic exhauritur in generatione unius Filii tota faecunditas, quae est in divinis ad generationem Filii, oportet probare. Innuitur autem probatio ejus per hoc, quod generatio ista semper stat, et est de eodem principio quasi de quo, et de eodem principio quasi passivo, et ideo non possunt esse simul plures productiones, sicut nec plures motus.
Contra istam rationem, quod non concludit sufficienter propositum, potest argui sic : Quaecumque potentia posset habere alium actum, si ille actus non staret semper, illa simpliciter potest habere alium actum; sed potentia generativa in divinis, per te, solum ex hoc non potest habere alium actum, quia ille actus semper stat; ergo illa potentia absolute potest habere alium actum, ita quod in hoc non est contradictio ; sed si potest habere alium actum, ergo necessario habet; nihil enim est ibi possibile, scilicet quod non includit contradictionem, quin sit in actu; ergo ibi sunt in actu plures generationes. Consequentia est falsa, ergo altera praemissarum; non major, ergo minor, quae videtur esse accepta ex ratione argumenti tui. Probatio majoris, ratione et exemplo. Ratione sic : Potentia naturaliter prior est actu ; quidquid autem non repugnat priori naturaliter nisi per illud, quod est posterius naturaliter, simpliciter non repugnat sibi, quia contradictio simpliciter non est alicujus ad prius per hoc quod illud habet contradictionem ad posterius natura: si ergo actus alius non repugnat potentiae, nisi quia potentia semper est sub isto actu, absolute non repugnat potentiae illius actus, et ita sine contradictione simpliciter, potest alius actus sibi competere.
Exemplum hujus est, si Sol illuminaret universum una illuminatione adaequata sibi intensive, quia scilicet ita perfecte sicut posset illuminare, et extensive, quia scilicet illa illuminatio esset totius illuminabilis, quod posset esse illuminatum a Sole, si ille actus semper staret, ita quod Sol non posset habere aliam illuminationem, hoc non esset, quia simpliciter repugnat Soli, ut est principium illuminativum, quod sit principium alterius illuminationis, imo solummodo ex hoc quod totale suum passivum est proportionabiliter actuatum; absolute ergo Soli est compossibilis alia illuminatio, et per consequens si Sol necessario causaret omnem illuminationem, quam posset causare, Sol haberet illam illuminationem in actu. Nunquam est ergo necessitas simpliciter illius unicae productionis, nec est necessitas istius unitatis, ex hoc quod una productio semper stat.
Confirmatur ista ratio, (b) quia si potentia ex ratione sui non necessario determinatur ad istum actum, sed tantummodo ex hoc quod iste actus semper stat elicitus a potentia, illa potentia absolute ut prior actu, posset extendere se ad alium actum ; ergo irrationabile videtur quod ille actus magis esset ab ista potentia quam iste, et per consequens cum neuter posset esse minus necessarius altero, vel uterque simul est a potentia vel neuter.
Videtur ergo breviter (c) quantum ad istam rationem, quod nec per hoc quod actus semper stat, nec per hoc quod una potentia non potest simul perfici diversis actibus, habetur conclusio rationis sufficienter probata, sicut ipsa est vera, imo oportet probare, quod sic est necessitas ad unam productionem unius rationis, quod si per impossibile illa non semper staret, vel nunquam esset, adhuc nulla alia posset haberi in Divinis ejusdem rationis, ut quemadmodum si hic Pater non esset in Divinis, omnino contradictio esset dicere Patrem in Divinis. Ita si hic pater hac generatione non generaret, vel per impossibile generaret, actu transeunte,et non stante, nullam aliam generationem posset habere, quia non posita absoluta, et omnimoda necessitate ad unicam productionem, ibi possibilitas ponitur ad aliam, et per consequens necessitas, quia quidquid est ibi possibile, est necessarium. Ex hoc patet quod secunda ratio de adaequatione, abbrevians istam, non concludit, quia aut major accipit adaequationem intensivam tantum, vel extensivam et intensivam. Si intensivam tantum, ex tali adaequatione non concluditur quod sit unica productio possibilis, imo alia potest esse possibilis, licet non simul stans. Habetur ergo tantum, quod unica est possibilis simul: sed ubi non habetur de unica productione possibili nisi sic, quod alia non sit simul possibilis, ibi non habetur quin alia sit simpliciter possibilis, et per consequens in proposito necessaria simpliciter. Si accipiatur adaequatio secundo modo, minor non probatur, nisi forte innitatur isti, quod unica productio semper stat, et de hoc tactum est supra.