S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri
0155B Edd. Martian. et Vallars. habent:
Incipit Altercatio Luciferiani et Orthodoxi, a S. Hieronymo scripta. Edit.—Vetus codex ms. Sorbonae sequentem retinet epigraphen:
Incipit Epla Hieronymi presbyteri adversus Luciferianos. Deinde hunc contextum: Proxime accessit Luciferianus haeresis sectator, cum aliquo Ecclesiae alumno odiosa loquacitate contendens,
etc. Martian.
Dialogus Contra Luciferianos.
0155A 1. 171
0155B Cluniacensis codex,
Proxime accidit, quod quidam Luciferi sectator cum alio Ecclesiae alumno, etc. Martian.
Proxime accidit, ut ((
Al. quod)) quidam Luciferi sectator, cum alio Ecclesiae alumno odiosa loquacitate contendens, caninam facundiam exercuerit ((
Mss. exercuit)). Asserebat quippe universum mundum esse diaboli, et ut jam familiare est eis dicere, factum de Ecclesia lupanar.
At ille e contrario, rationabiliter quidem, sed importuno et loco et tempore, defendebat, non sine causa Christum mortuum
fuisse, nec ob Sardorum tantum
0155B Notatum Lexicographis nomen. Theodorus
Mastruca vestis Sarda. Al.
Mastruga. Prudentius.
0156B Solvere Mastrucis proceres, vestire Togatos.
Apposite vero in primis Quintilianus lib. II, cap. 10:
Mastrugam, quod Sardum est, illudens Cicero ex industria dixit. Paulinus quoque Macario
inops habitus, et Mastruga Sardorum.—Mss. codices legunt
mastrugam. Erat mastruca vestimentum ex pellibus, sive ferina vestis male olens, qua Sardi utebantur. Martian.
mastrucam Dei Filium descendisse. Quid plura? dum
0156B In aliquot libris
dum audientium circulum lumina, etc.
audientiam et circulum lumina jam in plateis accensa solverent, et inconditam disputationem nox interumperet, consputa pene
invicem facie, recesserunt. Hoc tamen his qui affuerunt statuentibus, ut in secretam porticum primo mane conveniretur: quo
0155B cum juxta placitum omnes convenissent, visum est utriusque sermonem a notariis excipi.
2.
De haeretico loquendum ut de gentili.—Atque
0156A ita cunctis residentibus, Helladius Luciferianus dixit: Hoc primum mihi responderi volo, utrum Ariani Christiani sint, an
non?
0156B Vetus editio Hieronymum ipsum sub Orthodoxi persona loquentem inducit.
Orthodoxus Hieronymus,
0156C
ego, etc.
Orthodoxus. Ego plus, inquit, interrogo, utrumne omnes haeretici Christiani sint?
L. dixit, Quem haereticum dixeris, Christianum negasti.
O. dixit, Omnes ergo haeretici Christiani non sunt?
L. Jam superius audisti.
O. Si Christi non sunt, diaboli sunt.
L. Nemo dubitat.
O. Si autem diaboli sunt, 172 nihil refert haeretici sint, an gentiles.
L. Non refello.
O. Igitur fixum inter nos habemus, de haeretico sic loquendum, sicut de gentili.
L. Plane fixum.
O. Quaere nunc ut libet, quoniam inter nos constat, haereticos gentiles esse.
L. Quod interrogatio mea cogere volebat expressum est, haereticos Christianos non esse. Nunc restat
0156B conclusio. Si Ariani haeretici sunt, et haeretici omnes gentiles sunt, et Ariani gentiles sunt. Si autem Ariani gentiles
sunt, et constat nullam societatem
0157A Ecclesiae esse cum Arianis, id est, cum gentilibus, manifestum est vestram Ecclesiam quae ab Arianis, id est, a gentilibus,
episcopos suscipit, non tam episcopos recipere, quam de Capitolio sacerdotes: ac per hoc Antichristi magis synagoga, quam
Christi Ecclesia debeat nuncupari.
3.
Eucharistia.—O. Ecce impleta est prophetia: Paravit mihi foveam, et ipse incidit in eam.
L. Quonam modo?
O. Si Ariani, ut dicis, gentiles sunt, et Arianorum conventicula castra sunt diaboli, quomodo in castris diaboli baptizatum
recipis?
L. Recipio, sed poenitentem.
O. Prorsus quid dicas, non intelligis. Quisquamne gentilem recipit poenitentem?
L. Ego simpliciter in exordio sermonis omnes haereticos gentiles esse respondi. Verum quia captiosa
0157B interrogatio fuit, primae quaestionis tibi palmam tradens, 173 ad secundam veniam in qua aio laicum ab Arianis venientem
recipi debere poenitentem, clericum vero non debere.
O. Atqui in prima quaestione quam obtinuisse me dicis, etiam secundam obtinui.
L. Doce quomodo obtinueris.
O. Nescis et laicos et clericos unum habere Christum, nec alium neophytis, alium episcopis esse Deum? Cur ergo non recipiat
clericos, qui recipit laicos poenitentes?
L.
0157D
Non est ipsum lacrymas
fundere. Superflue hic in editis Erasmi et Mariani additum est nomen
episcopi, quod non legunt exemplaria vetera. Ex hoc porro loco apertissime comprobatur fides Catholica, qua credimus verum Christi
corpus exsistere in Eucharistia, et manibus sacerdotum attrectari; e sublimi loco Eucharistiam quoque populo ministratam discimus.
Martian.
Non est ipsum lacrymas fundere pro peccatis, et corpus attrectare Domini. Non est ipsum ad fratrum genua provolvi, et de
sublimi loco eucharistiam ministrare populo. Aliud est lugere quod fueris, aliud neglecto peccato, in Ecclesia vivere gloriosum.
Tu qui hesterno die sacrilegus creaturam Dei Filium
0157C praedicabas; qui quotidie pejor Judaeis, blasphemiarum lapides in Christum jaciebas, cujus manus sanguine plenae sunt, cujus
stylus lancea militis fuit, ad unius horae conversionem virginem Ecclesiam adulter ingredieris? Si peccasse te poenitet, officium
depone sacerdotis: si te peccasse confidis, permane quod fuisti.
4.
O. Rhetoricaris; et a disputationum spinetis, ad campos liberae declamationis excurris. Verum desine, quaeso, a communibus locis,
et in gradum rursum ac lineas regredere: postea si placuerit, latius disseremus.
L. Nulla declamatio hic est. Dolor patientiam superat; propone ut libet, argumentare ut libet, numquam persuadebis id esse
0157D Gravius sic legi jubet,
id esse episcopum confitentem, quod laicum poenitentem; idque rectius, ut videtur.
episcopum, quod laicum poenitentem.
O. Quoniam obstinate tenes,
0157D aliam esse rationem episcopi, aliam laici, ad
0158A compendium concertationis, tribuo quod postulas: nec me pigebit locum te faciente, manum tecum conserere. Expone mihi, quare
laicum venientem ab Arianis recipias, episcopum non recipias?
L. Recipio laicum, qui errasse se confitetur; et Dominus mavult poenitentiam peccatoris, quam mortem.
O.
0157D In Veteri edit.,
Recipio et ego episcopum.
Recipe ergo et episcopum, qui et errasse se confitetur, et Dominus mavult poenitentiam peccatoris, quam mortem.
L. Si errasse se confitetur, 174 cur episcopus perseverat? deponat sacerdotium, concedo veniam poenitenti.
O. Respondebo tibi et ego sermonibus tuis. Si laicus errasse se confitetur, quomodo laicus perseverat? deponat
0157D Certa quadam acceptione plebi quoque commune fuisse olim, primis nempe Christianismi temporibus,
sacerdotii nomen, erudite notatum est, ex illo I Petri II, 9: βασίλειον ἱεράτευμα,
regale sacerdotium,
0158D quod statim adducitur; nam locum omiserat Martianaeus, quod in suis mss. non invenisset.
sacerdotium laici, id est, baptisma, et ego do veniam poenitenti. Scriptum est enim:
Regnum quoque nos et sacerdotes
0158B
0158D
Deo Patri suo fecit. Addunt editi libri:
Et iterum, gentem sanctam, regale sacerdotium, populum acquisitum. Id non legunt mss. nostri codices. Martian.
Deo Patri suo fecit (Apoc. I, 6) . Et iterum,
Gentem sanctam, regale sacerdotium, populum acquisitum (I Pet. II, 9) . Omne quod
0158D Negandi particulam expressit antiqua editio.
non licet Christiano, commune est tam episcopo quam laico. Qui poenitentiam agit, priora condemnat ((
Al. contemnat)). Si non licet episcopo poenitenti perseverare quod fuerat,
0158D
Non licet et laico, etc. Ms. Sorbonicos,
non liceat et laico poenitenti permanere, propter quod poenitentiam confitetur. Cluniacensis similiter legit, excepto
liceat, habet enim
licet. Martian.
non licet et laico poenitenti permanere
0158D Voculas
in eo in duobus mss. desiderari Martian. notat. Gravius ita locum refixit,
non liceat et laico poenitenti permanere quod erat, qui propter poenitentiam confitetur.
in eo propter quod poenitentiam confitetur.
L. Recipimus laicos, quoniam nemo convertetur, si se scierit rebaptizandum: et ita fiet, ut nos simus causa perditionis eorum
si repudientur.
O. Tu in eo quod recipis laicum, unam animam recipiendo salvas; et ego in recipiendo episcopum, non dicam unius civitatis populos,
sed universam, cui praeest, provinciam Ecclesiae socio; quem si repellam, multos secum in
0158C ruinam trahet. Quamobrem quaeso vos ut eam rationem, quam in paucis recipiendis habere vos existimatis, etiam ad totius
orbis salutem concedatis. Quod si displicet, et tam duri estis, immo tam irrationabiliter inclementes, ut eum qui dederit
baptisma hostem Christi, eum qui acceperit filium putetis; nos nobis adversa non facimus: aut episcopum cum populo recipimus,
quem facit Christianum; aut si episcopum non recipimus, scimus etiam nobis populum rejiciendum.
5.
Episcopus condimentum suae Ecclesiae. Fletus Ecclesiae pro poenitentibus. Liber duodecim Prophetarum. Oculus Ecclesiae episcopus.—L. Oro te,
0158D Vetus edit.,
Oro te nomine Christi, non legisti, etc.
nonne legisti de episcopis dictum:
Vos estis sal terrae. Si autem sal infatuatum fuerit, in quo salietur? ad nihilum
0158D
est utile, nisi ut projiciatur foras, et conculcetur
0159A
ab hominibus (Matth. V, 13) . Sed et illud, quod pro populo peccatore sacerdos Deum exoret, ac pro sacerdote nullus sit alius, qui deprecetur
(I Reg. III) . Quae quidem duo Scripturarum capitula in sententiam concurrunt unam. Nam ut sal omnem cibum condit, nec est
aliquid per se tam suave, quod absque 175 eo gustum demulceat: ita mundi totius et propriae Ecclesiae condimentum episcopus
est, qui si infatuatus fuerit, sive per negationem, sive per haeresim, sive per libidinem, et ut semel dicam, per universa
peccata, a quo alio poterit condiri, cum ipse fuerit omnium condimentum? Sacerdos quippe pro laico offert oblationem suam,
imponit manum subjecto, reditum sancti Spiritus invocat, atque ita eum, qui traditus fuerat Satanae in interitum
0159B carnis, ut spiritus salvus fieret, indicta in populum oratione, altario reconciliat, nec prius unum membrum restituit sanitati,
quam omnia simul membra
0159D Alio sensu nec penitus inutili, vetus editio,
conflaverit, et paulo post,
consequitur veniam, ubi, etc.
confleverint. Facile quippe ignoscit filio pater, cum mater pro visceribus suis deprecatur. Si ergo hoc quem diximus gradu
laicus poenitens restituitur Ecclesiae, ibique sequitur venia, ubi luctus praecesserat: manifestum est, sacerdotem
0159D Absque
de legi in vetustis codicibus Gravius monet.
de gradu suo motum, in eumdem locum non posse restitui, quia aut poenitens sacerdotio carebit, aut in honore persistens,
reduci in Ecclesiam non poterit per ordinem poenitentis. Tu mihi nunc infatuato sale, Ecclesiae saporem contaminas; tu eum
qui projectus foras, jacere deberet in stercore, a cunctis hominibus conculcandus, super altarium reponis! Et ubi
0159C erit illud Apostoli praeceptum:
Oportet episcopum esse sine crimine, quasi dispensatorem Dei (Tit. I, 7) . Et iterum:
Probet autem se unusquisque et sic accedat (I Cor. XI, 28) ? Ubi Dominica denuntiatio est:
Ne miseritis margaritas vestras ((Al. miserimus
et nostras))
ante porcos (Matth. VII, 6) ? Quod si de omnibus generaliter dictum intelligis, quanto magis de sacerdotibus praecavendum est, cum etiam
de laicis sic cavetur (
Al. habeatur)!
Separamini, inquit Dominus per Moysen,
a tabernaculis istorum hominum durissimorum, et nolite
0159D Gravius activa forma mavult
tangere: textu utroque, nedum Latino interprete, consentiente.
tangi ab omnibus quae sunt eorum, ne simul pereatis in peccato eorum (Num. XVI, 26) . Et rursum in duodecim Prophetis:
Sacrificia eorum tamquam panis luctus; omnes qui manducant ea, contaminabuntur (Ose. IX, 4) . Et in Evangelio
0159D Dominus:
Lucerna, inquit,
corporis est oculus, id est, Ecclesiae lumen est episcopus.
Si autem oculus tuus simplex est, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. VI, 22) . Sacerdote enim fidem veram praedicante, ex omnium corde tenebrae discutiuntur. 176 Et causam reddit:
Neque enim lucerna accenditur et ponitur subter modium, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Matth. V, 15) .
0160A
0160D In veteri edit.
qui in domo sunt. Lucernam enim hoc est, Deus scientiae suae igniculum, etc.
Hoc est, ideo Deus scientiae suae igniculum in episcopo succendit, ut non sibi tantum luceat, sed omnibus prosit. Et in consequenti:
Si, inquit,
oculus tuus nequam fuerit, omne corpus tenebrosum est.
Si autem lumen quod in te est, tenebrae sunt; ipse tenebrae quantae erunt (Matth. VI, 23) ! Et recte. Nam cum ideo episcopus in Ecclesia constituatur, ut populum coerceat ab errore, quantus erit
error in populo, cum errat ipse qui docet ((
Al. doceat))! Quomodo potest peccata dimittere, qui ipse peccator est? quomodo sanctum sacrilegus faciet? unde ad me lumen introiet,
cum oculus meus caecus sit? Proh dolor! Antichristi discipulus Ecclesiam Christi gubernat. Et ubi est illud:
Non potestis duobus dominis servire (Ibid., 24) ? Sed et illud,
Quae communicatio
0160B
luci ad tenebras? qui consensus Christo ad Belial (II Cor. VI, 14, 15) ? Legimus in veteri Testamento (Levit. XXI, 17, et XXI, 3) :
Homo in quo fuerit macula et vitium, non accedat offerre dona Domino. Et rursum:
Sacerdotes qui accedunt ad Dominum Deum, ut sacrificent, mundi sint, ne forte derelinquat eos Dominus. Et in eodem:
Et cum accedunt ministrare sancta, non adducant in se delictum; ne moriantur. Et multa alia, quae persequi infinitum est, studio ((
Al. sed studio)) brevitatis omitto. Neque enim numerus testimoniorum, sed auctoritas valet. Ex quibus ostenditur, vos per modicum
fermentum totam Ecclesiae massam corrupisse, et de ejus manu hodie Eucharistiam accipere, quem heri quasi
0160D Victorius maluit juxta Brixianos codices
quasi idololatram respuebatis.
idolum despuebatis.
0160C 6.
Sacrificium in Ecclesia.
Christus lavacro suo mundavit aquas.—O. Multa quidem de sacris Voluminibus memoriter copioseque dixisti: sed cum totum circumieris saltum, meis cassibus concluderis
((
Mss. cluderis
vel clauderis)). Sit quippe, ut vis, Arianorum episcopus hostis Christi, sit infatuatum sal, sit lucerna sine igniculo, sit oculus
sine pupilla: nempe eo pervenies, ut salire non possit, qui sal ipse non habeat; non illuminet caecus, non accendat exstinctus.
Tu autem cum conditum ab eo cibum devores, cur insulsum arguis conditorem? De igniculo ejus Ecclesia tua lucet, et lucernam
ejus 177 criminaris exstinctam? Oculos tibi praebet, et caecus est? Quamobrem oro te, ut aut sacrificandi ei licentiam tribuas,
cujus baptisma probas: aut
0160D reprobes ejus baptisma, quem non existimas sacerdotem. Neque enim fieri potest, ut qui in
0160D Alias erat
in baptisterio, quod elegantius
altari opponitur.
baptismate sanctus est, sit apud altare peccator.
L. Sed ego recipio laicum poenitentem per manus impositionem, et invocationem Spiritus sancti, sciens ab haereticis Spiritum
sanctum non posse conferri.
O. Omnes propositionum vestrarum calles ad unum compitum confluunt, et pavidorum more cervorum,
0161A dum
0161D Nempe funiculis pennae suspendebantur praeter spatium quod retia occupant, ut fera earum volatum quasi periculum evitatura,
se in retia conjiceret. Virgil. Georgic. de cervis:
Hos non immissis canibus, non cassibus ullis,
Puniceaeque agitant pavidos formidine pennae.
vanos pennarum evitatis volatus, fortissimis retibus implicamini. Nam cum in Patre et Filio et Spiritu sancto baptizatus
homo, templum Domini fiat, cum, veteri aede destructa, novum Trinitatis delubrum aedificetur, quomodo dicis, sine adventu
Spiritus sancti apud Arianos peccata posse dimitti? Quomodo antiquis sordibus anima purgatur, quae sanctum non habet Spiritum?
Neque enim aqua lavat animam, sed prius ipsa lavatur a Spiritu, ut alios lavare spiritualiter possit.
Spiritus, inquit Moyses,
Domini ferebatur super aquas (Gen. I, 2) . Ex quo apparet baptisma non esse sine Spiritu sancto.
0161D Probatica Piscina quam Joan. V, 2, memorat, λεγομένη Ἑβραἳστὶ Βηθεσδὰ,
dicta hebraice Bethesda. Nunc obtinet
Bethsaida etiam in Hieronym. mss.
Bethesda lacus Judaeae, nisi per adventum Angeli, debilitata corporaliter membra sanare non poterat: et tu mihi aqua simplici,
quasi de balneo animam
0161B lotam producis? Ipse Dominus noster Jesus Christus, qui non tam mundatus est lavacro, quam in lavacro suo universas aquas
mundavit, statim ut caput extulit de fluento, Spiritum sanctum accepit, non quod umquam sine Spiritu sancto fuerit, quippe
qui de Spiritu sancto in carne natus est: sed ut illud nobis monstraretur verum esse baptisma, quo Spiritus sanctus adveniat.
0161D Nimirum ad eam haec referuntur quaestionem, qua variis occasionibus disputatum est ab antiquis, an valida essent quaedam
sacramenta, ab haereticis,
0162D vel ab iis collata, qui anathemate devincti erant. Monemus itaque non absolute negari abs Hieronymo Arianos baptizare posse,
sed morem Ecclesiae defendi, quae ab Arianis venientes episcopos recipiebat. Eo sensu etiam S. Augustinus epist. 185, n. 47,
ultro fatetur
foris ab unitate Corporis Christi, Spiritum sanctum non posse haberi.
Igitur si Arianus Spiritum sanctum non potest dare, ne baptizare quidem potest, quia Ecclesiae baptisma sine Spiritu sancto
nullum est. 178 Tu vero cum baptizatum ab eo recipias, et postea invoces Spiritum sanctum, aut baptizare eum debes, quia
sine Spiritu sancto non potuit baptizari: aut si est baptizatus in Spiritu, desine ei invocare Spiritum, quem tunc cum baptizaretur,
0161C accepit.
7.
Quid ad verum baptisma necessarium? Joannis baptisma quid? Sine Spiritu sancto nullum baptisma. Verum et legitimum Ecclesiae
baptisma.—L.
Obsecro te, nonne legisti in Actibus Apostolorum, eos qui jam a Joanne baptizati fuerant, cum ad interrogationem Apostoli
respondissent, se nec auditu quidem comperisse quid esset Spiritus sanctus, postea fuisse Spiritum sanctum consecutos? Unde
manifestum est posse aliquem baptizari, et tamen non habere Spiritum sanctum.
O. Non tam imperitos divinorum Voluminum eos qui audiunt puto, ut ad hanc quaestiunculam dissolvendam longo sermone opus sit.
Verum prius quam quid in eam sententiam loquar, ausculta, juxta sensum tuum, quanta Scripturarum
0161D turbatio oriatur. Quid est hoc, quod Joannes in baptismate suo aliis Spiritum sanctum dare non potuit, qui Christo dedit?
Et quis est iste Joannes?
Vox
0162A
clamantis in deserto, parate viam Domini: rectas facite semitas Dei nostri (Isai. XL, 3; Matth. III, 3) . Ille qui dicebat:
Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29) . Minus dico, ille qui ex matris utero clamabat:
Et unde hoc mihi, ut mater Domini mei veniat ad me (Luc. I, 43) ? Spiritum sanctum non dedit, quem Philippus diaconus eunucho dedit (Act. VIII) ? quem Ananias Paulo dedit
(Act. IX) ? Audacter forsitan videar Joannem praeferre cunctis. Audi Dominum loquentem:
Non est in natis mulierum major Joanne Baptista (Matth. XI, 11) . Nulli enim contigit prophetarum, et annuntiare Christum, et digito demonstrare. Et quid mihi necesse
est in talis viri laudibus immorari, cum a Deo Patre etiam Angelus nuncupetur?
Ecce, inquit,
mitto Angelum meum ante
0162B
faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te (Ibid. 10) . Plane Angelum, qui post materni ventris hospitium eremi deserta sectatus,
0162D Notatum Victorio alludi Isaiae locum c. 11:
Delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis, et in cavernam reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet. Quibus homo designatur, cui nihil etiam ab infantia scelerum nocuit.
parvulus de serpentibus lusit; qui oculis 179 spectantibus Christum, nihil aliud est dignatus aspicere; qui eloquiis Domini,
quae melle et favo dulciora sunt, dignam Deo vocem erudivit. Et ne quaestionem morer, sic decebat crescere Praecursorem Domini.
Iste ergo talis tantusque Spiritum sanctum non dedit, quem Cornelius centurio antequam baptizaretur, accepit? Responde, quaeso,
cur non dederit? ignoras? Audi quid Scripturae doceant: Joannis baptisma non tam peccata dimisit, quam poenitentiae baptisma
fuit in peccatorum remissionem, id est, in futuram remissionem; quae esset postea per sanctificationem Christi subsecutura.
0162C Scriptum est enim:
Fuit Joannes in deserto baptizans, et praedicans Evangelium poenitentiae in remissionem peccatorum. Et post modicum:
Et baptizabantur ab eo in Jordane confitentes peccata sua. Ut enim ipse ante Praecursor Domini: sic et baptisma ejus praevium Dominici baptismatis fuit.
Qui de
terra est, aiebat,
terrena loquitur; qui de supernis venit, super omnes est (Joan. III, 31) . Et iterum:
Ego baptizo vos in aqua, ille baptizabit in spiritu (Matth. III, 11) . Si autem Joannes, ut confessus est ipse, non baptizavit in spiritu, consequenter neque peccata dimisit,
quia nulli hominum sine Spiritu sancto peccata dimittuntur. Aut si contentiose argumentaris, ideo Joannis baptisma dimisisse
peccata, quia de coelis fuit, edoce quid amplius in Christi baptismate
0162D consequamur. Quod peccata dimittit, liberat a gehenna. Quod a gehenna liberat, perfectum est. Perfectum autem baptisma,
nisi quod in cruce et in
0163A resurrectione Christi est, non potest dici. Ita tu in
0163D Erasm. cum antiquiori edit.,
duceris irreligiosus. Victor.,
perverse religiosus. Hieronymus epist. 44,
licet in perversum munera vestra conveniunt.
perversum religiosus, dicente ipso Joanne:
Illum oportet crescere, me autem minui; dum servi baptismo plus quam habuit tribuis, Dominicum destruis, cui amplius nihil relinquis. Quorsum ista tendit assertio?
Videlicet, ut non tibi mirum videatur, si hi qui a Joanne fuerant baptizati, postea per impositionem manus Apostolorum, sint
Spiritum sanctum consecuti; cum constet, eos ne peccatorum quidem sine subsecutura fide remissionem consecutos. Tu vero qui
ab Arianis recipis baptizatum, et ei tribuis baptisma, quod perfectum est, quo pacto quasi modicum quid ei defuerit, sanctum
advocas Spiritum, cum baptisma Christi sine Spiritu sancto 180 nullum sit? Verum longius excessi, et cum aequa fronte adversarii
potuerim impetum submovere, leviora eminus
0163B ((
Mss. minus)) tela direxi. Joannis enim baptisma intantum imperfectum fuit, ut constet postea Christi baptismate baptizatos, qui
ab eo fuerant baptizati. Ita enim historia refert:
Factum est autem, cum Apollo esset Corinthi, et cum Paulus pertransiret superiores partes Asiae, devenit Ephesum, et cum invenisset
quosdam discentes, dixit ad eos: Si Spiritum sanctum accepistis, cum credidistis?
At illi responderunt: Sed nec si Spiritus sanctus sit, audivimus. Dixit autem ad eos: In quo ergo baptizati estis? Responderunt
in Joannis baptismate. Dixit autem Paulus: Joannes quidem baptizavit baptismo poenitentiae plebem, dicens in advenientem post
eum, ut crederent, hoc est in Jesum, in remissionem peccatorum. His auditis, baptizati sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi.
Et cum imposuisset
0163C
illis manus Paulus, continuo cecidit Spiritus sanctus
super eos (Act. XIX, 1 et seq.) . Si ergo baptizati sunt vero et legitimo Ecclesiae baptismate, et ita postea Spiritum sanctum consecuti
sunt: et tu Apostolorum sequere auctoritatem, et baptiza eos, qui Christi non habent baptisma, et poteris invocare Spiritum
sanctum.
8.
Mos Ecclesiarum in manuum impositione. Traditionis auctoritas.—L. Qui dormientes sitiunt, avide fauces fluminibus ingurgitant. Et quanto plus hauserint, tanto plus sitiunt. Ita mihi et tu
videris adversus quaestiunculam quam proposui, hinc atque illinc argumenta quaesisse, et nihilominus in eadem quaestionum
siti perseverare. An nescis etiam Ecclesiarum
0164A hunc esse morem, ut baptizatis postea manus imponantur, et ita invocetur Spiritus sanctus? Exigis ubi scriptum sit? In actibus
Apostolorum. Etiam si Scripturae auctoritas non subesset, totius orbis in hanc partem consensus instar praecepti obtineret.
Nam et multa alia quae per traditionem in Ecclesiis observantur, auctoritatem sibi scriptae legis usurpaverunt, velut in lavacro
ter caput mergitare, deinde egressos, lactis et mellis praegustare concordiam ad infantiae significationem,
0163D Martianaeus legerat
ad infantiae significationem redire: Dominica, etc., nullo sensu. Reposuimus quod in aliis obtinebat
die, pro
redire.
die Dominico, et omni Pentecoste; nec de geniculis adorare, et jejunium solvere, multaque alia scripta non sunt, quae rationabilis
sibi observatio vindicavit. 181 Ex quo animadvertis nos Ecclesiae consuetudinem sequi, licet ante advocationem Spiritus
constet aliquem baptizatum.
0164B 9.
Episcopus ad impositionem manus accurrit.
Arianorum blasphemiae. Impositio manuum, quare episcopo reservata? Jus baptizandi ab episcopo.—O. Non quidem abnuo hanc esse Ecclesiarum consuetudinem, ut
0163D
Ad eos, qui longe. Sorbonicus codex,
qui longe a majoribus urbibus, etc. Martian. —Cum Gravio et vetustioribus impressis Iego. Antea erat,
qui longe in minoribus urbibus: serie ipsa orationis renuente. Adhaec urbes tametsi minores episcopo non caruisse ante et post Sardicensem canonem, puto:
contra villae, castella, et remotiora ab urbibus loca, quae inferius indicantur.
ad eos qui longe a majoribus urbibus per presbyteros et diaconos baptizati sunt, episcopus ad invocationem sancti Spiritus
manum impositurus excurrat. Sed quale est, ut leges Ecclesiae ad haeresim transferas, et virginis tuae integritatem, per meretricum
0163D
Lupanaria patiaris. Editi addunt verbum
spurcari, quod non retinent exemplaria mss. Martian. —Olim erat
spurcari patiaris, sed prius verbum in mss.
0164D non inveniri testis est Martianaeus: mihi unicum
patiaris non placet, ac malim equidem legi
partiaris, ut quemadmodum leges Ecclesiae ad haeresim transferri, sic virginis integritatem per lupanaria partiri improbet.
lupanaria patiaris? Episcopus si imponit manum, his imponit qui in recta fide baptizati sunt, qui in Patre et Filio et Spiritu
sancto tres personas, unam substantiam crediderunt. Arianus vero cum aliud nihil crediderit (claudite, quaeso, aures qui audituri
estis, ne tantae
0164C impietatis vocibus polluamini) nisi in Patre solo vero Deo, et in Jesu Christo Salvatore creatura, et in Spiritu sancto
utriusque servo, quomodo Spiritum sanctum ab Ecclesia recipiet, qui necdum remissionem peccatorum consecutus est? Spiritus
quippe sanctus, nisi mundam
0164D Repono ex antiqua editione
sedem pro
fidem: quae item pro
quod antistitem, habet
cujus antistes, et deinde
obloqueris pro
hoc loco quaeris.
sedem non incolit: nec habitator ejus templi efficitur, quod antistitem non habet, veram fidem. Quod si hoc loco quaeris,
quare in Ecclesia baptizatus, nisi per manus episcopi, non accipiat Spiritum sanctum, quem nos asserimus in vero baptismate
tribui, disce hanc observationem ex ea auctoritate descendere, quod post ascensum Domini Spiritus sanctus ad apostolos descendit.
Et multis in locis idem factitatum reperimus,
0164D Jus consignandi presbyteris non obscure asserit, qui etiam usum aliquando permitti in epistola ad Evangelium indicavit:
Quid enim facit, excepta ordinatione, episcopus quod presbyter non faciat? Et in Commentariis Ambrosii nomine vulgatis in Ephes. IV:
Apud Aegyptum presbyteri consignant, si praesens non sit episcopus. Paria habet vetus Auctor Quaestionum ex utroque Testam. mixtim inter Augustini opera: atque hic usus etiamnum dicitur apud
Graecos obtinere.
0165D Innocentius tamen celebri illa ad Decentium epistola:
De consignandis vero infantibus manifestum est non ab alio, quam episcopo fieri licere. Nam presbyteri licet secundi sicut
sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent. Hoc autem pontificium solis deberi
episcopis, ut vel consignent, vel paracletum Spiritum tradant, non solum consuetudo Ecclesiastica demonstrat, verum et illa
lectio Actuum Apostolorum,
etc. Confer S. Gregor. Mag. l. IV, ep. ad Januar.; Tolet. Concil. I, can. 20; Arausican. itidem I, can. 11, etc.
ad honorem potius sacerdotii quam ad legem
0165A necessitatis. Alioqui si ad episcopi tantum imprecationem Spiritus sanctus defluit, lugendi sunt, qui in
0166D Falso Martianaeus,
in lectulis pro
villulis, aut
viculis.
villulis, aut in castellis, aut in remotioribus locis per presbyteros et diaconos baptizati ante dormierunt, quam ab episcopis
inviserentur. 182 Ecclesiae salus in summi Sacerdotis
0166D Impressi aliquot
dignitate ac veneratione consistit.
dignitate pendet:
0166D
Cui si non exsors. Mss. codices ita legunt:
Cui si non haec sors quaedam et ab hominibus eminens detur potestas, etc. Sed videtur
haec sors positum pro
exsors, quod satis non intelligebant. Martian.
cui si non exsors quaedam et ab omnibus eminens detur potestas, tot in Ecclesiis efficientur schismata quot sacerdotes. Inde
venit, ut sine chrismate et episcopi jussione, neque presbyter, neque diaconus jus habeant baptizandi. Quod frequenter, si
tamen necessitas cogit, scimus etiam licere laicis. Ut enim accipit quis, ita et dare potest; nisi forte eunuchus a Philippo
diacono baptizatus, sine Spiritu sancto fuisse credendus est, de quo Scriptura ita loquitur:
0165B
Et descenderunt ambo in aquam; et baptizavit eum Philippus (Act. VIII, 38) . Et cum abscederent ab aqua,
Spiritus sanctus venit in eunuchum. Si autem illud objiciendum putas, quia,
Cum audissent apostoli qui erant Jerosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem, qui cum
venissent ad eos, oraverunt pro eis, ut acciperent Spiritum sanctum, nondum enim ceciderat super ullum illorum
(Ibid.) . Cur ita factum sit, in consequentibus disce. Ipse enim ait:
Sed solum baptizati erant in nomine Domini Jesu. Tunc imponebant illis manus, et accipiebant Spiritum sanctum. Hoc loco si et tu similiter te facere dicis, quia haeretici non baptizaverunt in Spiritu sancto, scias Philippum ab apostolis
non fuisse divisum, eamdem habuisse Ecclesiam,
0165C eumdem Dominum Jesum Christum praedicasse; diaconum certe fuisse eorum, qui postea manus imposuerunt. Tu vero cum apud Arianos
non Ecclesiam dicas esse, sed synagogam; nec clericos Dei, sed creaturae et idolorum cultores, quomodo in dispari causa eamdem
asseris rationem te tenere?
10.
L. Valenter quidem et fixo gradu me tibi in faciem dimicantem repellis; sed post tergum caederis, et nuda a spiculis dorsa non
protegis. Esto quippe apud Arianos ne baptisma 183 quidem esse, et ideo Spiritum sanctum ab eis non posse dari, quia necdum
remissionem peccatorum acceperint; totum hoc victoriae meae proficit, et argumentorum tuorum palaestra, mihi palmam victoriae
sudat. Arianus baptisma non habet, et quomodo sacerdotium habet?
0165D Laicus apud eos non est, et quomodo episcopus esse potest? Mihi recipere mendicum non licet, tu recipis regem? Vos hosti
castra traditis; et a nobis perfuga ((
Al. profuga)) rejiciendus est?
11.
O. Si priorum meminisses, jam scires tibi fuisse responsum; sed dum amorem contradicendi
0166A sequeris, a quaestionum lineis excidisti: more quorumdam loquacium potius quam facundorum, qui cum disputare nesciant, tamen
litigare non desinunt. Ego enim non tam in praesenti Arianos vel improbo, vel defendo, quam illam cursus mei metam circumeo,
eadem ratione a nobis episcopum recipi, qua laicus a vobis recipitur. Si erranti concedis veniam, et ego ignosco poenitenti.
Si in fide sua baptizato ((
Al. baptizatum)) baptizans nocere non potuit, et in fide sua sacerdotem constitutum constituens non inquinavit. Subtilis est
haeresis, et ideo simplices animae facile decipiuntur. Deceptio tam laici quam episcopi communis est. At episcopus errare
non potuit. Revera de Platonis et Aristophanis sinu in episcopatum alleguntur ((
Al. eliguntur)). Quotus enim
0166B quisque est, qui non apprime in his eruditus sit? Denique ex litteratis quicumque hodie ordinantur, id habent curae, non
quomodo Scripturarum medullas ebibant, sed quomodo aures populi declamatorum flosculis mulceant. Accedit ad hoc, quod Ariana
haeresis magis cum sapientia saeculi facit, et argumentationum rivos de Aristotelis fontibus mutuatur. Igitur parvulorum inter
se certantium ritu, quidquid dixeris, dicam: affirmabis, affirmabo: negabis, negabo. Arianus baptizat, ergo episcopus est:
non baptizat, tu refuta laicum, et ego non recipio sacerdotem. Sequar te quocumque ieris, aut pariter in luto haesitabimus,
aut pariter expediemur.
12.
Solemnis iuterrogatio in Baptismo.—L. Sed laico ideo ignoscendum est, 184 quia Ecclesiam
0166C Dei putans, simpliciter accessit, et juxta fidem suam credens baptizatus est.
O. Novam rem asseris, ut Christianus quisquam factus sit ab eo, qui non fuit Christianus. Accedens
0166D Contrario sensu vetus editio
Accedens Arianus, id est ab Arianis veniens ad Orthodoxos.
ad Arianos, in qua fide baptizatus est? Nempe in ea quam habebant Ariani. Aut si jam ipse bene credebat, et sciens ab haereticis
baptizatus est, erroris veniam non meretur. Verum hoc penitus absurdum est, ut discipulus ad magistrum vadens ante sit artifex
quam doceatur; ut modo ab idolorum veneratione conversus, noverit Christum melius quam ille qui doceat. At dicis: Simpliciter
in Patre et Filio et Spiritu sancto credidit, et ideo baptisma consecutus est. Quae est ista, quaeso, simplicitas, nescire
quod credas? Simpliciter credidit. Quid credidit? certe aut tria nomina audiens, tres Deos credidit,
0166D et idololatra effectus est; aut in tribus vocabulis trinominem credens Deum, in Sabellii haeresim incurrit. Aut edoctus
ab Arianis, unum esse verum Deum Patrem, Filium et Spiritum sanctum credidit creaturas. Aut extra haec quid credere potuerit,
nescio: nisi forte homo jam edoctus in capitolio, homousion
0167A didicerat Trinitatem. Sciebat Patrem, Filium et Spiritum sanctum, non natura, sed personis esse divisos. Sciebat
0167D Quod nimirum Pater nequit cogitari, quin Filii cogitatio occurrat. Hilarius lib. VII de Trinit.,
Quia et nomen Patris habet in se Filii nomen.
et Filii nomen in Patre, et Patris nomen in Filio. Ridicula penitus assertio, ante de fide quempiam disputare, quam credere;
ante mysterium scire, quam initiatus sit; aliter de Deo sentire baptizantem, et aliter baptizatum. Praeterea cum solemne sit
in lavacro post Trinitatis confessionem interrogare,
0167D
Credis sanctam, etc.
In praepositio hic superflua delata est in codice Cluniacensi: Sorbonicus eam non legit in consequentibus post
credis in sanctam Ecclesiam. Sed sive legatur, sive non legatur, idem est sensus. Martian. —Monet Victorius
in voculam pluries hic repetitam propterea amovisse, quod emendatiora exemplaria eam non haberent, et rectius, ut est in Symbolo,
uni tantum Deo ad exprimendam majorem fidem apponatur.
Credis sanctam Ecclesiam? credis remissionem peccatorum? Quam Ecclesiam credidisse eum dicis? Arianorum? sed non habent.
Nostram? sed extra hanc baptizatus non potuit eam credere, quam nescivit.
13.
L. Quoniam ad omnia argutaris, et emissa a nobis spicula scuto orationis eludis, unam hastam
0167B jaciam, quae umbonem tegminis tui, et verba crepitantia, vi sua penetret, nec diutius patiar, fortitudinem arte superari.
185 Laicus etiam extra
0167D Vetus edit.
extra Ecclesiae fidem baptizatus. Puta in impressa lectione dici
fideliter, sive integra formula; nam infra sub Orthodoxi persona constare dicitur, haereticos baptismum non habere, eos nempe ex Arianis
qui Filii divinitatem in sacramenti verbis
0168D inficiarentur.
Ecclesiam fide baptizatus, poenitens recipitur: episcopus vero aut poenitentiam non agit, et sacerdos est, aut si poenitentiam
egerit, esse episcopus desinit. Quamobrem recte nos laicum et suscipimus poenitentem; et episcopum, si in sacerdotio perseverare
vult, repudiamus.
O. Sagitta quae contento nervo dirigitur, difficile vitatur. Ante enim ad eum, ad quem jacta est pervenit, quam obice clypei
frustretur. E contrario tuae propositiones, quia sine ferri acumine mittuntur, hostem non valent perforare. Hanc igitur hastam
quam totis viribus misisti, de qua nobis minitaris, uno, ut aiunt, digitulo repellam. Neque enim
0167C hoc modo quaeritur, an episcopus poenitens esse non possit, et laicus possit? sed an haereticus baptisma habeat? qui si,
ut constat, baptisma non habet, quomodo potest esse poenitens, antequam Christianus? Proba mihi ab Arianis venientem laicum
habere baptismum, et tunc ei poenitentiam non negabo. Si vero Christianus non est, si non habuerit sacerdotem qui eum faceret
Christianum, quomodo aget poenitentiam homo, qui necdum credit?
14.
L. Oro te ut, philosophorum argumentatione deposita, Christiana mecum simplicitate loquaris, si tamen non dialecticos sequaris
((
Al. sequeris)), sed piscatores. Aequumne tibi videtur, ut Arianus episcopus sit?
O. Tu eum episcopum probas, quia ab eo recipis baptizatum, et in hoc reprehendendus es,
0168A quare a nobis parietibus separaris, cum in fide et in Arianorum nobiscum receptione consentias?
L. Jam et superius rogavi, ut non philosophice, sed Christiane mecum loquaris.
O. Discere vis, an contendis?
L. Utique contendo, quia facti tui a te quaero rationem.
O. Si contendis, jam tibi responsum est. Eadem enim ratione episcopum ab Arianis recipio, qua tu recipis baptizatum. Si discere
cupis, in meam aciem transgredere. Adversarius enim vincitur, discipulus docetur. 186
L. Non possum ante esse discipulus, quam magistrum audiam praedicantem.
O. Quoniam tergiversaris, et sic vis a me doceri, ut adversarium in
0168D Eadem
adversarium in tergo habeam, etc.
integro habeas, tuo animo te docebo. Consentimus in fide, consentimus in haereticis recipiendis, consentiamus etiam in conventu.
L. Hoc
0168B non est docere, sed argumentari.
O. Quia tu pacem cum scuto petis, et nos olivae ramum gladio inserimus.
L. En tollo manus, cedo, vicisti. Verum cum arma deponam, sacramenti, in quod me jurare compellis, quaero rationem.
O. Gratulor interim tibi, et Christo Deo meo gratias ago, quia animo bono
0168D
A falsitate Sardorum. Corruptus est multum hic locus in antea editis libris, qui legunt
a falsitatis ardore, vel
a falsitatis odore, etc. Cluniacensis codex puram retinet lectionem,
a falsitate Sardorum; in qua nempe tenebatur Luciferianus.—Olim erat
a falsitatis ardore, vel
odore. Sed neque istud
a falsitate Sardorum, quod e Cluniacensi ms. Martianaeus reposuit, satis puto emendatum; nam ut
Sardorum nomen
Orbi elegantissime opponatur, ita
falsitati inepte respondeat
sapor. Forte
insulsitate scripserit Hier. pro
falsitate, aut si Latine diceretur,
salsitate. Sardiniam insulam pestilentis aeris vitio laborare omnes dicunt; sed et Sardos homines mendaces audire, notum. Martian.
a falsitate Sardorum ad totius orbis te saporem contulisti, nec dicis more quorumdam:
Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus (Psal. XI, 1) : quorum vox impia, crucem Christi evacuat, Dei Filium subjugat diabolo, et illam complorationem, quae a Domino
de peccatoribus prolata est, nunc de universis hominibus dictam intelligit:
Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem (Psal. XXIX, 10) ? Sed absit, ut frustra Deus mortuus sit.
0168C Alligatus est fortis, et vasa ejus direpta sunt (Marc. III, 27) . Allocutio Patris impleta est:
Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8) .
Apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum (Psal. XVII, 16) .
In sole posuit tabernaculum suum, nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 6) . Deo plenus Psalmista canit:
Inimici defecerunt frameae in finem, et civitates eorum destruxisti (Ps. IX, 7) .
15. Et ubi, quaeso, isti sunt nimium religiosi, immo nimium profani, qui plures synagogas asserunt esse, quam Ecclesias? Quomodo
destructae sunt diaboli civitates; et in fine, hoc est in saeculorum consummatione, idola corruerunt? Si Ecclesiam
0168D Victorius ex mss. addiderat
per totum orbem
0169D
diffusam: vetus edit.
per totum orbem tantum. Martian. post Erasmum expunxit.
non habet Christus, aut si in Sardinia tantum habet, nimium
0169A pauper factus est. Et si Britannias, Gallias, Orientem, Indorum populos, barbaras Nationes, et totum semel
0169D Idem Victor.
simul reposuit pro
semel.
mundum possidet Satanas: quomodo ad angulum universae terrae Crucis 187 tropaea collata sunt? Nimirum adversarius potens
concessit Christo
0169D
Iberam excetram. Hoc loco autem codex Sorbonicus praestat Cluniacensi, et veram germanamque exhibet lectionem,
Hiberam excetram, luridos homines et inopem provinciam, etc. De Hibera, sive Ibera excetra loquitur quoque Hieronymus in epist. ad Julianum diaconum. Martian. —Per convicium
Iberam excetram dicit, monstrum nempe omnium teterrimum, sive de homine hoc usurpet, ut in epist. 6, ad Julian., sive de regione, ut hic
loci, sive de alio quopiam subjecto. Puta dici Sardiniam malorum quotidie excrescentium hydram. Olim erat,
Iberiam et Celtiberos, luridos homines, Aethiopumque provinciam. etc.
Iberam excetram: luridos homines, et inopem provinciam dedignatus est possidere. Quod si de illa quae in Evangelio scripta
est, sibi sententia blandiuntur:
Putasne cum venerit filius hominis, inveniet fidem super terram (Luc. XVIII, 8) ? sciant illam
0169D Monet Victorius fidem pro fiducia hic accipi, sive ardentiori credulitate, quae spem, et charitatem in se contineat, a qua
hominem justificari manifestum.
fidem nominari, de qua ipse Dominus, aiebat:
Fides tua te salvam fecit (Matth. IX, 22) . Et alibi de Centurione:
Non inveni tantam
0170D
Fidem in Israel. Addit idem codex Sorbonicus verbum,
neque, id est,
neque in Israel. Martian.
fidem in Israel (Matth. VIII, 16) . Et rursus ad Apostolos:
Quid timidi estis, modicae fidei (Luc. VII, 9) ? Necnon et in alio loco:
Si habueritis
0169B
fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti, transmigra, et transmigrabit (Matt. XIV, 31) . Neque enim Centurio aut illa muliercula, quae per duodecim annos fluxu sanguinis tabescebat, in Trinitatis
sacramenta crediderant, quae post resurrectionem Christi Apostolis manifestata sunt; ut merito fides horum quae in mysterio
est, laudaretur: sed simplicitas mentis et devota Deo suo anima approbata est:
Dicebat enim in corde suo, si tetigero vestimentum ejus tantum, salva fiam (Matth. IX, 21) . Haec est fides, quam raro inveniri, Deus pronunciavit. Haec est fides, quae etiam apud eos qui bene credunt,
difficile perfecta invenitur.
Fiat tibi, inquit Deus,
secundum fidem tuam. Hanc ego
0170D Vetus edit.,
Hanc ego fidem audire volo. Si enim, etc.
vocem audire nolo. Si enim secundum fidem meam fiat mihi, peribo. Et
0169C certe credo in Deum Patrem, credo in Deum Filium, et credo in Deum Spiritum sanctum. Credo in unum Deum, et tamen secundum
meam fidem nolo mihi fieri. Saepe quippe venit inimicus homo, et inter Dominicam messem zizania interserit. Neque hoc dico,
quod majus quidquam sit, quam sacramenti fides, quam puritas animae: sed indubitata ad Deum fides, ardue reperitur. Verbi
gratia dictum sit, ut quod volumus perspicuum fiat: ad orationem assisto; non orarem, si non crederem: sed si vere crederem,
illud cor quo Deus videtur, mundarem, manibus tunderem pectus, genas lacrymis rigarem,
0170D Eadem addit,
Corde mollescerem.
corpore inhorrescerem, ore pallerem, 188 jacerem ad Domini mei
0170A pedes, eosque fletu perfunderem, crine tergerem, haererem certe trunco crucis, nec prius amitterem, quam misericordiam impetrarem.
Nunc vero creberrime in oratione mea, aut per porticus deambulo, aut de fenore computo, aut abductus turpi cogitatione, etiam
quae dictu erubescenda sunt, gero. Ubi est fides? siccine putamus orasse Jonam? sic tres pueros? sic Danielem inter leones?
sic certe latronem in cruce? Et haec ego exempli causa ad intelligentiam sensus protuli. Caeterum conveniat unusquisque cor
suum, et in omni vita inveniet, quam rarum sit fidelem animam inveniri, ut nihil ob gloriae cupiditatem, nihil ob rumusculos
hominum faciat. Neque enim statim qui jejunat, Deo jejunat, aut extendens pauperi manum, Deo fenerat. Vicina sunt vitia virtutibus.
0170B Difficile est Deo tantum judice esse contentum.
16.
L. Praevenisti interrogationem meam: hanc enim Scripturam mihi in ultimo reservabam. Et ferre omnes nostri, immo jam non mei,
hoc quasi ariete in disceptationibus utuntur, quem confractum ac comminutum vehementer gaudeo. Sed quaeso te, ut mihi omnem
causam, quare ab Arianis venientes Ecclesia recipiat, non quasi adversario, sed quasi discipulo explices. Nam quum tibi verbo
respondere non possim, animo tamen necdum assentior.
17.
O.
0170D
Sub Rege Constantio, Eusebio, etc. Eusebius et Hypatius fratres fuerunt Faustinae uxoris Juliani. Vide Am. Marcellinum lib. XXI. Consules autem anno Christi
357, id est, Constantii 12. Martian.
Sub rege Constantio, Eusebio et Hypatio consulibus, nomine unitatis et fidei
0170D Quod hinc sequitur de Synodo Ariminensi fragmentum cum veteri ms. S. Germani Parisiensis, aliisque exemplaribus contulit
v. cl. Balusius, et Conciliorum editioni inseruit. Ibi pro
infidelitas est
incredulitas; et
quae quidem nunc infidelitas noscitur.
infidelitas scripta est, ut nunc agnoscitur. Nam illo tempore, nihil tam pium, nihil tam conveniens
0170D In ms. penes eumdem Balusium
servis Dei, tum
et totius mundi communione absque
a praepositione.
servo Dei videbatur, quam unitatem sequi, et a totius mundi communione
0170C non scindi. Praesertim quum superficies expositionis, nihil jam sacrilegum praeferret:
Credimus, aiebant,
0170D Idem
in unum solum verum Deum, etc.; et paulo infra
similem genitori suo Filium Patri.
in unum verum Deum, Patrem omnipotentem. Hoc etiam nos confitemur.
Credimus in Unigenitum Dei Filium, qui ante omnia saecula, et ante omne principium natus est 189
ex Deo. Natum autem Unigenitum solum ex solo Patre, Deum ex Deo, similem genitori suo Patri secundum Scripturas; cujus nativitatem
nullus novit, nisi qui solus eum genuit, Pater.
Numquid hic insertum est:
Erat tempus, quando non erat? vel,
de nullis exstantibus,
0170D Rursus idem,
nisi solus qui eum genuit, et mox rectius
de nullis exstantibus creaturis esse Filium Dei.
creatura est Filius Dei? Perfecta fides est, Deum de Deo credere. Et natum aiebant Unigenitum solum, ex solo
0171A Patre. Quid est natum? Certe non factum. Nativitas suspicionem auferebat creaturae. Addebant praeterea,
Qui de coelo descendit, conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, crucifixus a Pontio Pilato, tertia die resurrexit
0171C Isthaec
a mortuis, ascendit in coelum, ex Victorii
0171D codicibus et Balusiano exemplari suffecimus. Tum ex eodem et veteri editione
tanti mella praeconii legimus pro
tanta illa praeconia, ut antea obtinebat.
a mortuis, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Dei Patris, venturus judicare vivos et mortuos. Sonabant verba pietatem, et inter tanti mella praeconii, nemo venenum insertum putabat.
18.
Usiae nomen quare ablatum. Valens Mursensis Episcopus. Scrinia publica Ecclesiarum. Acta Ariminensis synodi.—De Usiae vero nomine abjiciendo, verisimilis
0171D Rem narrat Sulpitius lib. II. cap. 43:
Usiae verbum tamquam ambiguum et temere a Patribus usurpatum, neque ex auctoritate Scripturarum profectum, sub specie falsae
rationis Ariani abolebant, ne unius cum Patre substantiae Filius crederetur. Eadem fides similem Patri Filium fatebatur. Sed
interius aderat fraus, ut esset similis, non esset aequalis.
ratio praebebatur.
Quia in Scripturis, aiebant,
non invenitur, et multos simpliciores novitate sua scandalizat, placuit auferri. Non erat curae Episcopis de vocabulo, quum sensus esset in tuto. Denique
0171B ipso in tempore, quum fraudem fuisse in expositione rumor populi ventilaret, Valens Mursensis Episcopus, qui eam conscripserat,
praesente Tauro praetorii praefecto, qui ex jussu regis synodo aderat, professus est se Arianum non esse, et penitus ab eorum
blasphemiis
0171D Vetus cod.,
et ab errore se recessisse. Sed hoc opinionem vulgi non exstinxerat; paulo post,
et Laicorum turba concurrens.
abhorrere. Res secrete gesta, opinionem vulgi non exstinxerat. Itaque alia die in Ecclesia, quae est apud Ariminum, et episcoporum
simul et laicorum turbis concurrentibus, Muzonius episcopus provinciae
0171D Turpi errore lectum est hactenus
Byzantinae pro
Byzacenae. Balusius praeterea reponi vult ex antiquo ms.
primatus ab omnibus deferebatur pro
primae et
deferebantur. Denique vetus edit. voces
propter aetatem non agnoscit.
Byzacenae, cui propter aetatem primae ab omnibus deferebantur, ita locutus est:
Ea quae sunt jactata
0172C Antea
jactata per publicum, Tum vetus cod. penes
0172D Balusium
aliquem e vobis pro
nobis, et
ab auribus cordium nostrorum pro
et a corde nostro, etc.
in publicum, et ad nos usque perlata, aliquem e nobis sanctitati vestrae legere praecipimus, ut quae sunt mala, et ab auribus
et a corde nostro abhorrere
190
debent, omnium una voce damnentur.
0171C Responsum est ab universis episcopis, placet. Itaque cum Claudius episcopus provinciae Piceni ex praecepto omnium, blasphemias,
quae Valentis ferebantur, legere coepisset: Valens suas esse negans, exclamavit, et dixit:
0172D Ita e ms. Balusius. Editiones aliae ferunt
Christum Deum. Mox ex eodem cod.,
et addidit supplentur.
Si quis negat Christum Dominum, Dei Filium, ante saecula ex Patre genitum, anathema sit. Ab universis consonatum est,
anathema sit. Si quis negat Filium similem Patri secundum Scripturas, anathema sit. Omnes responderunt,
anathema sit. Si quis Filium Dei non dixerit aeternum cum Patre, anathema sit. Ab universis conclamatum est,
anathema sit. Si quis dixerit creaturam Filium Dei, ut sunt caeterae creaturae, anathema sit. Similiter dictum est,
anathema sit. Si quis dixerit de nullis exstantibus Filium, et non
0172A
de Deo Patre, anathema sit. Omnes conclamaverunt,
anathema sit. Si quis dixerit, erat tempus, quando non erat Filius, anathema sit.
0172D Idem ex illo veteri exemplari sufficit,
Omnes responderunt: Anathema sit.
In hoc vero cuncti episcopi, et tota simul Ecclesia plausu quodam et tripudio Valentis vocem exceperunt. Quod si quis a nobis
fictum putat, scrinia publica scrutetur. Plenae sunt
0172D Mendose erat
certae. Cod. Balus.,
Scripturarum Ecclesiasticarum arcae. Infra vetus edit.,
et qui veritatem firment, qui, etc.
certe Ecclesiarum arcae, et recens adhuc rei memoria est. Supersunt homines, qui illi synodo interfuerunt; et quod veritatem
firmet, ipsi Ariani haec ita, ut diximus, gesta non denegant. Quum ergo cuncti Valentem ad coelum laudibus tollerent, et suam
in eum suspicionem cum poenitentia damnarent; idem Claudius qui supra legere coeperat, ait:
Adhuc sunt aliqua, quae subterfugerunt dominum et fratrem meum Valentem, quae si vobis videtur, ne quis
0172B
scrupulus remaneat, in commune damnemus. Si quis dixerit Filium Dei esse quidem ante omnia saecula; sed non ante omne omnino
tempus, ut ei aliquid anteferat, anathema sit. Dixerunt cuncti,
0172D In uno ms.,
Dixerunt cuncti, et ipse Valens; et
cuncti responderunt: Anathema sit. Mox pro
condemnavit, scribitur,
clara voce damnavit.
anathema sit. Multaque alia quae suspiciosa videbantur, ad 191 pronunciationem Claudii, Valens condemnavit. Quae si quis plenius discere
cupit, in Ariminensis synodi actis reperiet, unde et nos ista libavimus.
19.
Valens et Ursacius. Corpus Domini in Ecclesia. Nicaena synodus propter quid congregata.—His
0172D Martianaeus post Erasm.,
His itaque gestis.
ita gestis, concilium solvitur. Laeti omnes ad provincias revertuntur. Idem enim Regi et bonis omnibus curae fuerat, ut Oriens
atque Occidens communionis sibi vinculo necterentur. Sed Diu Scelera non latent, et cicatrix male obducta, incocto pure, dirumpitur.
0172C Coeperunt postea Valens et Ursacius, caeterique nequitiae eorum socii, egregii videlicet Christi sacerdotes, palmas suas
jactitare, dicentes se Filium non creaturam negasse, sed similem caeteris creaturis. Tunc
usiae nomen abolitum est: tunc Nicaenae fidei damnatio conclamata est. Ingemuit totus orbis, et Arianum se esse
0172D Neque enim ex animo Arianus erat, immo recte sentiens, sed eo quo nolebat, modo intellectus, Arianum se publicari et audire
obstupuit.
miratus est. Igitur alii intra suam communionem remanere, alii ad eos confessores qui sub nomine Athanasii exsulabant, coeperunt
litteras mittere: nonnulli initam societatem meliorem desperatione planxerunt. Pauci vero (ut se natura hominum habet) errorem
pro consilio defensavere. Periclitabatur navicula Apostolorum, urgebant venti, fluctibus latera tundebantur: nihil jam supererat
0173A spei: Dominus excitatur, imperat tempestati, bestia ((
Scil. Constantius)) moritur, tranquillitas rediit. Manifestius dicam. Omnes episcopi, qui de propriis sedibus fuerant exterminati,
per indulgentiam novi principis ((
Scil. Juliani)) ad Ecclesias redeunt. Tunc triumphatorem suum Athanasium Aegyptus excepit; tunc Hilarium de praelio revertentem,
Galliarum Ecclesia complexa est; tunc ad reditum Eusebii ((
Scil. Vercellensis)) lugubres vestes Italia mutavit. Concurrebant episcopi, qui Ariminensibus dolis irretiti, sine conscientia
haeretici ferebantur, contestantes Corpus Domini, et quidquid in Ecclesia sanctum est, se nihil mali in 192 sua fide suspicatos.
Putavimus, aiebant, sensum congruere cum verbis; nec in Ecclesia Dei, ubi simplicitas, ubi pura confessio est, aliud in corde
clausum esse, aliud in
0173B labiis proferri timuimus. Decepit nos bona de malis existimatio. Non sumus arbitrati sacerdotes Christi adversus Christum
pugnare. Multaque alia, quae brevitatis studio praetereo, flentes asserebant: parati et subscriptionem pristinam, et omnes
Arianorum blasphemias condemnare. Hoc loco interrogo istos nimium religiosos, quid de confessoribus agendum putaverint? Depositis,
inquient, veteribus episcopis, novos ordinassent ((
Al. ordinare)). Tentatum est. Sed quotus quisque bene sibi conscius patitur se deponi? Praesertim cum omnes populi, sacerdotes
suos diligentes, pene ad lapides et ad interemptionem deponentium eos convolaverint? Mansissent, aiunt, intra suam communionem.
Hoc est dicere, irrationabili crudelitate orbem totum diabolo
0173C condonassent ((
Al. condemnassent)). Cur damnassent eos qui Ariani non erant? Cur Ecclesiam scinderent in concordia fidei permanentem? Cur denique
credentes bene, obstinatione sua facerent Arianos? Nam cum in synodo Nicaena, quae propter Arianam perfidiam congregata est,
octo episcopos Arianos susceptos sciamus; et episcopus jam in
0174A mundo nullus sit, nisi quos synodus illa ordinavit: quomodo potuerunt adversum
0173C Sunt qui memoriae vitio hic labi Hieronymum velint, cum Arium ipsum in Nicaeno concilio susceptum tradit. Nicaena enim Synodica
epistola post anathema Arianae sententiae sociis inflictum, consulto reticeri dicit, quem exitum Arius sortitus sit, ne hominis
calamitati videatur insultare; quibus verbis exsilii poenam illi ab Imperatore irrogatam indicari liquet. Verum discimus a
Sozomeno lib. II,
0173D cap. 16, Arium ἐπὶ τὴν ἐξορίαν ἀπαγόμενον, sive
eo ipso tempore quo in exsilium deportabatur fuisse revocatum. Quid etiam Socrates illum statim ab exsilio revocatum tradit, antequam Eusebius ac Theognius libellum poenitentiae mitterent.
Jam igitur vides quo pacto intelligi et conciliari Hieronymus possit.
eam facere, propter quam exsilium sustinuerunt?
20.
Auctores haereseos Arianae. Supererant homines qui synodo Nicaenae interfuerant. Quid constitutum in synodo Alexandrina. Lucifer
quid fecerit.—L.
An tandem et tunc recepti sunt Ariani? quinam quaeso?
O. Eusebius episcopus Nicomediensis, Theognius ((
Al. Theogonius)) episcopus Nicaenus. Saras tunc presbyter Libyae. Eusebius episcopus Caesareae Palaestinae, et reliqui, quos
enumerare longum est. Ipse quoque caput horum et causa malorum, Arius Presbyter, et Ezoius diaconus, qui post
0173D Lectionem Victorii revoco, cujus loco Martianaeus cum Erasmo habet,
qui postea sub Theodosio Antiochenus, etc., et quod minime ferendum est, Victorii industriam plane dissimulat. Certum tamen est falli Erasmum, neque eam fuisse
Hieronymi mentem, Theodosium commemorandi; neque ita scripsisse. In hanc rem Socrates lib. II, cap. 44:
Antiocheni, inquit,
cum Eudoxium comperissent, spreta ipsorum Ecclesia, ad Constantinopolitanae sedis opulentiam transiliisse, Meletium Beroa
accitum in sede Antiochena collocant. Hic . . . . consubstantialis doctrinam asserere coepit. Quae cum accepisset Imperator,
eum quidam relegari jussit; Euzoium vero, qui una
0174C
cum Ario olim depositus fuerat, Antiochensis Ecclesiae antistitem fecit promoveri. Hac scilicet de causa
post Eudoxium dixit Hieronymus. Sed ipsum placet Victorium describere. Euzoium Eudoxio in Antiocheno episcopatu successise, constat ex
historia tripartita, Socrate scilicet lib. II, c. 43, 44, et Sozomeno lib. IV, c. 12. Quae omnia latius explicat Nicophorus
Callistus
0174D lib. IX, c. 48. Hieronymus qui haereticos Arianos hic recenset, omittit Meletium, qui illam sedem medius inter utrumque
tenuit: catholicus enim erat, et ab Imperatore Valente inde ejectus, in exsilium actus est. Fuit autem uterque horum Arianus,
sed Eudoxius Aetianae etiam factionis. Hic locus antea ab Erasmo corruptus fuit. Legebat enim:
et Euzoius diaconus, qui postea sub Theodosio Antiochenus episcopus fuit, quasi Arii tempore, cujus familiaris fuit Euzoius, Theodosius Imperator vixerit. Decepit eum alter illius temporis Euzoius,
de quo in Catalogo fit mentio: qui catholicus fuit, et Nazianzenus ad eum scribit. Nos, suffragantibus cum historiis, tum
exemplaribus, ita emendavimus. Libenter enim solemus, cum quidem licet auctoritatem antiquorum librorum testimonio historiarum
confirmare.
Eudoxium Antiochenus 193 episcopus fuit; et Achillas lector. Hi quippe tres Alexandrinae Ecclesiae clerici, auctores
0174B hujus haereseos exstiterunt.
L. Si quispiam eos neget fuisse susceptos, quomodo revincetur?
O. Supersunt adhuc homines qui illi synodo interfuerunt. Et si hoc parum est, quia propter temporis antiquitatem rari admodum
sunt, et in omni loco testes adesse non possunt, legamus acta et nomina episcoporum synodi Nicaenae; et hos quos supra diximus
fuisse susceptos, subscripsisse
homusion, inter caeteros reperiemus.
L. Si potes, ostende post synodum Nicaenam illos in perfidiam declinasse.
O. Recte proposuisti. Solent enim oculis clausis denegare, qui non credunt factum esse quod nolunt. Sed quomodo postea non declinarunt,
propter quos synodus congregata est? Et quorum epistolae et libri impietatis ante synodum editi, usque ad praesentem diem
durant? Igitur cum illo tempore trecenti et eo amplius
0174C episcopi, paucos homines, quos sine damno Ecclesiae abjicere poterant, susceperint: miror quosdam, et certe Nicaenae fidei
sectatores, tantae duritiae existere, ut tres
0174D Sanctos Athanasium, Hilarium, et Vercellensem Eusebium.
confessores de exsilio revertentes, non putent, id ob totius orbis salutem necessitate facere debuisse, quod tot et tales
viri voluntate fecerunt. Sed, ut dicere coeperamus, post reditum confessorum, in
0175A Alexandrina postea synodo constitutum est, ut, exceptis auctoribus haereseos, quos error excusare non poterat, poenitentes
Ecclesiae sociarentur: non quod episcopi possint esse qui haeretici fuerant; sed quod constaret eos qui reciperentur, haereticos
non fuisse. Assensus est huic sententiae Occidens: et per tam necessarium concilium ((
Fort. consilium)), Satanae faucibus mundus ereptus est. Ventum est ad asperrimum locum, in quo adversum voluntatem et propositum
meum,
0175D Addit vetus edit.,
quo corde bono erga Luciferum sum.
cogor de beato Lucifero, secus quidquam quam et illius meritum, et mea humanitas poscit, existimare. Sed quid faciam? veritas
os reserat, et invitam linguam 194 conscium ad eloquendum pectus impellit. In tali articulo Ecclesiae, in tanta rabie luporum,
segregatis paucis ovibus, reliquum
0175B gregem deseruit. Bonus quidem ipse pastor, sed multam praedam bestiis relinquens. Praetereo illa, quae quidam ex maledicis,
quasi satis firma defendunt; hoc illum
0175D Eadem
hoc illum non Ecclesiae amore, sed gloria, etc. Martian.,
hoc illum non amore gloriae, sed negandi particulam postmodum sustulit in erratorum indiculo.
amore gloriae, et nominis in posteros transmittendi fecisse: necnon et pro simultate, quam adversus Eusebium ((
Scil. Vercellensem)) propter
0175D Notum dissidium ex Paulini electione, quam contra condictum, tametsi bono animo, Lucifer fecit,
0176D Eusebius improbavit.
Antiochenam dissensionem susceperat. Nihil istorum de tali viro credo: unum est quod etiam in praesenti
0176D Vetus edit.,
unum quod etiam in praesenti constat eloquar.
constanter loquar, verbis eum a nobis dissentire, non rebus: si quidem recipiat, qui ab Arianis baptisma consecuti sunt.
21.
Hilarius Romanae Ecclesiae diaconus. Ecclesia non est quae non habet sacerdotem.—L. Quam longe alia, et ut nunc intelligo, errori magis quam spei proficientia, mihi antea afferebantur! Verum gratias
0175C ago Christo Deo, qui in pectus meum veritatis lumen infudit; ne adhuc ore sacrilego, virginem ejus scortum diaboli clamarem.
Restat unum, quod quaeso te ut edisseras, quid adversum Hilarium dicendum sit, qui ne baptizatos quidem recipiat ab Arianis.
O. Hilarius cum Diaconus de Ecclesia recesserit, solusque ut putat, turba sit mundi, neque eucharistiam conficere potest, episcopos
et presbyteros non habens: neque baptisma sine eucharistia tradere. Et cum jam homo mortuus sit, cum homine pariter interiit
et secta, quia post se nullum Clericum diaconus potuit ordinare. Ecclesia autem non est, quae non habet sacerdotes. Sed omissis
paucis homunculis, qui ipsi et laici sunt et episcopi, ausculta quid de omni Ecclesia sentiendum sit.
L. Tribus,
0175D ut aiunt, verbis tam grandem quaestionem dissolvisti, et quidem dum loqueris, videor mihi tecum facere. Si vero obticueris,
nescio quid rursum scrupuli nascitur: quare ab haereticis baptizati suscipiuntur.
O. Hoc est quod et ego dixi, ausculta quid de omni Ecclesia sentiendum sit. Iste enim, ut ais, scrupulus 195 multos titillat.
Et longus fortasse
0176A ero in enarrando: verum tanti est lucrum veritatis.
0176D Eadem addit,
ut non sileam.
22.
Arca Noe typus Ecclesiae. Octavus numerus in Psalmis et in Evangelio.
Gradus Ecclesiae. Nemo potest ante judicii diem de hominibus judicare.—Arca Noe Ecclesiae typus fuit, dicente Petro Apostolo:
In Arca Noe pauci, id est, octo animae salvae factae sunt per aquam, quod et nos nunc similis ((Al similiter))
formae baptisma salvos facit ((Al. faciat)) (I Pet. III, 20) . Ut in illa omnium animalium genera: ita et in hac universarum et gentium et morum homines sunt. Ut ibi
pardus et haedi, lupus et agni: ita et hic et justi et peccatores, id est, vasa aurea et argentea, cum ligneis et fictilibus
commorantur. Habuit arca nidos suos: habet Ecclesia plurimas mansiones. Octo animae
0176B hominum in arca Noe servatae sunt. Et nobis Ecclesiastes (Cap. XI) jubet dare partes septem, dare partes octo, id est,
credere utrique Testamento. Ideo quidam psalmi
pro octava inscribuntur, et per octonos versus, qui singulis litteris subjecti sunt, in centesimo decimo octavo psalmo justus eruditur.
Beatitudines quoque quas Dominus discipulis in monte pronuncians, Ecclesiam delineavit, octo sunt. Et Ezechiel in aedificationem
Templi, octonarium numerum assumit. Multaque alia in hunc modum per Scripturas significata reperies. Emittitur itaque de arca
corvus,
0176D Ex Septuaginta interpretum sensu, οὐκ ἀνέστρεψεν.
et non redit, et postea pacem terrae columba nuntiat. Ita et in baptismate Ecclesiae, te terrimo alite expulso, id est, diabolo,
pacem terrae nostrae columba Spiritus sancti nuntiat. A triginta
0176C cubitis incipiens, et usque ad unum cubitum paulatim decrescens, arca construitur. Similiter et Ecclesia multis gradibus
consistens, ad extremum diaconis, presbyteris, episcopisque finitur. Periclitata est arca in diluvio, periclitatur Ecclesia
in mundo. Egressus Noe vineam plantavit, et bibens de ea, inebriatus est: natus quoque in carne Christus, Ecclesiam plantavit,
et passus est. Nudatum patrem irrisit major filius, et minor texit, et Deum crucifixum illuserunt Judaei, et honoraverunt
Gentiles. Dies me deficiet, si omnia arcae sacramenta cum Ecclesia componens, edisseram. Qui sint inter nos aquilae, qui columbae,
qui leones, 196 qui
0176D Erat, forte typothetarum mendo,
servi.
cervi, qui vermiculi, qui serpentes, quod ad praesens negotium pertinet, breviter expediam. Non solum in Ecclesia morantur
0176D oves, nec mundae tantum aves volitant; sed frumentum in agro seritur,
interque nitentia culta Lappaeque et tribuli, et steriles dominantur avenae (Ex Virg. I Georg. 151) . Quid faciat agricola? Evellat lolium? Sed tota pariter messis evertitur. Quotidie industria rusticana
aves sonitu abigit, imaginibus exterret: hinc flagello crepitat, hinc
0177A formidines tendit. Attamen aut veloces capreae, aut lascivus onager incurrit: hinc in effossa horrea mures frumenta comportant,
hinc
0177C In veteri editione est
frequenti agmine.
ferventi agmine segetem formica populatur. Ita res se habet. Nemo securus agrum possidet. Dormiente patrefamilias, inimicus
homo zizaniam superseminavit, ad quam eradicandam cum servi ire proponerent, Dominus prohibuit, sibi servans palearum et frumenti
discretionem (Matth. XIII) . Haec sunt vasa irae et misericordiae, quae in domo Dei ab Apostolo praedicantur (Rom. IX et
II Tim. II) . Veniet ergo dies quando, thesauro Ecclesiae aperto, proferet Dominus vasa irae suae, quibus exeuntibus sancti
dicent:
Ex nobis exierunt; sed non erant ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19) . Nemo potest Christi palmam sibi assumere, nemo ante
0177B diem judicii de hominibus judicare. Si jam mundata est Ecclesia, quid Domino reservamus?
Est via quae videtur esse apud homines recta, novissima autem ejus veniunt in profundum inferni (Prov. XIV, 12) . In Hoc Errore judicii, quae potest esse certa sententia?
23.
Traditio Ecclesiastica. Haeretici primitivae Ecclesiae. Haeretici Judaeorum. Haeretici in Evangelia,—Conatus est beatus Cyprianus contritos lacus fugere, nec bibere de aqua aliena: et idcirco haereticorum baptisma reprobans,
ad Stephanum tunc Romanae urbis episcopum, qui a beato Petro
0177C
Vicesimus secundus. In posteriori Chronicorum libro legimus: Romanae Ecclesiae episcopatum tenet vicesimus primus Lucius menses 8, post quem
vicesimus secundus Stephanus annos 11; exstant ad utrumque Cypriani epistolae. Vicesimum tertium alii faciunt. Martian. —Compertum
omnino est inita ratione Stephanum vigesimum secundum locum obtinere post Petrum: quare qui hactenus obtinuit, errorem, quo
vigesimus sextus dicebatur, emendare non dubitavimus. Forte Romanis notis scriptum olim fuit XXII, quod scribendi aut legendi
festinatione librarius accepit pro XXVI. Mox pro
direxit fortasse verius editio
indixit.
vicesimus secundus fuit, super hac re Africanam synodum direxit, sed conatus ejus frustra fuit. Denique illi
0178A ipsi episcopi, qui rebaptizandos haereticos cum eo statuerant, ad antiquam consuetudinem revoluti,
0177C Istud ab uno Hieronymo discimus; alibi enim novi hujusce Decreti mentionem fieri nullam invenias; quin et ipsa disputatio
inter Donatistas et S. Augustinum tale nihil penitus novit. Pamelius S. Dionysium Alexandrinum testem hujus rei adducit; at
cum Baronio hallucinatur.
novum emisere Decretum. Quid facimus ((
Al. faciamus))? ita et nobis majores nostri, et illis sui tradidere majores. Sed quid de posterioribus loquar? Apostolis 197
adhuc apud Judaeam Christi sanguine recenti, phantasma Domini corpus asserebatur; Galatas ad observationem Legis traductos,
Apostolus iterum parturit; Corinthios resurrectionem carnis non credentes, pluribus argumentis ad verum iter trahere conatur.
Tunc Simon Magus, et Menander discipulus ejus, Dei se asseruere virtutes: tunc
0177D S. Joannes Damascenus I, Paralel. 12:
Cum impius, inquit,
Basilides Evangelistam Joannem aliquando salutasset, ac dixisset: Agnoscis nos; nulla interposita mora: Agnosco te, inquit
vir sanctus, primogenitum Satanae.
Qua in narratione tametsi erraverit, de Joanne et Basilide scribens, quod de Polycarpo et Marcione refert Irenaeus, sensit
tamen ille, Basilidem Apostolicorum temporum haereticum exstitisse, quod hic loci cum a Hieronymo quoque affirmetur, multi
falli eum putant. Certe Firmilianus apud S. Cyprianum epist. 75:
Sed et Valentini, inquit,
et Basilidis tempus manifestum est, quod et ipsi post Apostolos, et post longam aetatem adversus Ecclesiam Dei sceleratis
mendaciis suis rebellaverint.
Basilides summum Deum
Abraxas, cum trecentis sexaginta quinque
0177D Editiones sunt Virtutes, Principes, et Angeli, quos in 365 classes juxta coelorum numerum Basilides distribuebat (coelos
enim 365 fingebat esse), sicque appellare illi placuit orbes, quos motu diurno
0178C Sol percurrit. Summus horum Deus et Princeps erat
Abraxas, quod nomen eumdem numerum suis litteris exhibet. Sed legunt alii
aeonibus pro
editionibus. Nicolaum porro multi ab haeresi defendunt, cum tamen ansam illi comminiscendae dedisse Nicolaitis non diffiteantur.
editionibus commentatus est: tunc Nicolaus, qui unus de septem diaconis fuit, die noctuque nuptias faciens, obscoenos et
auditu quoque
0178B erubescendos coitus somniavit. Taceo de Judaism haereticis, qui ante adventum Christi, legem traditam dissiparunt: quod
Dosithaeus Samaritanorum princeps Prophetas repudiavit: quod
0178C Origenes in Matthaeum cum Sadducaeos resurrectionem negare, ipsamque animae immortalitatem respuere dixisset, subdit, τὸ
δὲ αὐτὸ τοῖς Σαδδουκαίοις δόγμα περὶ τῆς τῶν ἀνθρώπων ψυχῆς, φρονοῦσι μεχρὶ τοῦ δεῦρο Σαμαρεῖς, etc.
Eamdem de anima humana sententiam, quam Sadducaei, ad hanc usque diem Samaritani tuentur. De Pharisaeis, quos mox a dissidio nomen suscepisse dicit, notum ex Hebraico , quod divisionem significat, esse appellatos.
Sadducaei ex illius radice nascentes, etiam resurrectionem carnis negaverunt: quod Pharisaei a Judaeis divisi, propter quasdam
observationes superfluas, nomen quoque a dissidio susceperunt;
0178C In Commentariis in Matthaeum hoc de Herodianis ridicule existimatum dicit a quibusdam Latinorum, puta Tertulliano, Philastrio,
aliisque. Ille de Praescriptionibus adversum haeretic., cap. 45:
Cum his, inquit,
etiam Herodianos, qui Christum Herodem esse
0178D
dixerunt. Hic Haeresi 28:
Alii Herodiani sunt ab Herode rege Judaeorum ita appellati . . . ., quem percussum ab Angelo, ut Christum sperantes exspectant. Paria habent Epiphanius haeresi 20, aliique Graeci. Facile autem colligitur Herodianorum nomine appellatos tunc ipsius Herodis
milites, et cum tributis Caesari pendendis Herodes Antipas praeesset, ipsos ejus nomine vectigalium coactores: quod Hieronymo
ipsi in Matthaeum placet.
quod Herodiani Herodem regem suscepere pro Christo. Ad eos venio haereticos, qui Evangelia laniaverunt. Saturninum quemdam,
et
0178D
Ophitas, et Cainaeos. In mss. codicibus
Caldaeos pro
Cainaeos. Vide haec apud Epiphanium, et alios. Martian. —Victorius
et Gnoitam Carpocratem legit: pro
Caineos vero, saepe
Chaldaeos invenire est in aliis libris.
Ophitas, et Cainaeos, et Setthoitas, et Carpocratem, et Cerinthum, et hujus successorem
0178D Nullum umquam Ebionem fuisse eruditi nonnulli autumant, quibus placet, haereticis illis ex paupere de Christo, sententia,
Ebionitarum nomen fuisse inditum. Sed ex veteribus nemo est, qui neget, multi
0179D qui eum affirment exstitisse. Tertullianus de Praescriptionibus cap. 33, Pacianus epist. 1, Philastrius haeresi 37, Hilarius
de Trinitate, Theodoritus, Rufinus, Epiphanius, qui insuper in pago Cochabe Bassanitidis regionis habitasse eum tradit Haeresi
32, non dissimulata adnominatione paupertatis, quam Hebraice nomen ejus praefert.
Ebionem, et caeteras pestes, quorum plurimi vivente
0179A 198 adhuc Joanne apostolo eruperunt, et tamen nullum eorum legimus rebaptizatum.
24.
Haereticis concedenda poenitentia sine baptismo.—Quoniam autem talis viri fecimus mentionem, de Apocalypsi quoque ejus approbemus, haereticis sine baptismate debere poenitentiam
concedi. Angelo Ephesi deserta charitas imputatur. In Angelo Pergamenae Ecclesiae, idolothytorum esus, et Nicolaitarum doctrina
reprehenditur. Item apud Angelum Thiatyrorum, Jezabel prophetissa, et simulacrorum escae, et fornicationes increpantur. Et
tamen omnes hos ad poenitentiam Dominus hortatur: sub comminatione quoque futurae poenae, nisi convertantur. Non autem cogeret
poenitere, si non esset poenitentibus veniam concessurus. Numquid dixit, rebaptizentur
0179B qui in Nicolaitarum fide baptizati sunt? vel imponantur eis manus, qui eo tempore apud Pergamenos crediderunt, qui disciplinam
tenebant Balaam? Quin potius,
Age, inquit,
poenitentiam: sin autem, ego veniam tibi cito, et pugnabo tecum in romphaea oris mei (Apoc. II, 2) .
25.
S. Cypriani epist. ad Stephanum. Ejusdem ep. ad Jubaian.—Verum si voluerint hi qui ab Hilario instituti sunt, et oves sine pastore esse coeperunt, de Scripturis ea proferre, quae
beatus Cyprianus ob Haereticos rebaptizandos in epistolis suis reliquit, sciant
0179D Confer Eusebium lib. VII. c. 3, et Augustinum lib. V contra Donastitas, cap. 23, quibus dicitur Stephanus praecepisse, quidem,
ut nihil innovaretur, atque anathema minitatus: minime vero pacem reapse cum Cypriano atque Africanis fregisse. Contra Firmiliani
epistola:
Quod nunc Stephanus ausus est facere, rumpens adversus nos pacem, quam semper antecessores ejus vobiscum amore et honore mutuo
custodierunt.
Sunt adeo qui Hieronymum erroris arguant.
0180D Ego libentius falsi Firmilianum ipsum postularem. Certe Augustinus lib. V de Baptismo contra Donastitas, cap. 25, de Stephano
dixit:
Ita quamvis commotius, fraterne tamen indignarentur, vicit tamen pax Christi in cordibus eorum, ut nullum inter eos schismatis
malum oriretur.
Notum praeterea, hisce monimentis quanta sit fides adhibenda, ex illo ejusdem Augustini testimonio Epist. 92:
Non desunt, qui hoc Cyprianum prorsus non sensisse contendant, sed sub ejus nomine a praesumptoribus, atque mendacibus fuisse
confictum.
Vetus editio,
sciant illum, non eorum, qui se sequi noluerant,
sententiam odisse.
illum haec non cum anathemate 199 eorum qui se sequi noluerant, edidisse. Siquidem in communione eorum permansit, qui sententiae
suae contraierant: sed hortatum potius fuisse propter Novatum,
0179C et alias tunc haereses multas enascentes, ne quisquam ab eo sine damnatione erroris sui reciperetur. Sermonem denique suum,
quem super hac re ad Stephanum Romanum pontificem habuit, tali fine complevit: «Haec ad conscientiam tuam, frater charissime,
et pro honore communi, et simplici dilectione protulimus, credentes etiam tibi pro religionis tuae et fidei veritate placere,
quae et religiosa pariter et vera sunt. Caeterum scimus quosdam, quod semel imbiberunt, nolle deponere, nec propositum suum
facile mutare; sed salvo inter collegas pacis et concordiae vinculo, quaedam propria, quae apud se semel sint usurpata, retinere.
Qua in re non vim cuiquam facimus, aut legem damus, quin habeat in Ecclesiae administratione voluntatis suae arbitrium
0179D liberum: unusquisque sit praepositus, rationem actus
0180A sui Domino redditurus.» Ad Jubaianum quoque de haereticis rebaptizandis scribens, in fine libelli sic locutus est: «Haec
tibi breviter pro nostra mediocritate scripsimus, frater charissime, nemini praescribentes, aut praejudicantes, quominus unusquisque
episcoporum quod putat, faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. Nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum
collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus divinam concordiam et Dominicam pacem tenemus, maxime cum Apostolus
dicat:
Si quis autem putaverit se contentiosum esse, nos talem consuetudinem non habemus, nec Ecclesia Dei. Servatur a nobis patienter et leniter charitas animi, collegii honor, vinculum fidei, concordia sacerdotii.»
0180B 26.
Contra Hilarium E. R. Diaconum.—Est praeterea aliud quod inferemus, adversum quod ne mutire quidem audeat Hilarius, Deucalion orbis. Si enim haeretici baptisma
non habent, et ideo rebaptizandi ab Ecclesia sunt, quia in Ecclesia non fuerunt, ipse quoque Hilarius non est Christianus.
In ea quippe 200 Ecclesia baptizatus est, quae semper ab haereticis baptismum recepit. Antequam Ariminensis synodus fieret,
antequam Lucifer exsularet, Hilarius Romanae Ecclesiae diaconus ab haereticis venientes, in eo quod prius acceperant baptismate
suscipiebat. Nisi forte tantum Ariani haeretici sunt, et ab his solis baptizatum recipere non licet, ab aliis licet. Diaconus
eras, o Hilari,
0180D Vetus editio,
et Manichaeos recipiebas. Quod infra
novum balneum appellatur, Victorius novum baptisma explicat.
et a Manichaeis baptizatos recipiebas. Diaconus eras, et Ebionis baptisma comprobabas.
0180C Repente postquam exortus est Arius, totus tibi displicere coepisti. Segregas te cum tuis vernulis, et novum balneum aperis.
Si te angelus aliquis, aut apostolus rebaptizavit, non infringo quod sequeris. Si vero in sinu meo natus, si uberum meorum
lacte nutritus, adversum me gladium levas, redde quod dedi, et esto, si potes, aliter christianus. Meretrix sum, sed tamen
mater tua sum. Non servo unius tori castitatem, talis eram quando conceptus es: cum Ario adulteria committo, feci et antea
cum Praxea, cum Ebione, cum Cerintho, Novato: hos amplexaris, hos in matris tuae domum jam adulteros recipis. Nescio quid
te unus adulter offendat.
27.
Haereticos semper susceptos.—Quod si negandum
0180D quispiam putaverit, haereticos a majoribus nostris
0181A semper fuisse susceptos, legat beati Cypriani epistolas, in quibus
0181B Eadem rectius ut videtur,
in quibus apud Stephanum Romanae Urbis episcopum, inveteratae consuetudinis lacerat errorem. Innuit vero Hieronymus epistolam S. Cypriani 72, quae
ad Stephanum Papam de concilio inscribitur, simulque aliam, quam Crescens Cirthensis episcopus in Carthaginensi concilio memorat;
0181C sed ad nos usque non devenit. Scilicet in illa multa de Scripturis testimonia contra Stephani de baptismo haereticorum sententiam
afferebantur.
Stephanum Romanae urbis episcopum, et inveteratae consuetudinis lacerat errorem. Legat et ipsius Hilarii libellos, quos adversus
nos de haereticis rebaptizandis edidit, et ibi reperiet ipsum Hilarium confiteri, a Julio, Marco, Sylvestro, et caeteris veteribus
episcopis similiter in poenitentiam omnes haereticos susceptos: nec tamen sibimet veritatis consuetudinem praejudicare debere,
Synodus quoque Nicaena, cujus paulo ante fecimus mentionem, omnes haereticos suscepit, exceptis Pauli Samosateni discipulis.
Et quod his majus est, episcopo Novatianorum, si conversus fuerit, presbyterii gradum servat. Quae sententia et Luciferum
impugnat, et Hilarium: dum idem et clericus est, et baptizatus.
0181B 201 28.
In qua Ecclesia permanendum. Conclusio disputationis et fructus.—Poteram diem istiusmodi eloquio ducere, et omnes propositionum rivulos uno Ecclesiae sole siccare. Verum quia jam multum
sermocinati sumus, et prolixitas concertationis audientium studia lassavit, brevem tibi apertamque animi mei sententiam proferam,
in illa esse Ecclesia permanendum,
0182A quae ab Apostolis fundata; usque ad diem hanc durat. Sicubi audieris eos qui dicuntur Christi, non a Domino Jesu Christo,
sed a quoquam alio nuncupari: ut puta Marcionitas, Valentinianos,
0181C
Montenses, sive Campitas. E Chronicis Hieronymi discimus sectatores Donati
Montenses appellatos, quod Ecclesiam Romae in monte habuerint. De Campensibus vero et Tharsensibus haereticis vide supra epistolam
primam ad Damasum papum.
0182B Martian. —Ita Donatistas per convicium vocari autumo, quod in campis, aut montibus habitarent, ut vox ipsa loquitur. In gestis
purgationis Caeciliani Carthaginensis episcopi a Balusio editis,
Nundinarius Diaconus dixit: Campenses, et harenarii fecerunt illum episcopum. Prima editio et Erasmus legerant
0182C
Campates. Idem vero et Victorius quoque Montenses a Montani haeresi ridicule interpretantur.
Montenses, sive Campitas: scito non Ecclesiam Christi, sed Antichristi esse synagogam. Ex hoc enim ipso quod postea instituti
sunt, eos se esse indicant, quos futuros Apostolus praenuntiavit. Nec sibi blandiantur, 202 si de Scripturarum capitulis
videntur sibi affirmare quod dicunt, cum et diabolus de Scripturis aliqua sit locutus, et
0182C Desumpta iisdem verbis ex S. Hilario ad Constantium lib. II, n. 9, sententia:
Scripturae enim non in legendo sunt, sed in intelligendo; neque enim in praevaricatione sunt, sed in charitate. Vide S. Augustinum epistola 120, ad Consent.; Athanasium Orat. 2 contra Arianos.
Scripturae non in legendo consistant, sed in intelligendo. Alioqui si litteram sequimur, possumus et nos quoque novum nobis
dogma componere: ut asseramus in Ecclesiam non recipiendos, qui calceati sint, et duas
0182B tunicas habeant.
L. Non solum te vicisse existimes, vicimus utrique, uterque nostrum palmam refert: tu mei, et ego erroris. Utinamque mihi sic
semper disputare contingat, ut ad meliora proficiens, deseram quod male tenebam. Unum tamen tibi confiteor, quia mores meorum
apprime novi, facilius eos vinci posse, quam persuaderi.