IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Paralyticum curat, Scribis murmurantibus quod dixisset remissa illi peccata vocat Matthaeum publicanum, et respondet Pharisaeis murmurantibus quod cum publicanis ederet, quodque ipsius discipuli non jejunarenl : mulierem a sanguinis profluvio liberat : filiam principis mortuam suscitat : visu duobus caecis restituto, daemoniacum mutum sanat : et ubique praedicans omnes sanat infirmitates, dicens multam esse messem, paucos vero operarios.
I. Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam.
2. Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto . Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico : Confide, fili : remittuntur tibi peccata tua.
3. Et ecce quidam de Scribis dixerunt intra se : Hic blasphemat.
4. Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit : Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris ?
5. Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata tua, an dicere : Surge, et ambula ?
6. Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait pa ralytico : Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
7. Et surrexit, et abiit in domum suam. 8. Videntes autem turbae timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. 9, Et cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine Et ait illi : Sequere me. Et surgens secutus est eum.
10. Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Jesu et discipulis ejus.
ii. Et videntes Pharisaei dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester?
12. At Jesus audiens, ait : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.
13. Euntes autem discite quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium . Non enim veni vocare justos, sed peccatores .
14. Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes : Quare nos et Pharisaei jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant ?
15. Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus ? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt.
16. Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus : tollit enim plenitudinem ejus a vestimento : et pejor scissura fit.
17. Neque mittunt vinum novum in utres veteres : alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur.
18. Haec illo loquente ad eos , ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens : Domine, filia mea modo defuncta est : sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet.
19. Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus.
20. Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim an-
fimbriam vestimenti ejus.
21. Dicebat enim intra se : Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero.
22. At Jesus conversus et videns eam, dixit : Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.
23. Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat :
24. Recedite : non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum.
25, Et cum ejecta esset turba, intravit, et tenuit manum ejus. Et surrexit puella.
26. Et exiit fama haec in universam terram illam.
27. Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo caeci, clamantes et dicentes : Miserere nostri, fili David.
28. Cum autem venisset domum., accesserunt ad eum. caeci. Et dicit eis Jesus : Creditis quia hoc possum facere vobis ? Dicunt ei: Utique, Domine.
29. Tunc tetigit oculos eorum, dicens : Secundum fidem vestram fiat vobis.
3o. Et aperti sunt oculi eorum. Et comminatus est illis Jesus, dicens : Videte ne quis sciat.
31 . Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa.
32. Egressis autem illis, acce obtulerunt ei hominem mutum., daemonium habentem .
33. Et ejecto daemonio, locutus est mutus, et miratae sunt turbae, dicentes : Numquam apparuit sic in Israel.
34. Pharisaei autem dicebant: In principe daemoniorum ejicit daemones.
35. Et circuibat Jesus omnes civitates et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans evangelium regni, et curans omnem languorem et omnem infirmitatem .
36. Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem. 3 7, Tunc dicit discipulis suis : Messis