De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Adducit duas rationes contra resolutionem quaestionis. Prima, suadet generationem et spirationem esse ejusdem rationis, quia idem est principium formale, et terminus formalis utriusque, scilicet essentia. Secunda, intendit Filium posse generare, quia habet potentiam generandi, sicut patet de quo 1. d. 7. Adducit alias duas rationes contra id quod dictum est, scilicet primam distinctionem finitam aliquorum esse alterius rationis.
De tertio articulo (k) objicitur contra praedicta, et primo contra conclusionem , deinde contra prae missas. Contra conclusionem dupliciter, primo sic : Ubi principium est ejusdem rationis et terminus formalis ejusdem rationis, ibi est productio ejusdem rationis. Sed essentia divina, quae est ejusdem rationis, in divinis est principium productivum cujuscumque productionis, et etiam terminus formalis cujuscumque productionis: ergo quaelibet productio est ibi ejusdem rationis cum quacumque. Major videtur haberi ex 5. Physic. quia non videtur productio distingui, nisi vel ex principio formali, vel ex termino. Probatio minoris, primo quantum ad secundam partem de termino formali: quodlibet productum productione accipit essentiam, quia sicut Filius nihil habet nisi natum, secundum Hilarium, (hoc est nisi quod nascendo accipit), ita Spiritus sanctus nihil habet nisi quod procedendo accipit: non autem accipit essentiam, nisi sicut terminum formalem.
Confirmatur illud per Augustinum 15. de Trin. c. 26. Sicut Filio praestat essentiam de Patre generatio, ita Spiritui sancto de utroque processio. Non potest autem illud intelligi de praestando, sive communicando, nisi sicut de termino formali productionis ; nec potest intelligi essentiam communicari per productionem, nisi sicut primus terminus formalis, quia non sicut consequens alium terminum formalem, cum essentia sit principium omnium. Ex hac probatur alia pars minoris, scilicet quod essentia sit principium formale respectu utriusque productionis, quia terminus formalis non potest aliquo modo esse prior principio formali producendi. Si ergo essentia est terminus formalis productionis, ut jam probatum est, et ipsa est primum ens in Divinis, ut jam probatum est in prima quaestione, sequitur quod ipsa essentia secundum se est principium formale producendi in quacumque productione. Minor etiam probatur quantum ad utramque partem per hoc, quod illud est principium formale, et terminus formalis in quo producens assimilatur producto, et praecipue, quando est productio univoca. Nunc autem prima assimilatio producentis ad productum in Divinis est essentia ipsa, ut essentia: ergo ipsa est formalis terminus productionis, et formale principium producendi.
Secundo contra conclusionem sic : Habens principium formale producendi perfectum, potest illo producere: sed Filius habet principium formale dicendi et generandi perfecte: ergo, etc. Probatio majoris, quia ideo est suppositum potens agere, quia habet principium agendi, et maxime perfectum. Probatio minoris, memoria perfecta est primum principium dicendi sive generandi. Filius autem habet memoriam sicut Pater 5. de Trin. c. 7. quaelibet persona meminit sibi, et perfectam patet. Tertio contra illam propositionem, quod prima distinctio finita est aliquorum alterius rationis, instatur dupliciter : Primo, quia unitati est immediatior distinctio minor quam major: distinctio ejusdem rationis est minor quam alterius rationis: ergo, etc.
Secundo, quia a Deo possunt esse immediate plura creata, et in eadem specie: ergo possibile est quod pluralitas ejusdem rationis esset omnino prima et immediata unitati, et sicut in causa et causatis, pari ratione in principio et principiatis.