IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Legatio ac instructio duodecim Apostolorum (quorum hic nomina recensentur)
ad evangelizandum Judaeis, et daemoniacos infirmasque curandos, qui adversus mala hic imminentia praemonentur et roborantur : Christus non venit ut mittat pacem, sed gladium, ipseque coram hominibus confitendus est, neque quidquam ejus amori praeponendum : honorans autem alios propter Christum, honorat Christum, et ita mercedem recipiet. 1i. Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum , ut eiicerent eos, et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem.
2. Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec : Primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater ejus,
3, Jacobus Zebedaei et Joannes frater ejus, Philippus et Bartholomaeus, Thomas et Matthaeus publicanus, Jacobus Alphaei et
Thaddaeus,
4, Simon Cananaeus et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum. 5, Hos duodecim misit Jesus, prae- cipiens eis, dicens : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis : 6. Sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel .
7. Euntes autem praedicate, dicentes : Quia appropinquavit regnum caelorum.
8. Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eiicite : gratis accepistis, gratis
9. Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in
zonis vestris :
10. Non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, ne-
que virgam : dignus enim est operarius cibo suo. ii. In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit : et ibi manete donec exeatis.
12, Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes : Pax huic domui.
13. Et si quidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam : si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos,
14. Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.
15. Amen dico vobis : Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii, quam illi civitati.
16, Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum . ''Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. j7, Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos.
18. Et ad praesides et ad reges ducemini propter me, in testimonium illis et gentibus,
19. Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini : dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini :
2 0. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis, 21, Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient,
22. Et eritis odio omnibus propter nomen meum : qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
23. Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis.
24. Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum .
25. Sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus : et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus !
26, Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur : et occultum, quod non scietur .
27. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine : et quod in aure auditis, praedicate super tecta.
28. Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere : sed potius timete eum. qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
29. Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro .
3o. Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.
Si Nolite ergo timere : multis passeribus meliores estis vos.
32. Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus,confitebor et ego eum coram Patre meo qui in caelis est .
33. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo qui in caelis est.
34. Nolite arbitrari quia pacem vene- rim mittere in terram : non veni pacem mittere, sed gla-
dium.
35. Veni enim separare hominem adversus patrem suum., et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam.
56. Et inimici hominis, domestici ejus .
37. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus : et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus .
38. Et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non. est me dignus