De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Rejectis duabus solutionibus Henrici et aliorum respondet ad primum, negando essentiam esse principium formale totale generationis et spirationis, sed memoriam et voluntatem perfectam, de quo lato Doctor I. d. 2. q. 7. n. 13. et 18. et d. 7. et 15. per totum.
Ad primum * triplex (1) est via respondendi. Primo ad majorem, quod licet essentia esset principium elicitivum, tamen respectu alterius et alterius productionis esset aliud principium, et aliud determinativum, puta alius et alius respectus: et tunc major est falsa, quod ubi est principium elicitivum ejusdem rationis, esset productio unius rationis, nisi cum hoc esset principium determinativum ejusdem rationis, quod non est in proposito.
Contra hoc,(m) si principium elicitivum non sufficit sine principio determinativo, hic et ibi, eadem quaestio est, per quid essentia, quae est principium elicitivum indeterminatum, determinatur ad hoc vel ad illud determinativum. Si enim principium ejusdem rationis non potest esse per se principium respectu plurium alterius rationis, non poterit essentia, quae est principium radicale elicitivum, esse principium immediatum respectu plurium determinativorum principiorum alterius rationis, quia qua ratione aliquid ejusdem rationis est principium aliquorum plurium diversae rationis, eadem ratione et aliorum, vel si illa praecedant alia, erit processus in infinitum: vel si ille est impossibilis, determinatio per respectus, ut per principia determinativa, non sufficit.
Praeterea (n), illi respectus sunt productiones, nunc * autem idem non determinat se ad se. Dicere enim essentiam determinari ad generationem activam per respectum, qui nihil aliud est quam generatio activa, ut dicetur postea, est dicere quod determinetur ad generationem per generati onem, et ita quod idem est principium determinativum sui.
Secundo modo (o) diceretur, negando majorem, quia etsi sola essentia sit principium productivum, illae tamen productiones possunt esse alterius rationis, quia aliqua pluralitas potest esse prima, et nulla potest esse actu infinita, nec etiam in potentia infinita in Divinis. Nulla autem potest esse necessario finita, nisi quae est alterius rationis, vel praeexigens aliquam alterius rationis; ergo stante prima pluralitate, nec esse est quod in Divinis sit aliqua pluralitas prima omnino, et immediata unitati,et ita potest poni,quod ista pluralitas sit productionum, sicut quorumcumque. Falsa est ergo ista major in Divinis, quod ubicumque est idem principium, et idem terminus, ibi est productio ejusdem rationis ; vera est tamen in creaturis, ut loquitur Philosophus, quia ibi principium formale productivum, vel est limitatum ad productionem unius rationis, sicut ipsum est principium unius rationis, vel si est principium aequivocum, et ita productivum plurium alterius rationis, terminus formalis utriusque limitatus est, ita quod non potest esse idem principium, et terminus plurium alterius rationis: neutrum potest esse in proposito, quia ibi principium est illimitatum, et etiam terminus formalis.
Sed contra (p) arguitur, sicut argutum est in prima quaestione, quia tunc prima persona producta non magis ex productione sua reali esset Verbum, quam Spiritus sanctus, nec Spiritus sanctus magis esset Spiritus sanctus quam Verbum.
Item, suppositum habens idem principium formale perfectum aliquarum productionum, potest ita primo per illud principium in unam illarum, sicut in aliam, et ita prima persona aeque primo posset producere Spiritum sanctum sicut et Filium, et ita Spiritus sanctus non necessario est a Filio.
Tertio modo (q) conceditur minor, quod essentia est principium formale, et terminus formalis utriusque productionis, non tamen sic totale, quin aliquid includitur per se, et in principio formali et in termino. In principio quidem formali, quod est memoria perfecta, includitur essentia, et in termino formali, quod est Verbum perfectum, et Spiritus sanctus perfectus, includitur etiam essentia, et forte respectu utriusque, tam in principio quam in termino, essentia habet rationem principalis, et hoc respectu illius, quod concurrit cum eadem, scilicet intellectus vel notitiae, voluntatis vel amoris. Propter ergo identitatem essentiae, idem est quo producens producit, et terminus formalis. Propter autem distinctionem concurrentis cum essentia, utpote intellectus et voluntatis in principio productivo, sufficit principium hoc et illud ad productiones alterius rationis, et terminos quodammodo alterius rationis, et sic in principio habemus essentiam et intellectum, essentiam et voluntatem. In termino autem habemus essentiam et notitiam, essentiam et amorem; et ratione ejus quod idem est in principio formali communicativo, sit idem in termino formali communicatum ; et ratione ejus quod distinctum est in principio, sit formalis ratio productionis distincta: et illud quod concurrit in termino, sit formaliter distinctum.
Si quaeras istorum duorum concurrentium in principio formali, nonne alterum est principium formale, et reliquum concomitans? ergo ab illo altero formali, vel dicetur principium formaliter idem, vel omnino alterum.
Respondeo, duo quae concurrunt in principio, scilicet in memoria perfecta, essentia et intellectus, et in voluntate perfecta, voluntas et objectum diligibile praesens, non se habent per accidens, nec sicut remotum principium et propinquum. Sed totum hoc intellectus in finitus habens objectum infinitum intelligibile sibi praesens, est per se unum principium, ita quod alterum sine altero non est principium producendi, et ideo est unicum princi pium simpliciter productivum, non distinctum in duo principia productiva ; consimiliter de voluntate et objecto respectu spirationis, et consimiliter de terminis respectu productionum.
Si quaeras, quare non potest essentia sola, ut distinguitur contra voluntatem et intellectum, esse principium communicandi se?
Respondeo, essentia mere intellectualis non est principium alicujus productionis, nisi ut coincidit cum memoria et voluntate.