1. Hymnus amatorias de s. Trinitate.
3. De s. Trinitate Abcdarius II.
4. De s. Trinitate Abcdarius III.
9. Oratio pro se Ipso de corpore Christi.
11. Oratio poenitentiae ad Christum et pro hono fine.
17. Acrostichon super Ave Maria.
20. Acrostichon super Maria, mater gratiae.
1. Ave venerabilis
Coeli regis aula,
Attamen In oculis
Tuis semper paula,
Junge me Christicolis
Coelica In caula,
Te laudantem titulis
Laudum hac hydraula.
2. Bene tu laetitia
Faris Israelis,
Quia sapientia,
Quae regnat In caelis
Te replevit gratia,
Ut vox Gabrielis
Docuit praenuntia
Et Ezechielis.
3. Caput et principium
Tu es feminarum,
Carne continentium
Et conjugatorum,
Expia confinium
conscientiarum
Juge per servitium
Tibi devotarum.
4. Domus regis coelici
Vel Imperatoris,
Chori quem angelici
Laudant cunctis horis,
Melos hujus cantici
Ob signum amoris
Canentem fac perfici
Lege redemptoris.
5. Bngaddina vinea
Balsamum dans vitae,
Quod fert ad aethera
Se utentes rite,
Me, mater virginea
Consoleris mite,
Cum vox dicet ferrea
Ite vel Venite.
6. Frutex botri Cypridis
Ex quo fluit vinum,
Quod largitur timidis
Amorem divinum,
Precibus da validis
Rorem matutinum,
Qui servet a morbidis
Tuum Inquilinum.
7. Genitrix mirifica
Omnia creantis
Et morte tristifica
Tuos liberantis,
Cor sapientifica
Tibi famulantis,
Caecum culpa lubrica
Carnis petulantis.
8. Humilis virginitas
Te ornat, Maria,
Insuper maternitas
Domino Messia
Ex te nato, bonitas
Tua adsit, pia,
Hostium Iniquitas
Deprimit me quia.
9. Ingere justitiam
Legis per tenorem
Abigens malitiam
Et ejus auctorem,
Exstingue lasciviam
G-ratiae per rorem,
Praestans continentiam
Ejusque amorem
10. Kathedralis dignitas
Te praehonoravit,
Christi quando deitas
In te habitavit,
Cujus tandem pietas
Sic te sublimavit,
Quod res tibi ceteras
Cunctas subjugavit.
11. Laetare perenniter,
Fulgens stella maris,
Inevellibiter
In coelo Iocaris,
Et perpetualiter
Ibi jucundaris
Te colentes jugiter
Semper tuearis.
12. Mannatis es aurea
Urna, quod credentem
Satiat In area
Mundi se colentem,
Precor o virginea
Mater senescentem
Me hoc cibo recrea
Carne decedentem.
13. Ne, quaeso, despicias,
Dulcis o Maria,
Me Inter angustias
Tunc et agonia,
Sed pelle versutias
Daemonum a via,
Coeli ad delicias
Duc me, virgo pia.
14. O depositorum
Sanctae trinitatis,
Tenes diversorium
Coeli cum beatis,
Praestes adjutorium
Tuae pietatis
His, quos purgatorium
Punit pro peccatis.
15. Paradisus diceris
Qua deliciatur
Rex regnans In superis,
Quando Incarnatur,
In te nobis miseris
Consolamen datur,
Et peccati veteris
Poena relaxatur.
16. Quaerenti te, domina,
Appare benigne
Tua semper carmina
Concinam ut digne,
Praebe consolamina
Tuum ob Insigne
Nomen propter crimina
Detentis In Igne,
17. Reparatrix gratiae
Perditae per Evam,
Legem temerantia
Linquentem primaevam,
Vitam meam gloriae
Repara grandaevam,
Ne judiciariter
Statuar ad laevam.
18. Stirps, quae defers coelicum
Huic mundo florem,
Qui praestat salvificum
Devotis odorem,
Sappiime tristificum
Insidiatorem,
Tuum qui me plurimum
Turbat laudatorem.
19. Tu misericordiae
Umbra, quae furorem
Temperas justitiae
Solis ac terrorem,
Meae negligentiae
Mentisque teporem
Aufer sapientiae
Dei per amorem.
20. Vellus Gedeonicum,
Signum dans Invictum,
Gignens tuum unicum,
Jesum benedictum,
Omne fac me lubricum
Et omne delictum
Fugere et Impetum
Hostis maledictum.
21. Xristiani populi
Alitrix benigna,
Quam collaudant angeli,
Semper laude digna,
Contra fraudem zabuli
Cruce nos consigna,
Omnis quoque scandali
Auferas maligna.
22. Yesse virga fertilis,
Fructum ferens mirum,
Redolet miraculis
Qui per mundi gyrum,
Precibus me sedulis
Releva delirum
Depressum Insidiis
Per Inimicum dirum.
23. Zelum Dei Impetra
Mihi per dictamen
Hoc, quod tollat scelera
Mentisque liquamen,
Ducat per Itinera
Et legis ligamen,
Sublevet ad sidera
post hanc vitam. Amen.