De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(1) Ad primum. Respondet Doctor primo recitando duas opiniones, quas etiam improbat quaest. 4. Prima est Henrici in sum. art. 39. quaest. 3. qui vult quod licet essentia sit principium elicitivum utriusque productionis, non tamen est sic immediatum principium, nisi per aliud et aliud determinativum. Vult ergo quod essentia, non ut absolute sumpta, sed ut determinatur per generationem activam, sit principium elicitivum productionis Filii, et ut determinatur per spirationem activam sit principium spirationis Spiritus sancti.
(m) Contra hoc instat Doctor, quia si essentia non est ex se determinata respectu utriusque productionis, sed determinatur per generationem et spirationem, tunc quaero, aut est ex se determinata ad illos duos respectus, qui ponuntur alterius rationis, scilicet ad generationem et spirationem, aut non est ex se determinata? Si primo modo, ita videtur concedendum quod sit ex se determinata ad illas duas productiones, cum non sit major ratio de uno quam de alio. Si secundo modo, ergo determinabitur ad illos duos respectus alterius rationis, per alios duos alterius rationis, et tunc quaero ut prius, aut est ex se determinata ad illos duos, aut non? Si sic, ergo est ex se determinata ad illos duos, per quos determinatur ad productiones Filii et Spiritus sancti, cum non sit major ratio de uno quam de alio; aut non est ex se determinata, sed determinatur adhuc per alios duos, tunc erit processus in infinitum. Et si talis processus sit impossibilis, statim sequitur quod determinata per illos respectus, ut per principia determinativa non sufficit,
quia non oportet ponere quod ex se sit determinata ad utramque productionem, cum non sit major ratio, quod sit determinata ad illas productiones quam sit determinata ad illos respectus determinativos essentiae ad illas productiones, vel oportebit ponere processum in infinitum.
(n) Praeterea. Secundo instat contra hanc opinionem, quia tunc sequeretur quod idem esset determinativum sui, patet, quia per Henricum, essentia divina determinatur ad generationem Filii per paternitatem vel per generativitatem, quae tamen in re nihil aliud est, nisi generatio, activa ut infra patebit quaest. 4. et in primo satis patuit dist. 28. quaest. 3. sive ult. ergo essentia divina determinatur ad generationem activam per generationem, et sic idem est determinativum sui.
(o) Secundo modo. Secunda opinio est Adam lib. 1. dist. 6. q. 1. art. 2. qui dicit quod sola essentia est principium formale productivum utriusque productionis, cum sit simpliciter illlmitata, et illae productiones erunt alterius rationis, quia aliqua pluralitas est simpliciter prima, et illa necessario erit alterius rationis. Falsa est ergo illa propositio, quod ubicumque est idem principium, et idem terminus, quod ibi sit eadem productio, quia hoc non est verum de principio omnino illimitalo, quale est essentia divina, sed tantum est verum de principio limitato.
(p) Sed contra. Contra hanc opinionem instat Doctor, quia si essentia divina est immediatum principium tam Filii quam Spiriius sancti, tunc Spiritus sanctus ex vi productionis suae non dicitur magis Spiritus sanctus quam Verbum, nec Verbum magis Verbum quam Spiritus sanctus. Cum tamen Verbum non dicatur Verbum, nisi quia natum, et Spiritus sanctus, nisi quia datus, et sic Verbum dicitur Verbum de memoria natum per modum naturae,
et Spiritus sanctus dicitur datus, quia libere productus per modum voluntatis. Secundo instat, quia sequeretur quod non magis primo Verbum esset productum quam Spiritus sanctus. Patet, quia suppositum habens idem principium formale perfectum aliquarum productionum, potest ita primo per aliud principium in unam illarum sicut in aliam. Et ita prima persona aeque primo posset producere Spiritum sanctum sicut et Filium, et ita Spiritus sanctus non necessario esset a Filio. Et illae duae productiones cum suis improbationibus clare patent in primo, dist. 13.
(q) Tertio modo conceditur minor. Hic Doctor ponit responsionem propriam, quae est satis clara: major enim rationis est vera, loquendo de principio formali totali, et de termino formali totali. Sed in proposito essentia divina non est totale principium productivum, nec Filii, nec Spiritus sancti, sed respectu Filii est essentia divina, ut perfecte praesens intellectui divino, sic quod utrumque est principium formale productivum partiale, licet essentia divina sit magis principale, ex quibus integratur unum principium formale totale, quod dicitur memoria foecunda. Et similiter respectus Spiritus sancti essentia divina, ut perfecte praesens voluntati per actum cognoscendi, est principium partiale respectu Spiritus sancti, et principale, et voluntas divina aliud partiale, et integrant unum principium totale, sic quod intellectus et voluntas non concurrunt, ut principia tantum determinativa, sed ut principia vere partialiter productiva. Et hoc magis prolixe patet in primo, dist. 8. parte 2. quaest. 3. et dist. 7. et 13. et in secundo, dist. 1. quaest. 1. vide ibi. Similiter terminus formalis productionis, loquendo de termino totali, non est sola essentia divina, sed terminus totalis generationis Filii est persona Filii constituta ex essentia et proprietate. Adverte tamen, quod loquendo de termino formali totali, nullae productiones possent dici ejusdem rationis ad invicem, ut praecise denominantur a termino totali, et patet, quia generatio Socratis et generatio Joannis, ut denominantur a Joanne et Socrate productis, non dicerentur praecise ejusdem rationis, quia Socrates et Joannes, etsi ratione naturae humanae sint ejusdem rationis, ratione tamen proprietatis individualis, quae proprietates sunt primo diversae, ut patet a Doctore inprimo, dist. 3. et 25. non essent ejusdem rationis, tamen communiter productio denominatur non a termino totali, sed a termino formali partiali et principali, qualis est natura communicata sine forma. Et sic in proposito generatio et spiratio in divinis, ut denominantur a termino formali principali, qui est essentia divina sunt ejusdem rationis ; ut vero denominantur a proprietatibus constitutivis sunt simpliciter alterius rationis, tamen ab illis non habent quod sint alterius rationis, nisi praecise ex quadam denominatione extrinseca, sed originative habent ab intellectu et voluntate, quod sint alterius rationis tanquam a principiis formalibus originativis alterius et alterius rationis, partialibus tamen, et nunquam principalibus.
Secundo instat n. 23. contra eamdem conclusionem, probando quod possint esse plures generationes, et arguit sic : Habens principium formale producendi perfectum, etc.