IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Joannes de carcere nuntios mittit ad Jesum : quibus post Christi responsum abeuntibus, ipse coram turbis laudat Joannem : Judaeos vero pueris in foro invicem acclamantibus assimilat, exprobrans civitatibus obstinatis in quibus plurimas fecerat virtutes : confessio Jesu ad Patrem : oneratos ad se vocat Christus, dicens jugum suum esse suave.
1i. Et factum est, cum consummasset Jesus praecipiens duodecim discipulis suis, transiit inde, ut . doceret et praedicaret in civitatibus eorum.
2. Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi , mittens duos de discipulis suis,
3. Ait illi : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?
4Et respondens Jesus, ait Illis : Euntes renuntiate Joanni quae audistis et vidistis.
5. Caeci vident , claudi ambulant, leprosi mundamur, surdi auaudiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur .
6. Et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me.
7. Illis autem abeuntibus, coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne : Quid existis In desertum videre ? arundinem vento agita-
8. Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum ? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. 9. Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et pius quam prophetam.
10. Hic est enim de quo scriptum, est : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te .
11. Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista : qui autem minor est in regno caelorum, major est illo.
12. A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc, regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud,
13. Omnes enim prophetae et lex usque ad Joannem prophetave-
runt :
14. Et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est .
15. Qui habet aures audiendi, audiat.
16. Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus,
17. Dicunt : Cecinimus vobis, et non saltastis : lamentavimus, et non planxistis.
18. Venit enim Joannes, neque manducans, neque bibens, et dicunt : Daemonium habet.
19. Venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt : Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.
20. Tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes ejus, quia non egissent paenitentiam:
21. Vae tibi, Corozain ! vae tibi, Bethsaida I quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent.
22. Verumtamen dico vobis, Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii quam vobis.
23. Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? usque in infernum descendes: quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.
24. Verumtamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.
25. In illo tempore respondens Jesus, dixit : Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
26. Ita, Pater, quoniam sic fuit pla-
C1TUM ante te.
27. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare .
28. Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.
29. Tollite jugum meum super vos, et