De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(r) Ad secundum. Respondet, et primo ad rem, secundo ad formam. Ad rem responsio stat in hoc, quod memoria in divinis habet tantum unam productionem sibi perfecte adaequatam, sic adaequatam, quod est simpliciter impossibile habere aliam, imo sic habet illam determinate, quod si illam non haberet, esset simpliciter impossibile posse habere aliam, et illa productio sic est ibi necessaria, quod si illa praecise non esset, nec alia posset esse. Et ratio est, quia quidquid est in divinis, est ita necessario, quod est impossibile illud idem non esse, et si per impossibile illud non esset, aliud ejusdem rationis non posset esse, ut patet discurrendo in omnibus, nam natura divina sic necessario est de se haec, quod si illa praecise non esset, nec alia ejusdem rationis posset esse. Patet, quia si alia posset esse, ergo illa non fuit de se, et ex sua ratione formali haec. Patet, quia si alia posset esse, ergo natura divina esset determinabilis per illam aliam ; ergo non esset de se haec, imo si alia posset esse, ergo et infinitae, ut supra patuit, articulo secundo et in primo, distinctione 2. parte 2. Et sicut dixi de natura divina, hoc idem patet de omni alio in Deo, quia quidquid est ibi ex sua entitate formali est simpliciter in ultima actualitate, ita quod non est determinabile ad ulteriorem actualitatem, nec per consequens ad aliquam haecceitatem, et hoc in re, ( quidquid sit de conceptu,) et per consequens de se hoc, et si illud non esset, aliud non posset esse. Et dico ultra, quod quamvis similitudo, quae est in Filio sit ejusdem rationis cum illa, quae est in Patre (non tamen sic intelligendo, quod in Deo sit similitudo habens majorem unitatem unitate numerali praeter omne opus intellectus, quia est simpliciter impossibile, sed dicitur ejusdem rationis pro quanto ab illa quae est in Patre, et ab illa quae est in Filio potest abstrahi unus conceptus dictus in quid de illis), tamen illa quae est in Filio sic de se, et ex natura rei est haec, quod si illa non esset, nec alia posset in Filio, idem dico de illa quae est in Patre. Et haec est ratio immediatissima quare in divinis non possunt esse plures productiones ejusdem rationis. Tunc ultra, talis memoria erit tantum principium formale producendi unam tantum productionem, et habita illa est impossibile, quod sit ratio formalis respectu alterius productionis. Cum ergo illa memoria ut in Filio praeintelligatur habere illam unicam productionem est impossibile, quod ipsi Filio sit principium formale producendi, quia si esset principium formale producendi ipsi Filio, aut ergo erit ratio producendi eumdem Filium, aut alium. Non primo, quia tunc Filius gigneret seipsum, quod mens non capit. Non secundo, ,quia tunc esset principium duarum produclionum, quod est impossibile, ut supra expositum est.
(s) Quantum ad secundum videlicet ad formam argumenti,ubi est tantum difficultas Grammaticalis, et non realis. Et est aliqualis difficultas de hoc, quod est habere vel haberi, quia haberi potest multipliciter accipi, ut patet in Praedicamentis: proprie tamen non dicitur aliquid formam habere, nisi habeat eam sicut formam, hoc est, per modum formae informantis, quia aliter non est nata haberi ab aliquo, ut patet. Et ulterius nomen abstractum significans principium agendi constructum cum Gerundivo significante aliquam actionem natum est haberi a supposito ut illi principium agendi tali actione. Exemplum habeo potentiam videndi, potentia est quid abstractum, quia abstrahitur a potente, quia potens est potens potentia Et hoc verbum videndi est gerundivum significans actionem, et construitur cum potentia. Si ergo habeo potentiam videndi, non tantum habeo illam ut formam (sicut cum dico habeo albedinem, si enim haberem potentiam, ut praecise formam informantem, tunc haberem eam absolute, et non constructam cum aliquo Gerundivo), sed habeo illam ut principium operativum secundum illam formam, similiter ista Grammatica, patet ex usu loquendi. Quamvis enim haec sit vera: Filius Dei scit generationem Patris, quia vere cognoscit illam, tamen haec est falsa : Filius Dei habet scientiam generandi, quia tunc Filius haberet eam ut principium operandi tali actione, quod est falsum, ut supra patuit, et sic in multis aliis potest exeroplificari. Sic dico in proposito, quod habens principium formale producendi, etc. et illi habenti principium formale producendi productione convenienti tali principio, et tunc negatur ista, scilicet, Filius habet principium formale generandi, quia tunc sequeretur, quod illo posset generare, et cum probatur, quia Filius habet memoriam, quae est principium formale dicendi.
(t)Dicit Doctor quod haec propositio: Memoria est principium dicendi perfectum, est propositio truncata, et oportet eam supplere per aliquod dativum additum, significans sui fit principium dicendi, quia si quaeratur cui memoria est principium dicendi, ex quo enim ipsa est principium tantum quo, et non quod, oportet supplere suppositum cui, scilicet sit principium, non enim cuicumque supposito est principium dicendi ; patet, quia non supposito, puta lapidis.
Si etiam accipiatur absolute, non addendo cui, sed ut est indifferens ad supposita, potest concedi quod memoria est principium dicendi absolute, sicut etiam conceditur quod calor absolute est potentia calefaciendi, nec plus ponit illa minor, et quod Filius habeat memoriam perfectam patet, quia eamdem essentiam, et eumdem intellectum quem Pater habet. Sed ultra concludendo, Filius habet memoriam, ut principium dicendi, fit fallacia Amphibologiae, quia ex vi constructionis notatur in conclusione quod actus dicendi non tantum comparatur ad principium formale scilicet ad memoriam perfectam absolute sumptam, sed etiam ad suppositum, ut egrediens ab illo, quod tamen non notatur, cum dicitur, filius habet memoriam perfectam.
Et etiam fallacia figurae dictionis, quia per similitudinem dictionis actus significati in Gerundivo in praemissa et conclusione, concomitatur habitudo actus ad formale principium in habitudinem actus ad suppositum agens, et sic commutatur quale quid in hoc aliquid, quia in prima accipitur principium absolute in supposito, in secunda accipitur principium ut est ratio agendi supposito.
Fit etiam fallacia consequentis, quia in majori habetur actus signatus in Gerundivo in universali ad nullum suppositum comparatus, ut cum dicitur, memoria est principium perfectum dicendi, et in conclusione determinatur ad certum suppositum, ut cum dicitur, ergo Filius habet memoriam ut est principium formale dicendi.